Book 133
§133.2 Propagatio pomorum ceterarumque arborum. arboribus abs terra pulli qui nati erunt, eos in terram deprimito, extollito, uti radicem capere possint. inde, ubi tempus erit, effodito seritoque recte. ficum, oleam, malum Punicum, mala strutea, Cotonia aliaque mala omnia, laurum Cypriam, Delphicam, prunum, murtum coniugulum et murtum album et nigrum, nuces Abellanas, Praenestinas, platanum, haec omnia genera a capitibus propagari eximique ad hunc modum oportebit. quae diligentius seri voles, in calicibus seri oportet. in arboribus radices uti capiant, calicem pertusum sumito tibi aut quasillum: per eum ramulum transserito: eum quasillum terra inpleto calcatoque, in arbore relinquito. ubi bimum erit, ramum tenerum infra praecidito, cum quasillo serito. eo modo quod vis genus arborum facere poteris uti radices bene habeant. item vitem in quasillum propagato terraque bene operito, anno post praecidito, cum qualo serito.
Tap any Latin word to look it up
An open-access project

Tap any Latin word to look it up