§7.1–7.149
Phoebe, peragrato tandem visurus in orbe
quem possis perferre parem, da lumina caelo:
sufficit hic terris, nec se iam signifer astris
iactet, Marmaricus quem vertice conterit Atlans:
5
sidera sunt isti. quae sicut mersa nitescunt,
adversis sic Roma micat, cui fixus ab ortu
ordo fuit crevisse malis, modo principe surgit
consule; nempe, patres, collatos cernere fasces
vos iuvat et sociam sceptris mandasse curulem:
10
credite, plus dabitis: currus, iam necte bifrontes,
anceps Iane, comas duplicique accingere lauro,
principis anterior, iam consulis iste coruscat
annus, et emerita trabeis diademata crescunt,
incassum iam, Musa, paves quod propulit Auster
15
vela ratis nostrae; pelago quia currere famae
coepimus, en sidus, quod nos per caerula servet.
Forte pater superum prospexit ab aethere terras:
ecce viget quodcumque videt; mundum reparasse
aspexisse fuit; solus fovet omnia nutus,
20
iamque ut conveniant superi, Tegeaticus ales
nunc plantis, nunc fronte volat, vix contigit arva
et toto descendit avo: mare terra vel aer
indigenas misere deos. germane Tonantis,
prime venis, viridi qui Dorida findere curru
25
suetus in attonita spargis cito terga serenum;
umentes Nymphas Phorcus comitatur ibique
glaucus, Glauce, venis, vatum et certissime Proteu,
certus eras. longo veniunt post ordine divi:
pampineus Liber, Mars trux, Tirynthius hirtus,
30
nuda Venus, fecunda Ceres, pharetrata Diana,
Iuno gravis, prudens Pallas, turrita Cybebe,
Saturnus profugus, vaga Cynthia, Phoebus ephebus,
Pan pavidus, Fauni rigidi, Satyri petulantes.
convenere etiam caelum virtute tenentes,
35
Castor equo, Pollux caestu, Perseius harpe,
fulmine Vulcanus, Tiphys rate, gente Quirinus.
quis canat hic aulam caeli, rutilantia cuius
ipsa pavimentum sunt sidera? Iam pater aureo
tranquillus sese solio locat, inde priores
40
consedere dei (fluviis quoque contigit illo,
sed senibus, residere loco, tibi, maxime fluctu
Eridane et flavis in pocula fracte Sygambris,
Rhene tumens, Scythiaeque vagis equitate catervis H
ister et ignotum plus notus, Nile, per ortum):
45
cum procul erecta caeli de parte trahebat
pigros Roma gradus, curvato cernua collo
ora ferens; pendent crines de vertice, tecti
pulvere, non galea, clipeusque impingitur aegris
gressibus, et pondus, non terror, fertur in hasta,
50
utque pii genibus primum est adfusa Tonantis,
testor, sancte parens, inquit, te numen et illud,
quidquid Roma fui: summo satis obruta fato
invideo abiectis; pondus non sustinet ampli
culminis arta domus nec fulmen vallibus instat,
55
quid, rogo, bis seno mihi vulture Tuscus haruspex
portendit? iaciens primae cur moenia genti
ominibus iam celsa fui, dum collis Etrusci
fundamenta iugis aperis mihi, Romule pauper?
plus gladio secura fui cum turbine iuncto
60
me Rutulus, Veiens pariterque Auruncus et Aequus,
Hernicus et Volscus premerent, sat magna videbar
et tibi dum rumpit vitiatum femina ferro
corpus et ad castum remeas, pudor erute, vulnus.
iam cum vallatam socio me clausit Etrusco
65
Tarquinius: pro Muci ignes! pro Coclitis undae!
pro dolor! hic quonam est qui sub mea iura redegit
Samnitem, Gurges, Volsci qui terga cecidit,
Marcius, et Senones fundens dictator et exul?
Fabricii vitam vellem, mortes Deciorum,
70
vel sic vincentem vel sic victos: mea redde
principia, heu! quo nunc pompae ditesque triumphi
et pauper consul? Libycum mea terruit axem
cuspis et infido posui iuga tertia Poeno.
Indorum Ganges, Colchorum Phasis, Araxes
75
Armeniae, Ger Aethiopum Tanaisque Getarum
Thybrinum tremuere meum. me Teutone iuncto
quondam fracte subis Cimber, gladiisque gravatas
ante manus solas iussi portare catenas,
vae mihi! qualis eram, cum per mea iussa iuberent
80
Sulla, Asiatogenes, Curius, Paulus, Pompeius
Tigrani, Antiocho, Pyrrho, Persae, Mithridati pacem
ac regna, fugam, vectigal, vincla, venenum.
Sauromatem taceo ac Moschum solitosque cruentum
lac potare Getas ac pocula tingere venis
85
vel, cum diffiigiunt, fugiendos tum mage Persas.
nec terras dixisse sat est: fulgentibus armis
tot maria intravi duce te longeque remotas
sole sub occiduo gentes. victricia Caesar
signa Caledonios transvexit ad usque Britannos;
90
fuderit et quamquam Scotum et cum Saxone Pictum,
hostes quaesivit, quem iam natura vetabat
quaerere plus homines, vidit te frangere Leucas,
trux Auguste, Pharon, dum classicus Actia miles
stagna quatit profugisque bibax Antonius armis
95
incestam vacuat patrio Ptolomaida regno.
cumque prius stricto quererer de cardine mundi,
nec limes nunc ipsa mihi. plus, summe deorum,
sum iusto tibi visa potens quod Parthicus ultro
restituit mea signa Sapor positoque tiara
100
funera Crassorum flevit dum purgat, et hinc iam
(pro dolor!) excusso populi iure atque senatus
quod timui incurri; sum tota in principe, tota
principis, et fio lacerum de Caesare regnum,
quae quondam regina fui; Capreasque Tiberi
105
et caligas Gai Claudi censura secuta est
et vir morte Nero; tristi Pisone verendum
Galbam sternis, Otho, speculo qui pulcher haberi
dum captas, ego turpis eram; mihi foeda Vitelli
intulit ingluvies ventrem, qui tempore parvo
110
regnans sero perit; lassam post inclitus armis
Vespasianus habet, Titus hinc, post hunc quoque frater;
post quem tranquillus vix me mihi reddere Nerva
coepit, adoptivo factus de Caesare maior;
Vlpius inde venit, quo formidata Sygambris
115
Agrippina fuit, fortis, pius, integer, acer.
talem capta precor. Traianum nescio si quis
aequiperet, ni fors iterum tu, Gallia, mittas
qui vincat. lacrimae vocem clausere precantis,
et quidquid superest luctus rogat, undique caeli
120
assurgunt proceres, Mars, Cypris, Romulus et qui
auctores tibi, Roma, dei; iam mitior ipsa
flectitur atque iras veteres Saturnia donat.
Iuppiter ista refert: Fatum, quo cuncta reguntur
quoque ego, non licuit frangi, sat celsa laborant
125
semper, et elatas nostro de munere vires
invidit Fortuna sibi; sed concipe magnos,
quamquam fracta, animos, si te Porsenna soluto
plus timuit de ponte fremens, si moenia capta
mox Brenni videre fugam, si denique dirum H
130
annibalem iuncto terrae caelique tumultu
reppulimus (cum castra tuis iam proxima muris
starent, Collina fulmen pro turre cucurrit,
atque illic iterum timuit natura paventem
post Phlegram pugnare Iovem): torpentia tolle
135
lumina, detersam mentem caligo relinquat.
te mirum est vinci; incipies cum vincere, mirum
non erit. utque tibi pateat quo surgere tandem
fessa modo possis, paucis, cognosce, docebo.
Est mihi, quae Latio se sanguine tollit alumnam,
140
tellus clara viris, cui non dedit optima quondam
rerum opifex natura parem; fecundus ab urbe
pollet ager, primo qui vix proscissus aratro
semina tarda sitit vel luxuriante iuvenco
arcana exponit piceam pinguedine glaebam,
145
assurrexit huic, coxit quod torridus Auster,
Niliacum Libycumque solum, collataque semper
arida Mygdoniae damnarunt Gargara falces;
Apulus et Calaber cessit, spes unica rerum,
hanc, Arverne, colens nulli pede cedis in armis,
§7.150–7.300
150
quosvis vineis equo. testis mihi Caesaris esto
hic nimium Fortuna pavens, cum colle repulsus
Gergoviae castris miles vix restitit ipsis,
hos ego tam fortes volui, sed cedere Avitum
dum tibi, Roma, paro, rutilat cui maxima dudum
155
stemmata complexum germen, palmata cucurrit
per proavos, gentisque suae te teste, Philagri,
patricius resplendet apex. sed portio quanta est
haec laudum, laudare patres, quos quippe curules
et praefecturas constat debere nepoti?
160
sint alii per quos se postuma iactet origo,
et priscum titulis numeret genus alter: Avite,
nobilitas tu solus avos. libet edere tanti
gesta viri et primam paucis percurrere vitam.
Solverat in partum generosa puerpera casti
165
ventris onus; manifesta dedi mox signa futuri
principis ac totam fausto trepidi patris aulam
implevi augurio, licet idem grandia nati
culparet fata et pueri iam regna videret,
sed sibi commissum tanto sub pignore cernens
170
mundi depositum, ne quid tibi, Roma, periret,
iuvit fortunam studio. Iactantia primum
membra dedit nivibus, glaciemque inrumpere plantis
iussit et attritas parvum ridere pruinas,
surgentes animi Musis formantur et illo
175
quo Cicerone tonas; didicit quoque facta tuorum
ante ducum; didicit pugnas libroque relegit
quae gereret campo, primus vix coeperat esse
ex infante puer, rabidam cum forte cruentis
rictibus atque escas ieiuna fauce parantem
180
plus catulis stravit (fuerant nam fragmina propter)
arrepta de caute lupam, fractusque molari
dissiluit vertex et saxum vulnere sedit,
sic meus Alcides, Nemeae dum saltibus errat,
occurrit monstro vacuus, non robora portans,
185
non pharetras; stetit ira fremens atque hoste propinquo
consuluit solos virtus decepta lacertos.
Parva quidem, dicenda tamen: quis promptior isto
tensa catenati summittere colla Molossi
et lustris recubare feras interprete nare
190
discere non visas et in aere quaerere plantas?
iam si forte suem latratibus improbus Vmber
terruit, albentes nigro sub gutture lunas
frangere ludus erat colluctantique lacerto
vasta per adversas venabula cogere praedas,
195
quam pulchrum, cum forte domum post lustra revertens
horrore splenderet apri virtusque repugnans
proderet invitum per fortia facta pudorem!
sic Pandioniis castae Tritonidos arvis
Hippolytus roseo sudum radiabat ab ore,
200
sed simul a gemino flagrans cum Cressa furore
transiit adfectu matres et fraude novercas.
Quid volucrum studium, dat quas natura rapaces
in vulgus prope cognatum? quis doctior isto
instituit varias per nubila iungere lites?
205
alite vincit aves, celerique per aethera plausu
hoc nulli melius pugnator militat unguis.
Nec minus haec inter civilia iura secutus
eligitur primus, iuvenis, solus, mala fractae
alliget ut patriae poscatque informe reddi
210
vectigal, procerum tum forte potentior illic,
post etiam princeps, Constantius omnia praestat,
indole defixus tanta et miratus in annis
parvis grande bonum vel in ore precantis ephebi
verba senis. Ducis hinc pugnas et foedera regum
215
pandere, Roma, libet, variis incussa procellis
bellorum regi Getico tua Gallia pacis
pignora iussa dare est, inter quae nobilis obses
tu, Theodore, venis; quem pro pietate propinqui
expetis in media pelliti principis aula
220
tutus, Avite, fide. probat hoc iam Theudoris altum
exemplum officii, res mira et digna relatu,
quod fueris blandus regi placuisse feroci,
hinc te paulatim praelibat sensibus imis
atque nimis vult esse suum; sed spernis amicum
225
plus quam Romanum gerere, stupet ille repulsam
et plus inde places, rigidum sic, Pyrrhe, videbas
Fabricium, ingestas animo cum divite fugit
pauper opes, regem temnens, dum supplice censu
pignus amicitiae vili mendicat ab auro.
230
Aetium interea, Scythico quia saepe duello est
edoctus, sequeris; qui, quamquam celsus in armis,
nil sine te gessit, cum plurima tute sine illo.
nam post Iuthungos et Norica bella subacto
victor Vindelico Belgam, Burgundio quem trux
235
presserat, absolvit iunctus tibi. vincitur illic
cursu Herulus, Chunus iaculis Francusque natatu,
Sauromata clipeo, Salius pede, falce Gelonus,
vulnere vel si quis plangit cui Messe feriri est
ac ferro perarasse genas vultuque minaci
240
rubra cicatricum vestigia defodisse.
Inlustri iam tum donatur celsus honore,
squameus et rutilis etiamnunc livida cristis
ora gerens vix arma domum sordentia castris
rettulerat: nova bella iterum pugnamque sub ipsis
245
iam patriae muris periurus commovet hostis.
Litorius Scythicos equites tum forte subacto
celsus Aremorico Geticum rapiebat in agmen
per terras, Arverne, tuas; qui proxima quaeque
discursu, flammis, ferro, feritate, rapinis
250
delebant, pacis fallentes nomen inane.
huius tum famulum quidam truculentior horum,
mox feriende, feris; ruit ille et tristia fata
commendat domino absenti partemque futuram
vindictae moriens Stygium spe portat ad amnem.
255
et iam fama viro turres portasque tuenti
intuitu pavidae plebis perfert scelus actum.
excutitur, restat, pallet, rubet, alget et ardet,
ac sibimet multas vultum variata per unum
ira facit facies, vel, qui mos saepe dolenti,
260
plus amat extinctum; tandem prorumpit et arma,
arma fremit, pinguisque etiamnum sanguine fertur
lorica, obtusus per barbara vulnera contus
atque sub assiduis dentatus caedibus ensis.
includit suras ocreis capitique micantem
265
imponit galeam, fulvus cui crescit in altum
conus et iratam iaculatur vertice lucem.
et iam scandit equum vulsisque a cardine portis
emicat; adsistunt socio Virtusque Dolorque
et Pudor: armatas pilo petit impiger alas
270
pugnando pugnam quaerens, pavidumque per agmen
multorum interitu compensat quod latet unus.
sic Phrygium Emathia victorem cuspide poscens
Aeacides caeso luctum frenavit amico,
per mortes tot, Troia, tuas (nam vilia per se
275
agmina) contentus ruere strictumque per amplos
exserere gladium populos; natat obruta tellus
sanguine, dumque hebetat turba grave caedua telum
absens in cuncto sibi vulnere iam cadit Hector.
proditus ut tandem tanti qui causa tumultus,
280
inquit Avitus: Age, Scythica nutrite sub Arcto,
qui furis et caeso tantum qui fidis inermi,
congredere armato, multum tibi praestitit ira
iam mea: concessi pugnam iubeoque resistas;
certantem mactasse iuvat. sic fatur et aequor
285
prosilit in medium, nec non ferus advenit hostis.
ut primum pectus vel comminus ora tulere,
hic ira tremit, ille metu. iam cetera turba
diversis trepidat votis variosque per ictus
pendet ab eventu, sed postquam prima, secunda
290
tertiaque acta rota est, venit ecce et celsa cruentum
perforat hasta virum, post et confinia dorsi
cedit transfosso ruptus bis pectore thorax,
et dum per duplicem sanguis singultat hiatum
dividua ancipitem carpserunt vulnera vitam.
295
Haec post gesta viri (temet, Styx livida, testor)
intemerata mihi praefectus iura regebat;
et caput hoc sibimet solitis defessa ruinis
Gallia suscipiens Getica pallebat ab ira.,
nil prece, nil pretio, nil milite fractus agebat
300
Aetius; capto terrarum damna patebant
§7.301–7.454
Litorio; in Rhodanum proprios producere fines
Theudoridae fixum, nec erat pugnare necesse,
sed migrare Getis, rabidam trux asperat iram
victor; quod sensit Scythicum pro moenibus hostem,
305
imputat; et nil est gravius, si forsitan umquam
vincere contingat, trepido, postquam undique nullum
praesidium ducibusque tuis nil, Roma, relictum est,
foedus, Avite, novas; saevum tua pagina regem
lecta domat; iussisse sat est te, quod rogat orbis.
310
credent hoc umquam gentes populique futuri?
littera Romani cassat quod, barbare, vineis.
iura igitur rexit; namque hoc quoque par fuit, ut tum
assertor fieret legum qui nunc erit auctor,
ne dandus populis princeps, caput, induperator,
315
Caesar et Augustus solum fera proelia nosset.
Iam praefecturae perfunctus culmine tandem
se dederat ruri (numquam tamen otia, numquam
desidia imbellis, studiumque et cura quieto
armorum semper): subito cum rupta tumultu
320
barbaries totas in te transfuderat Arctos,
Gallia, pugnacem Rugum comitante Gelono
Gepida trux sequitur; Scirum Burgundio cogit;
Chunus, Bellonotus, Neurus, Bastarna, Toringus,
Bructerus, ulvosa vel quem Nicer alluit unda
325
prorumpit Francus; cecidit cito secta bipenni
Hercynia in lintres et Rhenum texuit alno;
et iam terrificis diffuderat Attila turmis
in campos se, Belga, tuos. vix liquerat Alpes
Aetius, tenue et rarum sine milite ducens
330
robur in auxiliis, Geticum male credulus agmen
incassum propriis praesumens adfore castris.
nuntius at postquam ductorem perculit, Hunos
iam prope contemptum propriis in sedibus hostem
exspectare Getas, versat vagus omnia secum
335
consilia et mentem curarum fluctibus urget.
tandem nutanti sedit sententia celsum
exorare virum, collectisque omnibus una
principibus coram supplex sic talibus infit:
orbis, Avite, salus, cui non nova gloria nunc est
340
quod rogat Aetius, voluisti, et non nocet hostis;
vis: prodest, inclusa tenes tot milia nutu,
et populis Geticis sola est tua gratia limes;
infensi semper nobis pacem tibi praestant.
victrices, i, prome aquilas; fac, optime, Chunos,
345
quorum forte prior fuga nos concusserat olim,
bis victos prodesse mihi. sic fatur, et ille
pollicitus votum fecit spem. protinus inde
avolat et famulas in proelia concitat iras.
ibant pellitae post classica Romula turmae,
350
ad nomen currente Geta; timet aere vocari
dirutus, opprobrium, non damnum barbarus horrens.
hos ad bella trahit iam tum spes orbis Avitus,
vel iam privatus vel adhuc, sic cinnama busto
collis Erythraei portans Phoebeius ales
355
concitat omne avium vulgus; famulantia currunt
agmina, et angustus pennas non explicat aer.
Iam prope fata tui bis senas vulturis alas
complebant (scis namque tuos, scis, Roma, labores):
Aetium Placidus mactavit semivir amens;
360
vixque tuo impositum capiti diadema, Petroni:
ilico barbaries, nec non sibi capta videri
Roma Getis tellusque suo cessura furori;
raptores ceu forte lupi, quis nare sagaci
monstrat odor pinguem clausis ab ovilibus auram,
365
irritant acuuntque famem portantque rapinae
in vultu speciem, patulo ieiunia rictu
fallentes; iam iamque tener spe frangitur agnus
atque absens avido crepitat iam praeda palato,
quin et Aremoricus piratam Saxona tractus
370
sperabat, cui pelle salum sulcare Britannum
ludus et assuto glaucum mare findere lembo.
Francus Germanum primum Belgamque secundum
sternebat, Rhenumque, ferox Alamanne, bibebas
Romani ripis et utroque superbus in agro
375
vel civis vel victor eras. sed perdita cernens
terrarum spatia princeps iam Maximus, unum
quod fuit in rebus, peditumque equitumque magistrum
te sibi, Avite, legit, collati rumor honoris
invenit agricolam, flexi dum forte ligonis
380
exercet dentes vel pando pronus aratro
vertit inexcoctam per pinguia iugera glaebam,
sic quondam ad patriae res fractas pauper arator,
Cincinnate, venis veterem cum te induit uxor
ante boves trabeam dictatoremque salignae
385
excepere fores atque ad sua tecta ferentem
quod non persevit, turpique e fasce gravata
vile triumphalis portavit purpura semen.
Ut primum ingesti pondus suscepit honoris,
legas qui veniam poscant, Alamanne, furori,
390
Saxonis incursus cessat, Chattumque palustri
alligat Albis aqua; vixque hoc ter menstrua totum
luna videt, iamque ad populos ac rura feroci
tenta Getae pertendit iter, qua pulsus ab aestu
Oceanus refluum spargit per culta Garunnam;
395
in flumen currente mari transcendit amarus
blanda fluenta latex, fluviique impacta per alveum
salsa peregrinum sibi navigat unda profundum.
hic iam disposito laxantes frena duello
Vesorum proceres raptim suspendit ab ira
400
rumor, succinctum referens diplomate Avitum
iam Geticas intrare domos positaque parumper
mole magisterii legati iura subisse.
Obstupuere duces pariter Scythicusque senatus
et timuere, suam pacem ne forte negaret,
405
sic rutilus Phaetonta levem cum carperet axis
iam pallente die flagrantique excita mundo
pax elementorum fureret vel sicca propinquus
saeviret per stagna vapor limusque sitiret
pulvereo ponti fundo, tunc unica Phoebi
410
insuetum clemens exstinxit flamma calorem.
Hic aliquis tum forte Getes, dum falce recocta
ictibus informat saxoque cacuminat ensem,
iam promptus caluisse tubis, iam iamque frequenti
caede sepulturus terram non hoste sepulto,
415
claruit ut primum nomen venientis Aviti,
exclamat: periit bellum, date rursus aratra.
otia si replico priscae bene nota quietis,
non semel iste mihi ferrum tulit, o pudor! o di!
tantum posse fidem! quid foedera lenta minaris,
420
in damnum mihi fide meum? compendia pacis
et praestare iubes nos et debere, quis umquam
crederet? en Getici reges, parere volentes,
inferius regnasse putant! nec dicere saltim
desidiae obtentu possum te proelia nolle:
425
pacem fortis amas. iam partes sternit Avitus;
insuper et Geticas praemissus continet iras
Messianus; adhuc mandasti, et ponimus arma.
quid restat quod posse velis? quod non sumus hostes
parva reor; prisco tu si mihi notus in actu es,
430
auxiliaris ero: vel sic pugnare licebit.
Haec secum rigido Vesus dum corde volutat,
ventum in conspectum fuerat, rex atque magister
propter constiterant; hic vultu erectus, at ille
laetitia erubuit veniamque rubore poposcit,
435
post hinc germano regis, hinc rege retento
Palladiam implicitis manibus subiere Tolosam.
haud secus insertis ad pulvinaria palmis
Romulus et Tatius foedus iecere, parentum
cum ferro et rabidis cognato in Marte maritis
440
Hersilia inseruit Pallantis colle Sabinas.
Interea incautam furtivis Vandalus armis
te capit, infidoque tibi Burgundio ductu
extorquet trepidas mactandi principis iras.
heu facinus! in bella iterum quartosque labores
445
perfida Elisseae crudescunt classica Byrsae. '
nutristis quod, fata, malum? conscenderat arces
Euandri Massyla phalanx montesque Quirini
Marmarici pressere pedes rursusque revexit
quae captiva dedit quondam stipendia Barce.
450
exsilium patrum, plebis mala, principe caeso
captivum imperium ad Geticas rumor tulit aures,
luce nova veterum coetus de more Getarum
contrahitur; stat prisca annis viridisque senectus
consulis; squalent vestes ac sordida macro
§7.455–7.602
455
lintea pinguescunt tergo, nec tangere possunt
altatae suram pelles, ac poplite nudo
peronem pauper nodus suspendit equinum.
Postquam in consilium seniorum venit honora
pauperies pacisque simul rex verba poposcit,
460
dux ait: optassem patriis securus in arvis
emeritam, fateor, semper fovisse quietem,
ex quo militiae post munia trina superbum
praefecturae apicem quarto iam culmine rexi.
sed dum me nostri princeps modo Maximus orbis
465
ignarum, absentem procerum per mille repulsas
ad lituos post iura vocat voluitque sonoris
praeconem mutare tubis, promptissimus istud
arripui officium, vos quo legatus adirem.
foedera prisca precor, quae nunc meus ille teneret,
470
iussissem si forte, senex cui semper Avitum
sectari crevisse fuit. tractare solebam
res Geticas olim; scis te nescisse frequenter
quae suasi nisi facta, tamen fortuna priorem
abripuit genium; periit quodcumque merebar
475
cum genitore tuo. Narbonem tabe solutum
ambierat (tu parvus eras); trepidantia cingens
milia in infames iam iamque coegerat escas;
iam tristis propriae credebat defore praedae,
si clausus fortasse perit, cum nostra probavit
480
consilia et refugo laxavit moenia bello.
teque ipsum (sunt ecce senes) hoc pectore fultum
hae flentem tenuere manus, si forsitan altrix
te mihi, cum nolles, lactandum tolleret, ecce
advenio et prisci repeto modo pignus amoris.
485
si tibi nulla fides, nulla est reverentia patris,
i durus pacemque nega. Prorumpit ab omni
murmur concilio fremitusque, et proelia damnans
seditiosa ciet concordem turba tumultum.
tum rex effatur: dudum, dux inclite, culpo
490
poscere te pacem nostram, cum cogere possis
servitium, trahere ac populos in bella sequaces.
ne, quaeso, invidiam patrio mihi nomine inuras:
quid mereor, si nulla iubes? suadere sub illo
quod poteras, modo velle sat est, solumque moratur,
495
quod cupias, nescisse Getas. mihi Romula dudum
per te iura placent, parvumque ediscere iussit
ad tua verba pater docili quo prisca Maronis
carmine molliret Scythicos mihi pagina mores;
iam pacem tum velle doces, sed percipe quae sit
500
condicio obsequii: forsan rata pacta probabis.
testor, Roma, tuum nobis venerabile nomen
et socium de Marte genus (vel quidquid ab aevo,
nil te mundus habet melius, nil ipsa senatu),
me pacem servare tibi vel velle abolere
505
quae noster peccavit avus, quem fuscat id unum,
quod te, Roma, capit; sed di si vota secundant,
excidii veteris crimen purgare valebit
ultio praesentis, si tu, dux inclite, solum
Augusti subeas nomen, quid lumina flectis?
510
invitum plus esse decet, non cogimus istud,
sed contestamur: Romae sum te duce amicus,
principe te miles, regnum non praeripis ulli,
nec quisquam Latias Augustus possidet arces;
qua vacat, aula tua est. testor, non sufficit istud,
515
ne noceam; atque tuo hoc utinam diademate fiat,
ut prosim! suadere meum est; nam Gallia si te
compulerit, quae iure potest, tibi pareat orbis,
ne pereat. dixit pariterque in verba petita
dat sanctam cum fratre fidem, discedis, Avite,
520
maestus, qui Gallos scires non posse latere
quod possint servire Getae te principe, namque
civibus ut patuit trepidis te foedera ferre,
occurrunt alacres ignaroque ante tribunal
sternunt; utque satis sibimet numerosa coisse
525
nobilitas visa est, quam saxa nivalia Cotti
despectant, variis nec non quam partibus ambit
Tyrrheni Rhenique liquor, vel longa Pyrenei
quam iuga ab Hispano seclusam iure cohercent,
aggreditur nimio curarum pondere tristem
530
gaudens turba virum. procerum tum maximus unus,
dignus qui patriae personam sumeret, infit:
quam nos per varios dudum fortuna labores
principe sub puero Iacens terat aspera rebus,
fors longum, dux magne, queri, cum quippe dolentum
535
maxima pars fueris, patriae dum vulnera lugens
sollicitudinibus vehementibus exagitaris.
has nobis inter clades ac funera mundi
mors vixisse fuit. sed dum per verba parentum
ignavas colimus leges sanctumque putamus
540
rem veterem per damna sequi, portavimus umbram
imperii, generis contenti ferre vetusti
et vitia ac solitam vestiri murice gentem
more magis quam iure pati. promptissima nuper
fulsit condicio proprias qua Gallia vires
545
exsereret, trepidam dum Maximus occupat urbem;
orbem sat potuit, si te sibi tota magistro
regna reformasset. quis nostrum Belgica rura,
litus Aremorici, Geticas quis moverit iras,
non latet: his tantis tibi cessimus, inclite, bellis,
550
nunc iam summa vocant; dubio sub tempore regnum
non regit ignavus, postponitur ambitus omnis
ultima cum claros quaerunt: post damna Ticini
ac Trebiae trepidans raptim respublica venit
ad Fabium; Cannas celebres Varrone fugato
555
Scipiadumque etiam turgentem funere Poenum
Livius electus fregit, captivus, ut aiunt,
orbis in urbe iacet; princeps perit, hic caput omne
nunc habet imperium, petimus, conscende tribunal,
erige collapsos; non hoc modo tempora poscunt,
560
ut Romam plus alter amet. nec forte reare
te regno non esse parem: cum Brennica signa
Tarpeium premerent, scis, tum respublica nostra
tota Camillus erat, patriae qui debitus ultor
texit fumantes hostili strage favillas.
565
non tibi centurias aurum populare paravit,
nec modo venales numerosoque asse redemptae
concurrunt ad puncta tribus; suffragia mundi
nullus emit. pauper legeris; quod sufficit unum,
es meritis dives, patriae cur vota moraris,
570
quae iubet ut iubeas? haec est sententia cunctis:
si dominus iis, liber ero. Fragor atria complet
Vierni, quo forte loco pia turba senatus
detulerat vim, vota, preces, locus, hora diesque
dicitur imperio felix, ac protinus illic
575
nobilium excubias gaudens sollertia mandat.
Tertia lux refugis Hyperiona fuderat astris:
concurrunt proceres ac milite circumfuso
aggere composito statuunt ac torque coronant
castrensi maestum donantque insignia regni;
580
nam prius induerat solas de principe curas.
haud alio quondam vultu Tirynthius heros
pondera suscepit caeli simul atque novercae
cum Libyca se rupe Gigas subduceret et cum
tutior Herculeo sedisset machina dorso.
585
Hunc tibi, Roma, dedi, patulis dum Gallia campis
intonat Augustum plausu faustumque fragorem
portat in exsanguem Boreas iam fortior Austrum.
hic tibi restituet Libyen per vincula quarta,
et cuius solum amissas post saecula multa
590
Pannonias revocavit iter, iam credere promptum est
quid faciat bellis, o quas tibi saepe iugabit
inflictis gentes aquilis, qui maxima regni
omina privatus fugit, cum forte vianti
excuteret praepes plebeium motus amictum!
595
laetior at tanto modo principe, prisca deorum
Roma parens, attolle genas ac turpe veternum
depone: en princeps faciet iuvenescere maior,
quam pueri fecere senem. Finem pater ore
vix dederat: plausere dei fremitusque cucurrit
600
concilio, felix tempus nevere sorores
imperiis, Auguste, tuis et consulis anno
fulva volubilibus duxerunt saecula pensis.
Tap any Latin word to look it up