Book 158
§158.2 Alvum deicere hoc modo oportet, si vis bene tibi deicere. sume tibi ollam, addito eo aquae sextarios sex et eo addito ungulam de perna. si ungulam non habebis, addito de perna frustum P. S quam minime pingue. ubi iam coctum incipit esse, eo addito brassicae coliculos duos, betae coliculos duos cum radice sua, feliculae pullum, herbae Mercurialis non multum, mitulorum L. II, piscem capitonem et scorpionem I, cochleas sex et lentis pugillum. haec omnia decoquito usque ad sextarios III iuris. oleum ne addideris. indidem sume tibi sextarium unum tepidum, adde vini Coi cyatum unum, bibe, interquiesce, deinde iterum eodem modo, deinde tertium: purgabis te bene. et si voles insuper vinum Coum mixtum bibere, licebit bibas. ex iis tot rebus quod scriptum est unum, quod eorum vis, alvum deicere potest. verum ea re tot res sunt, uti bene deicias, et suave est.
Tap any Latin word to look it up
An open-access project

Tap any Latin word to look it up