Ad Felicem
Largam Sollius hanc Apollinaris
felici domino pioque fratri
dicit Sldonius suus salutem.
Dic, dic quod peto, Magne, dic, amabo,
5 Felix nomine, mente, honore, forma,
natis, coniuge, fratribus, parente,
germanis genitoris atque matris
et summo patruelium Camillo:
quid nugas temerarias amici,
10 sparsit quas tenerae iocus iuventae,
in formam redigi iubes libelli,
ingentem simul et repente fascem
conflari invidiae et perire chartam?
mandatis famulor, sed ante testor,
15 lector quas patieris hic salebras.
Non nos currimus aggerem vetustum
nec quicquam invenies ubi priorum
antiquas terat orbitas Thalia,
non hic antipodas salumque rubrum,
20 non hic Memnonios canemus Indos
Aurorae face civica perustos;
non Artaxata, Susa, Bactra, Carrhas,
non coctam Babylona personabo,
quae largum fluvio patens alumno
25 inclusum bibit hinc et inde Tigrim.
non hic Assyriis Ninum priorem,
non Medis caput Arbacen profabor,
nec quam divite, cum refugit hostem,
arsit Sardanapallus in favilla.
30 non Cyrum Astyagis loquar nepotem,
nutritum ubere quem ferunt canino,
cuius non valuit rapacitatem
vel Lydi satiare gaza Croesi;
cuius nec feritas subacta tunc est,
35 caesis milibus ante cum ducentis
in vallis Scythicae coactus artum
orbatae ad Tomyris veniret utrem.
Non hic Cecropios leges triumphos,
vel si quo Marathon rubet duello,
40 aut, cum milia mille concitaret,
inflatum numerositate Xerxen,
atque hunc numinibus satis profundis
confestim ebibitis adhuc sitisse;
nec non Thermopylas et Helles undas
45 spretis obicibus soli salique
insanis equitasse cum catervis
admissoque in Athon tumente ponto
iuxta frondiferae cacumen Alpis
scalptas classibus isse per cavernas.
50 Non prolem Garamantici Tonantis,
regnis principibusque principantem,
porrectas Asiae loquar paterno
actum fulmine pervolasse terras
et primum Darii tumultuantes
55 praefectos satrapasque perculisse,
mox ipsum solio patrum superbum
cognatosque sibi deos crepantem
captis coniuge, liberis, parente
in casus hominis redire iussum;
60 qui cum maxima bella concitasset
tota et Persidis undique gregatae
uno constituisset arma campo,
hoc solum perhibetur assecutus,
dormire ut melius liberet hosti.
65 Non vectos Minyas loquente silva
dicam Phasiaco stetisse portu,
forma percita cum ducis Pelasgi
molliret rabidos virago tauros,
nec tum territa, cum suus colonus
70 post anguis domiti satos molares
armatas tremebundus inter herbas
florere in segetem stuperet hostem
et pugnantibus hinc et hinc aristis
supra belliferas madere glaebas
75 culmosos viridi cruore fratres.
Non hic terrigenam loquar cohortem
admixto mage vividam veneno,
cui praeter speciem modo carentem
angues corporibus voluminosis
80 alte squamea crura porrigentes
in vestigia fauce desinebant.
sic formae triplicis procax iuventus
tellurem pede proterens voraci
currebat capitum stupenda gressu
85 et cum classica numinum sonabant
mox contra tonitrus resibilante
audebat superos ciere planta.
nec Phlegrae legis ampliata rura,
missi dum volitant per astra montes
90 Pindus, Pelion, Ossa, Olympus, Othrys
cum silvis, gregibus, feris, pruinis,
saxis, fontibus, oppidis levati
vibrantum spatiosiore dextra.
Non hic Herculis excolam labores,
95 cui sus, cerva, leo, Gigas, Amazon,
hospes, taurus, Eryx, aves, Lycus, fur,
Nessus, Libs, iuga, poma, virgo, serpens,
Oete, Thraces equi, boves Hiberae,
luctator fluvius, canis triformis
100 portatusque polus polum dederunt.
Non hic Elida nobilem quadrigis
nec notam nimis amnis ex amore
versu prosequar, ut per ima ponti
Alpheus fluat atque transmarina
105 in fluctus cadat unda coniugales.
Non hic Tantaleam domum retexam,
qua mixtum Pelopea per parentem est
prolis facta soror novoque monstro
infamem genuit pater nepotem;
110 nil maestum hic canitur; nec esculentam
fletus pingimus ad dapem Thyestae,
fratris crimine qui miser voratis
vivum pignoribus fuit sepulcrum,
cum post has epulas repente flexis
115 Titan curribus occidens ad ortum
convivam fugeret, diem fugaret.
Nec Phryx pastor erit tibi legendus,
decrescens cui Dindymon reciso
fertur vertice texuisse classem,
120 cum iussu Veneris patrocinantis
terras Oebalias et hospitales
raptor depopulatus est Amyclas,
praedam trans pelagus petens sequacem.
sed nec Pergama nec decenne bellum
125 nec saevas Agamemnonis phalangas
nec periuria persequar Sinonis,
arx quo Palladio dicata signo
pellaci reserata proditore
portantem pedites equum recepit.
130 Non hic Maeoniae stilo Camenae
civis Dulichiique Thessalique
virtutem sapientiamque narro,
quorum hic Peliaco putatur antro
venatu, fidibus, palaestra et herbis
135 sub Saturnigena sene institutus,
dum nunc lustra terens puer ferarum
passim per Pholoen iacet nivosam,
nunc praesepibus accubans amatis
dormit mollius in iuba magistri;
140 inde Scyriadum datus parenti
falsae nomina pertulisse Pyrrhae
atque inter tetricae choros Minervae
occultos Veneri rotasse thyrsos;
postremo ad Phrygiae sonum rapinae
145 tractus laudibus Hectoris trahendi.
ast illum, cui contigit paternam
quartum post Ithacam redire lustrum,
nec Zmyrnae satis explicat volumen,
nam quis continuare possit illos
150 quos terra et pelago tulit labores:
raptum Palladium, repertum Achillem,
captum praepetibus Dolona plantis
et Rhesi niveas prius quadrigas
Xanthi quam biberent fluenta tractas,
155 ereptam quoque quam deus patronus,
Philocteta, tibi dedit pharetram,
Aiacem Telamonium furentem
quod sese ante rates agente causam
pugnacis tulit eloquens coronam,
160 vitatum hinc Polyphemon atque Circen
et Laestrygonii famem tyranni,
tum pomaria divitis, Calypso et
Sirenas pereuntibus placentes,
vitatas tenebras facemque Naupli
165 et Scyllae rabidum voracis inguen,
vel Tauromenitana quos Charybdis
ructato scopulos cavat profundo?
Non divos specialibus faventes
agris, urbibus insulisque canto,
170 Saturnum Latio Iovemque Cretae
Iunonemque Samo Rhodoque Solem,
Hennae Persephonen, Minervam Hymetto,
Vulcanum Liparae, Papho Dionen,
Argis Persea, Lampsaco Priapum,
175 Thebis Euhion Ilioque Vestam,
Thymbrae Delion, Arcadem Lycaeo,
Martem Thracibus ac Scythis Dianam,
quos fecere deos dicata templa,
tus, sal, far, mola vel superfluarum
180 consecratio caerimoniarum.
Non cum Triptolemo verendam Eleusin,
qui primas populis dedere aristas
pastis Chaonium per ilicetum,
non Apin Mareoticum sonabo
185 ad Memphitica sistra concitari.
non dicam Lacedaemonos iuventam
unctas Tyndaridis dicasse luctas,
doctos quos patriis palen Therapnis
gymnas Bebrycii tremit theatri;
190 non sortes Lyciasque Caeritumque,
responsa aut Themidis priora Delphis,
nec quae fulmine Tuscus expiato
saeptum numina quaerit ad bidental;
nec quos Euganeum bibens Timavum
195 colle Antenoreo videbat augur
divos Thessalicam movere pugnam;
nec quos Amphiaraus et Melampus * * *
ex ipsis rapuit deos favillis
per templum male fluctuante flamma
200 gaudens lumine perdito Metellus.
non hic Cinyphius canetur Hammon
mitratum caput elevans harenis,
vix se post hecatombion litatum
suetus promere Syrtium barathro.
205 non hic Dindyma nec crepante buxo
Curetas Berecynthiam sonantes,
non Bacchum trieterica exserentem
describam et tremulas furore festo
ire in Bassaridas vel infulatos
210 aram ad turicremam rotare mystas.
Non hic Hesiodea pinguis Ascrae
spectes carmina Pindarique chordas;
non hic socciferi iocos Menandri,
non laesi Archilochi feros iambos,
215 vel plus Stesichori graves Camenas,
aut quod composuit puella Lesbis;
quod Mantua contumax Homero
adiecit Latiaribus loquelis,
aequari sibimet subinde livens
220 busto Parthenopam Maroniano;
non quod post saturas epistularum
sermonumque sales novumque epodon,
libros carminis ac poeticam artem
Phoebi laudibus et vagae Dianae
225 conscriptis voluit sonare Flaccus;
non quod Papinius tuus meusque
inter Labdacios sonat furores
aut cum forte pedum minore rhythmo
pingit gemmea prata silvularum.
230 Non quod Corduba praepotens alumnis
facundum ciet, hic putes legendum,
quorum unus colit hispidum Platona
incassumque suum monet Neronem,
orchestram quatit alter Euripidis,
235 pictum faecibus Aeschylon secutus
aut plaustris solitum sonare Thespin,
qui post pulpita trita sub cothurno
ducebant olidae marem capellae;
pugnam tertius ille Gallicam
240 dixit Caesaris, ut gener socerque
cognata impulerint in arma Romam,
tantum dans lacrimas suis Philippis,
ut credat Cremerae levem ruinam,
infra et censeat Alliam dolendam
245 ac Brenni in trutina Iovem redemptum,
postponat Trebiam gravesque Cannas,
stragem nec Trasimenicam loquatur,
fratres Scipiadas putet silendos,
quos Tartesiacus retentat orbis,
250 Euphraten taceat male appetitum,
Crassorum et madidas cruore Carrhas
vel quos, Spartace, consulum solebas
victrici gladios fugare sica,
ipsum nec fleat ille plus duellum,
255 quod post Cimbrica turbidus tropaea
et vinctum Nasamonium Iugurtham,
dum quaerit Mithridaticum triumphum,
Arpinas voluit movere Sullae.
Non Gaetulicus hic tibi legetur,
260 non Marsus, Pedo, Silius, Tibullus,
non quod Sulpiciae iocus Thaliae
scripsit blandiloquum suo Caleno,
non Persi rigor aut lepos Properti,
sed nec centimeter Terentianus.
265 non Lucilius hic Lucretiusque est,
non Turnus, Memor, Ennius, Catullus,
Stella et Septimius Petroniusque
aut mordax sine fine Martialis,
non qui tempore Caesaris secundi
270 aeterno incoluit Tomos reatu,
nec qui consimili deinde casu
ad vulgi tenuem strepentis auram
irati fuit histrionis exsul,
non Pelusiaco satus Canopo,
275 qui ferruginei toros mariti
et Musa canit inferos superna,
nec qui iam patribus fuere nostris
primo tempore maximi sodales,
quorum unus Bonifatium secutus
280 nec non praecipitem Sebastianum
natales puer horruit Cadurcos
plus Pandionias amans Athenas;
cuius si varium legas poema,
tunc Phoebum vel Hyantias puellas
285 potato madidas ab Hippocrene,
tunc Amphiona filiumque Maiae,
tunc vatem Rhodopeium sonare
conlato modulamine arbitreris.
Non tu hic nunc legeris tuumque fulmen,
290 o dignissime Quintianus alter,
spernens qui Ligurum solum et penates
mutato lare Gallias amasti,
inter classica, signa, pila, turmas
laudans Aetium vacansque libro,
295 in castris hederate laureatis.
sed nec tertius ille nunc legetur,
Baetin qui patrium semel relinquens
undosae petiit sitim Ravennae,
plosores cui fulgidam Quirites
300 et carus popularitate princeps
Traiano statuam foro locarunt.
Sed ne tu mihi comparare temptes,
quos multo minor ipse plus adoro,
Paulinum Ampeliumque Symmachumque,
305 Messalam ingenii satis profundi
et nulli modo Martium secundum,
dicendi arte nova parem vetustis
Petrum et cum loquitur nimis stupendum,
vel quem municipalibus poetis
310 praeponit bene vilicum senatus,
nostrum aut quos retinet solum disertos,
dulcem Anthedion et mihi magistri
Musas sat venerabiles Hoeni,
acrem Lampridium, catum Leonem
315 praestantemque tuba Severianum
et sic scribere non minus valentem,
Marcus Quintilianus ut solebat.
Nos valde sterilis modos Camenae
rarae credimus hos brevique chartae,
320 quae scombros merito piperque portet.
nam quisnam deus hoc dabit reiectae,
ut vel suscipiens bonos odores,
nardum ac pinguia Nicerotianis
quae fragrant alabastra tincta sucis,
325 Indo cinnamon ex rogo petitum,
quo Phoenix iuvenescit occidendo, .
costum, malobathrum, rosas, amomum,
myrrham, tus opobalsamumque servet?
quapropter facinus meum tuere
330 et condiscipuli tibi obsequentis
incautum, precor, asseras pudorem,
germanum tamen ante sed memento,
doctrinae columen, Probum advocare,
isti qui valet exarationi
335 destrictum bonus applicare theta.
novi sed bene, non refello culpam,
nec doctis placet impudens poeta;
sed nec turgida contumeliosi
lectoris nimium verebor ora,
340 si tamquam gravior severiorque
nostrae Terpsichores iocum refutans
rugato Cato tertius labello
narem rhinoceroticam minetur.
non te terreat hic nimis peritus;
345 verum si cupias probare, tanta
nullus scit, mihi crede, quanta nescit.
Tap any Latin word to look it up
An open-access project

Tap any Latin word to look it up