§2.1–2.139
Auspicio et numero fasces, Auguste, secundos
erige et effulgens trabealis mole metalli
annum pande novum consul vetus ac sine fastu
scribere bis fastis; quamquam diademate crinem
5
fastigatus eas umerosque ex more priorum
includat Sarrana chlamys, te picta togarum
purpura plus capiat, quia res est semper ab aevo
rara frequens consul, tuque o cui laurea, Iane,
annua debetur, religa torpore soluto
10
quavis fronde comas, subita nec luce pavescas
principis aut rerum credas elementa moveri,
nil natura novat: sol hic quoque venit ab ortu.
Hic est, o proceres, petiit quem Romula virtus
et quem vester amor; cui se ceu victa procellis
15
atque carens rectore ratis respublica fractam
intulit, ut digno melius flectenda magistro,
ne tempestates, ne te, pirata, timeret.
te prece ruricola expetiit, te foedere iunctus
adsensu, te castra tubis, te curia plausu,
20
te punctis scripsere tribus collegaque misit
te nobis regnumque tibi; suffragia tot sunt
quanta legit mundus, fateor, trepidavimus omnes,
ne vellet collega pius permittere voto
publica vota tuo. credet ventura propago?
25
in nos ut possint, princeps, sic cuncta licere,
de te non totum licuit tibi. facta priorum
exsuperas, Auguste Leo; nam regna superstat
qui regnare iubet: melius respublica vestra
nunc erit una magis, quae sic est facta duorum.
30
Salve, sceptrorum columen, regina Orientis,
orbis Roma tui, rerum mihi principe misso
iam non Eoo solum veneranda Quiriti,
imperii sedes, sed plus pretiosa quod exstas
imperii genetrix. Rhodopen quae portat et Haemum,
35
Thracum terra tua est, heroum fertilis ora.
excipit hic natos glacies et matris ab alvo
artus infantum molles nix civica durat.
pectore vix alitur quisquam, sed ab ubere tractus
plus potat per vulnus equum; sic lacte relicto
40
virtutem gens tota bibit, crevere parumper:
mox pugnam ludunt iaculis; hos suggerit illis
nutrix plaga iocos, pueri venatibus apti
lustra feris vacuant, rapto ditata iuventus
iura colit gladii, consummatamque senectam
45
non ferro finire pudet: tali ordine vitae
cives Martis agunt, at tu circumflua ponto
Europae atque Asiae commissam carpis utrimque
temperiem; nam Bistonios Aquilonis hiatus
proxima Calchidici sensim tuba temperat Euri.
50
interea te Susa tremunt ac supplice cultu
flectit Achaemenius lunatum Persa tiaram.
Indus odorifero crinem madefactus amomo
in tua lucra feris exarmat guttur alumnis,
ut pandum dependat ebur; sic trunca reportat
55
Bosphoreis elephas inglorius ora tributis.
porrigis ingentem spatiosis moenibus urbem,
quam tamen angustam populus facit; itur in aequor
molibus et veteres tellus nova contrahit undas;
namque Dicarcheae translatus pulvis harenae
60
intratis solidatur aquis durataque massa
sustinet advectos peregrino in gurgite campos,
sic te dispositam spectantemque undique portus,
vallatam pelago terrarum commoda cingunt.
fortunata sat es Romae partita triumphos,
65
et iam non querimur: valeat divisio regni.
concordant lancis partes; dum pondera nostra
suscipis, aequasti. Tali tu civis ab urbe
Procopio genitore micas, cui prisca propago
Augustis venit a proavis; quem dicere digno
70
non datur eloquio, nec si modo surgat Averno
qui cantu flexit scopulos digitisque canoris
compulit auritas ad plectrum currere silvas,
cum starent Hebri latices cursuque ligato
fluminis attoniti carmen magis unda sitiret.
75
Huic quondam iuveni reparatio credita pacis
Assyriae; stupuit primis se Parthus in annis
consilium non ferre senis; conterritus haesit
quisque sedet sub rege satraps: ita vinxerat omnes
legati genius, tremuerunt Medica rura,
80
quaeque draconigenae portas non clauserat hosti,
tum demum Babylon nimis est sibi visa patere,
partibus at postquam statuit nova formula foedus
Procopio dictante magis, iuratur ab illis
ignis et unda deus, nec non rata pacta futura
85
hic divos testatur avos. Chaldaeus in extis
pontificum de more senex arcana peregit
murmura; gemmantem pateram rex ipse retentans
fudit turicremis carchesia cernuus aris.
suscipit hinc reducem duplicati culmen honoris:
90
patricius nec non peditumque equitumque magister
praeficitur castris, ubi Tauri claustra cohercens
Aethiopasque vagos belli terrore relegans
gurgite pacato famulum spectaret Orontem.
Huic socer Anthemius, praefectus, consul et idem,
95
iudiciis populos atque annum nomine rexit.
purpureos Fortuna viros cum murice semper
prosequitur; solum hoc tantum mutatur in illis,
ut regnet qui consul erat. sed omittimus omnes:
iam tu ad plectra veni, tritus cui casside crinis
100
ad diadema venit, rutilum cui Caesaris ostrum
deposito thorace datur sceptroque replenda
mucrone est vacuata manus, cunabula vestra
imperii fulsere notis et praescia tellus
aurea converso promisit saecula fetu.
105
te nascente ferunt exorto flumina melle
dulcatis cunctata vadis oleique liquores
isse per attonitas baca pendente trapetas.
protulit undantem segetem sine semine campus
et sine se natis invidit pampinus uvis.
110
hibernae rubuere rosae spretoque rigore
lilia permixtis insultavere pruinis.
tale puerperium quotiens Lucina resolvit,
mos elementorum cedit regnique futuri
fit rerum novitate fides, venisse beatos
115
sic loquitur natura deos: constantis Iuli
lambebant teneros incendia blanda capillos;
Astyages Cyro pellendus forte nepoti
inguinis expavit diffusum vite racemum;
praebuit intrepido mammas lupa feta Quirino;
120
Iulius in lucem venit dum laurea flagrat;
magnus Alexander nec non Augustus habentur
concepti serpente deo Phoebumque Iovemque
divisere sibi: namque horum quaesiit unus
Cinyphia sub Syrte patrem; maculis genetricis
125
alter Phoebigenam sese gaudebat haberi,
Paeonii iactans Epidauria signa draconis.
multos cinxerunt aquilae subitumque per orbem
lusit venturas famulatrix penna coronas.
ast hunc, egregii proceres, ad sceptra vocari
130
iam tum nosse datum est, laribus cum forte paternis
protulit excisus iam non sua germina palmes.
imperii ver illud erat; sub imagine frondis
dextra per arentem florebant omina virgam,
at postquam primos infans exegerat annos,
135
reptabat super arma patris, quamque arta terebat
lammina cervicem gemina complexus ab ulna
livida laxatis intrabat ad oscula cristis,
ludus erat puero raptas ex hoste sagittas
festina tractare manu captosque per arcus
§2.140–2.277
140
flexa reluctantes in cornua trudere nervos,
nunc tremulum tenero iaculum torquere lacerto
inque frementis equi dorsum cum pondere conti
indutas Chalybum saltu transferre catenas,
inventas agitare feras et fronde latentes
145
quaerere, deprensas modo claudere cassibus artis,
nunc torto penetrare veru: tum saepe fragore
laudari comitum, frendens cum belua ferrum
ferret et intratos exirent arma per armos,
conde Pelethronios, alacer puer et venator,
150
Aeacida, titulos, quamquam subiecta magistri
terga premens et ob hoc securus lustra pererrans
tu potius regereris equo. non principe nostro
spicula direxit melius Pythona superstans
Paean, cum vacua turbatus paene pharetra
155
figeret innumeris numerosa volumina telis.
Nec minus haec inter veteres audire sopbistas:
Mileto quod crete Thales vadimonia culpas;
Lindie quod Cleobule canis modus optimus esto;
ex Ephyra totum meditaris quod Periander;
160
Attice quodve Solon finem bene respicis aevi;
Prienaee Bia, quod plus tibi turba malorum est;
noscere quod tempus, Lesbo sate Pittace, suades;
quod se nosse omnes vis, ex Lacedaemone Chilon.
praeterea didicit varias, nova dogmata, sectas:
165
quidquid laudavit Scythicis Anacharsis in arvis;
quidquid legifero profecit Sparta Lycurgo;
quidquid Erechtheis Cynicorum turba volutat
gymnasiis, imitata tuos, Epicure, sodales;
quidquid nil verum statuens Academia duplex
170
personat; arroso quidquid sapit ungue Cleanthes;
quidquid Pythagoras, Democritus, Heraclitus
deflevit, risit, tacuit; quodcumque Platonis
ingenium, quod in arce fuit, docet ordine temo,
quae vel Aristoteles, partitus membra loquendi,
175
argumentosis dat retia syllogismis;
quidquid Anaximenes, Euclides, Archyta, Zenon,
Arcesilas, Chrysippus Anaxagorasque dederunt,
Socraticusque animus post fatum in Phaedone vivus,
despiciens vastas tenuato in crure catenas,
180
cum tremeret mors ipsa reum ferretque venenum
pallida securo lictoris dextra magistro.
praeterea quidquid Latialibus indere libris
prisca aetas studuit, totum percurrere suetus:
Mantua quas acies pelagique pericula lusit
185
Zmyrnaeas imitata tubas, quamcumque loquendi
Arpinas dat consul opem, sine fine secutus
fabro progenitum, spreto cui patre polita
eloquiis plus lingua fuit, vel quidquid in aevum
mittunt Euganeis Patavina volumina chartis;
190
qua Crispus brevitate placet, quo pondere Varro,
quo genio Plautus, quo fulmine Quintilianus,
qua pompa Tacitus numquam sine laude loquendus.
His hunc formatum studiis, natalibus ortum,
moribus imbutum princeps cui mundus ab Euro
195
ad Zephyrum tunc sceptra dabat, cui nubilis atque
unica purpureos debebat nata nepotes,
elegit generum; sed non ut deside luxu
fortuna soceri contentus et otia captans
nil sibi deberet; comitis sed iure recepto
200
Danuvii ripas et tractum limitis ampli
circuit, hortatur, disponit, discutit, armat,
sic sub patre Pius moderatus castra parentis,
sic Marcus vivente Pio, post iura daturi,
innumerabilibus legionibus imperitabant.
205
hinc reduci datur omnis honos, et utrique magister
militiae consulque micat, coniuncta potestas
patricii, celerique gradu privata cucurrit
culmina conscenditque senum puer ipse curulem,
sedit et emerito iuvenis veteranus in auro.
210
Iamque parens divos: sed vobis nulla cupido
imperii; longam diademata passa repulsam
insignem legere virum, quem deinde legentem
spernere non posses: soli tibi contulit uni
hoc Fortuna decus, quamquam te posceret ordo,
215
ut lectus princeps mage quam videare relictus.
post socerum Augustum regnas, sed non tibi venit
purpura per thalamos, et coniunx regia regno
laus potius quam causa fuit; nam iuris habenis
non generum legit respublica, sed generosum.
220
fallor, bis gemino nisi cardine rem probat orbis:
ambit te Zephyrus rectorem, destinat Eurus,
ad Boream pugnas et formidaris ad Austrum.
Ante tamen quam te socium collega crearet,
perstrinxisse libet quos Illyris ora triumphos
225
viderit, excisam quae se Valameris ab armis
forte ducis nostri vitio deserta gemebat.
haud aliter, caesus quondam cum Caepio robur
dedidit Ausonium, subita cogente ruina
electura ducem post guttura fracta Iugurthae
230
ultum Arpinatem Calpurnia foedera lixam
opposuit rabido respublica territa Cimbro.
hic primum ut vestras aquilas provincia vidit,
desiit hostiles confestim horrere dracones.
ilicet edomiti bello praedaque carentes
235
mox ipsi tua praeda iacent. Sed omittimus istos
ut populatores: belli magis acta revolvo;
quod bellum non parva manus /nec carcere fracto
ad gladiaturam tu Spartace vincte parasti,
sed Scythicae vaga turba plagae, feritatis abundans,
240
dira, rapax, vehemens, ipsis quoque gentibus illic
barbara barbaricis, cuius dux Hormidac atque
civis erat. quis tale solum est moresque genusque:
Albus Hyperboreis Tanais qua vallibus actus
Riphaea de caute cadit, iacet axe sub Vrsae
245
gens animis membrisque minax: ita vultibus ipsis
infantum suus horror inest, consurgit in artum
massa rotunda caput; geminis sub fronte cavernis
visus adest oculis absentibus; acta cerebri
in cameram vix ad refugos lux pervenit orbes,
250
non tamen et clausos; nam fornice non spatioso
magna vident spatia, et maioris luminis usum
perspicua in puteis compensant puncta profundis.
tum, ne per malas excrescat fistula duplex,
obtundit teneras circumdata fascia nares,
255
ut galeis cedant: sic propter proelia natos
maternus deformat amor, quia tensa genarum
non interiecto fit latior area naso.
cetera pars est pulchra viris: stant pectora vasta,
insignes umeri, succincta sub ilibus alvus.
260
forma quidem pediti media est, procera sed exstat
si cernas equites: sic longi saepe putantur
si sedeant, vix matre carens ut constitit infans,
mox praebet dorsum sonipes; cognata reare
membra viris: ita semper equo ceu fixus adhaeret
265
rector; cornipedum tergo gens altera fertur,
haec habitat, teretes arcus et spicula cordi,
terribiles certaeque manus iaculisque ferendae
mortis fixa fides et non peccante sub ictu
edoctus peccare furor, gens ista repente
270
erumpens solidumque rotis transvecta per Histrum
venerat et siccas inciderat orbita lymphas.
hanc tu directus per Dacica rura vagantem contra
is, aggrederis, superas, includis; et ut te
metato spatio castrorum Serdica vidit,
275
obsidione premis, quae te sic tempore multo
in vallo positum stupuit, quod miles in agros
nec licitis nec furtivis excursibus ibat.
§2.278–2.414
cui deesset cum saepe Ceres semperque Lyaeus,
disciplina tamen non defuit; inde propinquo
280
hoste magis timuere ducem, sic denique factum est
ut socius tum forte tuus, mox proditor, illis
frustra terga daret commissae tempore pugnae.
qui iam cum fugeret flexo pede cornua nudans,
tu stabas acies solus, te sparsa fugaci
285
expetiit ductore manus, te Marte pedestri
sudantem repetebat eques, tua signa secutus
non se desertum sensit certamine miles.
I nunc et veteris profer praeconia Tulli,
aetas cana patrum, quod pulchro hortamine mendax
290
occuluit refugi nutantia foedera Metti!
nil simile est fallique tuum tibi non placet hostem,
tunc vicit miles, dum se putat esse iuvandum:
hic vicit postquam se comperit esse relictum,
dux fugit: insequens; renovat certamina: vineis;
295
clauditur: expugnas; elabitur: obruis atque
Sarmaticae paci pretium sua funera ponis,
paretur; iussum subiit iam transfuga letum
atque peregrino cecidit tua victima ferro,
ecce iterum, si forte placet, conflige, vetustas!
300
Hannibal ille ferox ad poenam forte petitus,
etsi non habuit ius vitae fine supremo,
certe habuit mortis: quem caecus carcer et uncus
et quem exspectabat fracturus guttura lictor,
hausit Bebrycio constantior hospite virus;
305
nam te qui fugit, mandata morte peremptus,
non tam victoris periit quam iudicis ore.
Nunc ades, o Paean, lauro cui grypas obuncos
docta lupata ligant quotiens per frondea lora
flectis penniferos hederis bicoloribus armos;
310
huc converte chelyn: non est modo dicere tempus
Pythona exstinctum nec bis septena sonare
vulnera Tantalidum, quorum tibi funera servat
cantus et aeterno vivunt in carmine mortes,
vos quoque, Castalides, paucis, quo numine nobis
315
venerit Anthemius gemini cum foedere regni,
pandite: pax rerum misit qui bella gubernet.
Auxerat Augustus naturae lege Severus
divorum numerum, quem mox Oenotria casum
vidit ut aerei de rupibus Appennini,
320
pergit caerulei vitreas ad Thybridis aedes,
non galea conclusa genas (nec sutilis illi
circulus inpactis loricam texuit hamis),
sed nudata caput; pro crine racemifer exit
plurima per frontem constringens oppida palmes,
325
perque umeros teretes, rutilantes perque lacertos
pendula gemmiferae mordebant suppara bullae,
segnior incedit senio venerandaque membra
viticomam retinens baculi vice nectit ad ulmum.
sed tamen Vbertas sequitur: quacumque propinquat,
330
incessu fecundat iter; comitataque gressum
laeta per impressas rorat Vindemia plantas. I
licet ingreditur Tiberini gurgitis antrum,
currebat fluvius residens et harundinis altae
concolor in viridi fluitabat silva capillo;
335
dat sonitum mento unda cadens, licet hispida saetis
suppositis multum sedaret barba fragorem;
pectore ructabat latices lapsuque citato
sulcabat madidam iam torrens alveus alvum,
terretur veniente dea manibusque remissis
340
remus et urna cadunt, veniae tum verba paranti
illa prior: venio viduatam praesule nostro
per te, si placeat, lacrimis inflectere Romam:
expetat Aurorae partes fastuque remoto
hoc unum praestet, iam plus dignetur amari,
345
instrue quas quaerat vires orbique iacenti
quo poscat dic orbe caput, quemcumque creavit
axe meo natum, confestim fregit in illo
imperii Fortuna rotas, hinc Vandalus hostis
urget et in nostrum numerosa classe quotannis
350
militat excidium, conversoque ordine fati
torrida Caucaseos infert mihi Byrsa furores,
praeterea invictus Ricimer, quem publica fata
respiciunt, proprio solus vix Marte repellit
piratam per rura vagum, qui proelia vitans
355
victorem fugitivus agit. quis sufferat hostem
qui pacem pugnamque negat? nam foedera nulla
cum Ricimere iacit, quem cur nimis oderit audi.
incertum crepat ille patrem, cum serva sit illi
certa parens; nunc, ut regis sit filius, effert
360
matris adulterium, tum livet quod Ricimerem
in regnum duo regna vocant; nam patre Suebus,
a genetrice Getes. simul et reminiscitur illud,
quod Tartesiacis avus huius Vallia terris
Vandalicas turmas et iuncti Martis Halanos
365
stravit et occiduam texere cadavera Calpen.
quid veteres narrare fugas, quid damna priorum?
Agrigentini recolit dispendia campi,
inde furit, quod se docuit satis iste nepotem
illius esse viri quo viso, Vandale, semper
370
terga dabas, nam non Siculis inlustrior arvis
tu, Marcelle, redis, per quem tellure marique
nostra Syracusios presserunt arma penates;
nec tu cui currum Curii superare, Metelle,
contigit, ostentans nobis elephanta frequentem,
375
grex niger albentes tegeret cum mole iugales
auctoremque suum celaret pompa triumphi.
Noricus Ostrogothum quod continet, iste timetur;
Gallia quod Rheni Martem ligat, iste pavori est;
quod consanguineo me Vandalus hostis Halano
380
diripuit radente, suis hic ultus ab armis.
sed tamen unus homo est nec tanta pericula solus
tollere, sed differe potest: modo principe nobis
est opus armato, veterum qui more parentum
non mandet sed bella gerat, quem signa moventem
385
terra vel unda tremant, ut tandem iure recepto
Romula desuetas moderentur classica classes.
Audiit illa pater, simul annuit. itur in urbem,
continuo videt ipse deam, summissus adorat,
pectus et exsertam tetigerunt cornua mammam;
390
mandatas fert inde preces; quas diva secuta
apparat ire viam. laxatos torva capillos
stringit et inclusae latuerunt casside turres;
infula laurus erat. bullis hostilibus asper
applicat a laeva surgentem balteus ensem,
395
inseritur clipeo victrix manus; illius orbem
Martigenae, lupa, Thybris, Amor, Mars, Ilia complent.
fibula mordaci refugas a pectore vestes
dente capit, micat hasta minax, quercusque tropaeis
curva tremit placitoque deam sub fasce fatigat.
400
perpetuo stat planta solo, sed fascia primos
sistitur ad digitos, retinacula bina cothurnis
mittit in adversum vincto de fomite pollex,
quae stringant crepidas et concurrentibus ansis
vinclorum pandas texant per crura catenas.
405
ergo sicut erat liquidam transvecta per aethram
nascentis petiit tepidos Hyperionis ortus.
Est locus Oceani, longinquis proximus Indis,
axe sub Eoo, Nabataeum tensus in Eurum:
ver ibi continuum est, interpellata nec ullis
410
frigoribus pallescit humus, sed flore perenni
picta peregrinos ignorant arva rigores;
halant rura rosis, indiscriptosque per agros
fragrat odor; violam, cytisum, serpylla, ligustrum,
lilia, narcissos, casiam, colocasia, caltas,
§2.415–2.548
415
costum, malobathrum, myrrhas, opobalsama, tura
parturiunt campi; nec non pulsante senecta
hinc rediviva petit vicinus cinnama Phoenix.
hic domus Aurorae rutilo crustante metallo
bacarum praefert leves asprata lapillos.
420
diripiunt diversa oculos et ab arte magistra
hoc vincit, quodcumque vides; sed conditur omnis
sub domina praesente decor, nimioque rubore
gemmarum varios perdit quia possidet ignes.
fundebat coma pexa crocos flexoque lacerto
425
lutea depressus comebat tempora pecten.
fundebant oculi radios; color igneus illis,
non tamen ardor erat, quamvis de nocte recussa
excepti soleant sudorem fingere rores.
pectora bis cingunt zonae, parvisque papillis
430
invidiam facit ipse sinus; pars extima pepli
perfert puniceas ad crura rubentia rugas.
sic regina sedet solio; sceptri vice dextram
lampadis hasta replet; Nox adstat proxima divae,
iam refugos conversa pedes, ac pone tribunal
435
promit Lux summum vix intellecta cacumen.
hinc Romam liquido venientem tramite cernens
exsiluit propere et blandis prior orsa loquellis
quid, caput o mundi, dixit, mea regna revisis?
quidve iubes? paulum illa silens atque aspera miscens
440
mitibus haec coepit: venio (desiste moveri
nec multum trepida), non ut mihi pressus Araxes
imposito sub ponte fluat nec ut ordine prisco
Indicus Ausonia potetur casside Ganges,
aut ut tigriferi pharetrata per arva Niphatis
445
depopuletur ovans Artaxata Caspia consul.
non Pori modo regna precor nec ut hisce lacertis
frangat Hydaspeas aries inpactus Erythras.
non in Bactra feror nec committentia pugnas
nostra Semiramiae rident ad classica portae.
450
Arsacias non quaero domus nec tessera castris
in Ctesiphonta datur, totum hunc tibi cessimus axem:
et nec sic mereor nostram ut tueare senectam?
omne quod Euphraten Tigrimque interiacet olim
sola tenes: res empta mihi est de sanguine Crassi,
455
ad Carrhas pretium scripsi; nec inulta remansi
aut periit sic emptus ager; si fallo, probasti,
Ventidio mactate Sapor, nec sufficit istud:
Armenias Pontumque dedi, quo Marte petitum
dicat Sulla tibi; forsan non creditur uni:
460
consule Lucullum. taceo iam Cycladas omnes:
adquisita meo servit tibi Creta Metello,
transcripsi Cilicas: hos Magnus fuderat olim.
adieci Syriae, quos nunc moderans, Isauros:
hos quoque sub nostris domuit Servilius annis.
465
concessi Aetolos veteres Acheloiaque arva,
transfudi Attalicum male credula testamentum;
Epirum retines: tu scis cui debeat illam
Pyrrhus, in Illyricum specto te mittere iura
ac Macetum terras: et habes tu, Paule, nepotes.
470
Aegypti frumenta dedi: mihi vicerat olim
Leucadiis Agrippa fretis. Iudaea tenetur
sub dicione tua, tamquam tu miseris illuc
insignem cum patre Titum, tibi Cypria merces
fertur: pugnaces ego pauper laudo Catones.
475
Dorica te tellus et Achaica rura tremiscunt,
tendis et in bimarem felicia regna Corinthon:
dic, Byzantinus quis rem tibi Mummius egit?
Sed si forte placet veteres sopire querellas,
Anthemium concede mihi. sit partibus istis
480
Augustus longumque Leo; mea iura gubernet
quem petii; patrio vestiri murice natam
gaudeat Euphemiam sidus divale parentis.
adice praeterea privatum ad publica foedus:
sit socer Augustus genero Ricimere beatus;
485
nobilitate micant: est vobis regia virgo,
regius ille mihi. si concors annuis istud,
mox Libyam sperare dabis, circumspice taedas
antiquas: par nulla tibi sic copula praesto est.
proferat hic veterum thalamos discrimine partos
490
Graecia, ni pudor est: reparatis Pisa quadrigis
suscitet Oenomaum, natae quem fraude cadentem
cerea destituit resolutis axibus obex;
procedat Colchis prius agnita virgo marito
crimine quam sexu; spectet de carcere circi
495
pallentes Atalanta procos et poma decori
Hippomenis iam non pro solo colligat auro;
Deianira, tuas Achelous gymnade pinguis
inlustret taedas et ab Hercule pressus anhelo
lassatum foveat rivis rivalibus hostem:
500
quantumvis repetam veteris conubia saecli,
transcendunt hic heroas, heroidas illa.
hos thalamos, Ricimer, Virtus tibi pronuba poscit
atque Dionaeam dat Martia laurea myrtum.
ergo age, trade virum non otia pigra foventem
505
deliciisque gravem, sed quem modo nauticus urit
aestus Abydenique sinus et Sestias ora
Hellespontiacis circumclamata procellis;
quas pelagi fauces non sic tenuisse vel illum
crediderim cui ruptus Athos, cui remige Medo
510
turgida silvosam currebant vela per Alpem;
nec Lucullanis sic haec freta cincta carinis,
segnis ad insignem sedit cum Cyzicon hostis,
qui cogente fame cognata cadavera mandens
vixit morte sua. sed quid mea vota retardo?
515
trade magis.
Tum pauca refert Tithonia coniunx: duc age, sancta parens, quamquam mihi maximus usus
invicti summique ducis, dum mitior exstes
et non disiunctas melius moderemur habenas.
nam si forte placet veterum meminisse laborum,
520
et qui pro patria vestri pugnaret Iuli,
ut nil plus dicam, prior hinc ego Memnona misi.
Finierant; geminas iunxit Concordia partes,
electo tandem potitur quod principe Roma.
nunc aliquos voto simili vel amore, vetustas,
525
te legisse crepa, numquam non invida summis
emeritisque viris. Brenni contra arma Camillum
profer ab exilio Cincinnatoque secures
expulso Caesone refer flentemque parentem
a rastris ad rostra roga, miseroque tumultu
530
pelle prius, quos victa petas; si ruperit Alpes
Poenus, ad adflictos condemnatosque recurre;
improbus ut rubeat Barcina clade Metaurus,
multatus tibi consul agat, qui milia fundens
Hasdrubalis, rutilum sibi cum fabricaverit ensem,
535
concretum gerat ipse caput, longe altera nostri
gratia iudicii est: scit se non laesus amari.
Sed mea iam nimii propellunt carbasa flatus;
siste, Camena, modos tenues, portumque petenti
iam placido sedeat mihi carminis ancora fundo,
540
at tamen, o princeps, quae nunc tibi classis et arma
tractentur, quam magna geras quam tempore parvo,
si mea vota deus produxerit, ordine recto
aut genero bis mox aut te ter consule dicam.
nam modo nos iam festa vocant, et ad Vlpia poscunt
545
te fora, donabis quos libertate, Quirites,
quorum gaudentes exceptant verbera malae.
perge, pater patriae, felix atque omine fausto
captivos vincture novos absolve vetustos.
Tap any Latin word to look it up