Praefatio panegyrici dicti domino Imperatori Caesari Iulio Valerio Maioriano Augusto
Tityrus ut quondam patulae sub tegmine fagi
volveret inflatos murmura per calamos,
praestitit adflicto ius vitae Caesar et agri,
nec stetit ad tenuem celsior ira reum;
5 sed rus concessum dum largo in principe laudat,
caelum pro terris rustica Musa dedit;
nec fuit inferius Phoebeia dona referre:
fecerat hic dominum, fecit et ille deum.
et tibi, Flacce, acies Bruti Cassique secuto
10 carminis est auctor qui fuit et veniae.
sic mihi diverso nuper sub Marte cadenti
iussisti invicto, victor, ut essem animo,
serviat ergo tibi servati lingua poetae
atque meae vitae laus tua sit pretium,
15 non ego mordaci fodiam modo dente Maronem
nec civem carpam, terra Sabella, tuum.
res minor ingenio nobis, sed Caesare maior;
vincant eloquio, dummodo nos domino.
Tap any Latin word to look it up
An open-access project

Tap any Latin word to look it up