Carmina
Aa

Book 89

Gellius est tenuis: quid ni? cui tam bona mater
tamque valens vivat tamque venusta soror
tamque bonus patruus tamque omnia plena puellis
cognatis, quare is desinat esse macer?
5 qui ut nihil attingat, nisi quod fas tangere non est,
quantumvis quare sit macer invenies.

Tap any Latin word to look it up