§21.2
Cupam facito P. X, tam crassam quam modioli postulabunt, mediam inter orbis quae conveniant. crassam quam columella ferrea erit, eam mediam pertundito, uti in columellam indere possis. eo fistulam ferream indito, quae in columellam conveniat et in cupam. inter cupam dextra sinistra pertundito late digitos primoris IIII, alte digitos primoris III, sub cupa tabulam ferream, quam lata cupa media erit, pertusam figito, quae in columellam conveniat. dextra sinistra, foramina ubi feceris, lamnis circumplectito. replicato in inferiorem partem cupae omnis quattuor lamminas: dextra sinistra foramina utrimque secus lamminas sub lamminas pollulas minutas supponito, eas inter sese configito, ne foramina maiora fiant, quo cupulae minusculae indentur. cupa qua fini in modiolos erit, utrimque secus imbricibus ferreis quattuor de suo sibi utrimque secus facito qui figas. imbrices medias clavulis figito. supra imbrices extrinsecus cupam pertundito, qua clavus eat, qui orbem cludat. insuper foramen librarium ferreum digitos sex latum indito, pertusum utrimque secus, qua clavus eat. haec omnia eius rei causa fiunt, uti ne cupa in lapide conteratur. armillas IIII facito, quas circum orbem indas, ne cupa et clavus conterantur intrinsecus. cupam materia ulmea aut faginea facito. ferrum factum quod opus erit uti idem faber figat: (??) LX opus sunt. cum plumbum in cupam emito (??) IIII. cupam qui concinnet et modiolos qui indat et plumbet, operas fabri dumtaxat (??) VIII: idem trapetum oportet accommodet. summa sumptui (??) LXXII praeter adiutores.
Tap any Latin word to look it up