Carmina
Aa

Book 83

Lesbia mi praesente viro mala plurima dicit:
haec illi fatuo maxima laetitia est.
mule, nihil sentis. si nostri oblita taceret,
sana esset: nunc quod gannit et obloquitur,
5 non solum meminit, sed, quae multo acrior est res,
irata est: hoc est, uritur et loquitur.

Tap any Latin word to look it up