Carmina
Aa

Book 84

Chommoda dicebat, si quando commode vellet
dicere, et insidias Arrius hinsidias,
et tum mirifice sperabat se esse locutum
cum quantum poterat dixerat hinsidias.
5 credo, sic mater, sic liber avunculus eius,
sic maternus avus dixerat atque avia
hoc misso in Syriam requierant omnibus aures:
audibant eadem haec leniter et leviter,
nec sibi postilla metuebant talia verba,
10 cum subito adfertur nuntius horribilis
Ionios fluctus, postquam illuc Arrius isset,
iam non Ionios esse, sed Hionios.

Tap any Latin word to look it up