Carmina
Aa

Book 110

Aufilena, bonae semper laudantur amicae:
accipiunt pretium quod facere instituunt.
tu, quod promisti mihi, quod mentita, inimica es;
quod nec das et fers saepe, facts facinus.
5 aut facere ingenuae est, aut non promisse pudicae,
Aufilena, fuit: sed data corripere
fraudandoefficit plus quam meretricis avarae,
quae sese toto corpore prostituit.

Tap any Latin word to look it up