Praefatio epithalamii dicti Ruricio et Hiberiae
Flucticolae cum festa nurus Pagasaea per antra
rupe sub Emathia Pelion explicuit,
angustabat humum superum satis ampla supellex;
certabant gazis hinc polus hinc pelagus;
5
ducebatque choros viridi prope tectus amictu
caeruleae pallae concolor ipse socer;
nympha quoque in thalamos veniens de gurgite nuda
vestiti coepit membra timere viri.
tum divum quicumque aderat terrore remoto
10
quo quis pollebat lusit in officio.
Iuppiter emisit tepidum sine pondere fulmen
et dixit: melius nunc Cytherea calet.
Pollux tum caestu laudatus, Castor habenis,
Pallas tum cristis, Delia tum pharetris;
15
Alcides clava, Mavors tum lusit in hasta,
Arcas tum virga, nebride tum Bromius.
hic et Pipliadas induxerat optimus Orpheus
chordis, voce, manu, carminibus, calamis,
ambitiosus Hymen totas ibi contulit artes;
20
qui non ingenio, fors placuit genio.
Fescennina tamen non sunt admissa priusquam
intonuit solita noster Apollo lyra.
Tap any Latin word to look it up