Book 145
§145.2 Oleam faciundam hac lege oportet locare. facito recte arbitratu domini aut custodis, qui id negotium curabit. si sex iugis vasis opus erit, facito. homines eos dato, qui placebunt aut custodi aut quis eam oleam emerit. trapeti facito. si operarii conducti erunt aut facienda locata erit, pro eo resolvito, aut deducetur. oleum ne tangito utendi causa neque furandi causa, nisi quod custos dederit aut dominus. si sumpserit, in singulas sumptiones (??) N. XL deducentur neque debebitur. factores, qui oleum fecerint, omnes iuranto aut ad dominum aut ad custodem sese de fundo L. Manilii neque alium quemquam suo dolo malo oleum neque oleam subripuisse. qui eorum non ita iuraverit, quae eius pars erit, omne deducetur neque debebitur. socium nequem habeto, nisi quem dominus iusserit aut custos. siquid redemptoris opera domino damni datum erit, viri boni arbitratu deducetur. si viridem oleum opus siet, facito. accedet oleum et sale suae usioni quod satis siet, vasarium vict. II.
Tap any Latin word to look it up
An open-access project

Tap any Latin word to look it up