Book 17
§17.2 Robus materies, item ridica, ubi solstitium fuerit ad brumam semper tempestiva est. cetera materies quae semen habet, cum semen maturum habet, tum tempestiva est. quae materies semen non habet, cum glubebit, tum tempestiva est. eo, quia semen viride et maturum habet (id semen de cupresso, de pino quidvis anni legere possis), item quidvis anni matura est et tempestiva. ibidem sunt nuces bimae, inde semen excidet, et anniculae, eae ubi primum incipiunt hiascere, tum legi oportet: per sementim primum incipiunt maturae esse, postea usque adeo sunt plus menses VIII. hornotinae nuces virides sunt. ulmus, cum folia cadunt, tum iterum tempestiva est.
Tap any Latin word to look it up
An open-access project

Tap any Latin word to look it up