§54.2
Bubus pabulum hoc modo parari darique oportet. ubi sementim patraveris, glandem parari legique oportet et in aquam conici. inde semodios singulis bubus in dies dari oportet, et si non laborabunt, pascantur satius erit, aut modium vinaceorum, quos in dolium condideris. interdiu pascito, noctu faeni P. XXV uni bovi dato. si faenum non erit, frondem iligneam et hederaciam dato. paleas triticeas et hordeaceas, acus fabaginum, de vicia vel de lupino, item de ceteris frugibus, omnia condito. cum stramenta condes, quae herbosissima erunt, in tecto condito et sale spargito, deinde ea pro faeno dato. ubi verno dare coeperis, modium glandis aut vinaceorum dato aut modium lupini macerati et faeni P. XV. ubi ocinum tempestivum erit, dato primum. manibus carpito, id renascetur: quod falcula secueris, non renascetur. usque ocinum dato, donec arescat: ita temperato. postea viciam dato, postea panicum dato, secundum panicum frondem ulmeam dato. si populneam habebis, admisceto, ut ulmeae satis siet. ubi ulmeam non habebis, querneam et ficulneam dato. nihil est quod magis expediat, quam boves bene curare. boves nisi per hiemem, cum non arabunt, pasci non oportet. nam viridem cum edunt, semper id expectant, et fiscellas habere oportet, ne herbam sectentur, cum arabunt.
Tap any Latin word to look it up