Quattuor ante dies quam lux Sextilis adusti
prima spiciferum proferat orbe caput
natalis nostris decimus sextusque coletur,
adventu felix qui petit esse tuo.
5
non tibi geminatis ponentur prandia mensis,
Assyrius murex nec tibi sigma dabit;
nec per multiplices abaco splendente cavernas
argenti nigri pondera defodiam;
nec scyphus hic dabitur rutilo cui forte metallo
10
crustatum stringat tortilis ansa latus.
fercula sunt nobis mediocria, non ita facta
mensurae ut grandis suppleat ars pretium,
non panes Libyca solitos flavescere Syrte
accipiet Galli rustica mensa tui.
15
vina mihi non sunt Gazetica, Chia, Falerna
quaeque Sarepteno palmite missa bibas,
pocula non hic sunt inlustria nomine pagi
quem posuit nostris ipse triumvir agris,
tu tamen ut venias petimus; dabit omnia Christus,
20
hic mihi qui patriam fecit amore tuo.
Tap any Latin word to look it up