Carmina
Aa

Book 73

Desine de quoquam quicquam bene velle mereri
aut aliquem fieri posse putare pium.
omnia sunt ingrata, nihil fecisse benigne:
immo etiam taedet, taedet obestque magis:
5 ut mihi, quem nemo gravius nec acerbius urget
Quam modo qui me unum atque unicum amicum habuit.

Tap any Latin word to look it up