Book 8
The River God
Ut belli signum Laurenti Turnus ab arce
extulit et rauco strepuerunt cornua cantu,
utque acris concussit equos utque impulit arma,
extemplo turbati animi, simul omne tumultu
5 coniurat trepido Latium saeuitque iuuentus
effera. Ductores primi Messapus et Ufens
contemptorque deum Mezentius undique cogunt
auxilia et latos uastant cultoribus agros.
mittitur et magni Venulus Diomedis ad urbem,
10 qui petat auxilium et Latio consistere Teucros,
aduectum Aenean classi uictosque penatis
inferre et fatis regem se dicere posci
O Muse, the causes tell! What sacrilege,
edoceat multasque uiro se adiungere gentis
or vengeful sorrow, moved the heavenly Queen
Dardanio et late Latio increbrescere nomen.
to thrust on dangers dark and endless toil
15 Quid struat his coeptis, quem, si Fortuna sequatur,
a man whose largest honor in men's eyes
euentum pugnae cupiat, manifestius ipsi
was serving Heaven? Can gods such anger feel?
quam Turno regi aut regi apparere Latino.
Talia per Latium. Quae Laomedontius heros
cuncta uidens magno curarum fluctuat aestu,
20 atque animum nunc huc celerem, nunc diuidit illuc.
In partisque rapit uarias perque omnia uersat:
sicut aquae tremulum labris ubi lumen aenis
sole repercussum aut radiantis imagine lunae
omnia peruolitat late loca iamque sub auras
25 erigitur summique ferit lacuaria tecti.
Nox erat, et terras animalia fessa per omnis
alituum pecudumque genus sopor altus habebat:
cum pater in ripa gelidique sub aetheris axe
Aeneas, tristi turbatus pectora bello,
30 procubuit seramque dedit per membra quietem.
Huic deus ipse loci fluuio Tiberinus amoeno
populeas inter senior se attollere frondes
uisus; eum tenuis glauco uelabat amictu
carbasus, et crinis umbrosa tegebat harundo,
35 tum sic adfari et curas his demere dictis:
O sate gente deum, Troianam ex hostibus urbem
qui reuehis nobis aeternaque Pergama seruas,
exspectate solo Laurenti aruisque Latinis,
hic tibi certa domus, certi, ne absiste, penates;
40 neu belli terrere minis: tumor omnis et irae
concessere deum.
Iamque tibi, ne uana putes haec fingere somnum,
litoreis ingens inuenta sub ilicibus sus,
triginta capitum fetus enixa, iacebit,
45 alba, solo recubans, albi circum ubera nati.
Hic locus urbis erit, requies ea certa laborum
ex quo ter denis urbem redeuntibus annis
Ascanius clari condet cognominis Albam.
Haud incerta cano. Nunc qua ratione quod instat
50 expedias uictor, paucis (aduerte) docebo.
Arcades his oris, genus a Pallante profectum,
qui regem Euandrum comites, qui signa secuti,
delegere locum et posuere in montibus urbem
Pallantis proaui de nomine Pallanteum.
55 Hi bellum adsidue ducunt cum gente Latina;
hos castris adhibe socios et foedera iunge.
Ipse ego te ripis et recto flumine ducam,
aduersum remis superes subuectus ut amnem.
Surge age, nate dea, primisque cadentibus astris
60 Iunoni fer rite preces iramque minasque
supplicibus supera uotis. Mihi uictor honorem
persolues. Ego sum pleno quem flumine cernis
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis.
65 Hic mihi magna domus, celsis caput urbibus, exit.
Dixit, deinde lacu fluuius se condidit alto,
ima petens; nox Aenean somnusque reliquit.
Surgit et aetherii spectans orientia solis
lumina rite cauis undam de flumine palmis
70 sustinet ac talis effundit ad aethera uoces:
Nymphae, Laurentes nymphae, genus amnibus unde est,
tuque, o Thybri tuo genitor cum flumine sancto,
accipite Aenean et tandem arcete periclis.
Quo te cumque lacus miserantem incommoda nostra
75 fonte tenet, quocumque solo pulcherrimus exis,
semper honore meo, semper celebrabere donis
corniger hesperidum fluuius regnator aquarum.
Adsis o tantum et propius tua numina firmes.
sic memorat geminasque legit de classe biremis
80 remigioque aptat, socios simul instruit armis.
Ecce autem subitum atque oculis mirabile monstrum;
candida per siluam cum fetu concolor albo
procubuit uiridique in litore conspicitur sus.
Quam pius Aeneas tibi enim, tibi, maxuma Iuno,
85 mactat sacra ferens et cum grege sistit ad aram.
Thybris ea fluuium, quam longa est, nocte tumentem
leniit, et tacita refluens ita substitit unda,
mitis ut in morem stagni placidaeque paludis
sterneret aequor aquis, remo ut luctamen abesset.
90 Ergo iter inceptum celerant rumore secundo;
labitur uncta uadis abies; mirantur et undae,
miratur nemus insuetum fulgentia longe
scuta uirum fluuio pictasque innare carinas.
Olli remigio noctemque diemque fatigant
95 et longos superant flexus uariisque teguntur
arboribus uiridisque secant placido aequore siluas.
Sol medium caeli conscenderat igneus orbem,
cum muros arcemque procul ac rara domorum
tecta uident, quae nunc Romana potentia caelo
100 aequauit, tum res inopes Euandrus habebat:
ocius aduertunt proras urbique propinquant.
Aeneas at Pallanteum
Forte die sollemnem illo rex Arcas honorem
Amphitryoniadae magno diuisque ferebat
ante urbem in luco. Pallas huic filius una,
105 una omnes iuuenum primi pauperque senatus
tura dabant, tepidusque cruor fumabat ad aras.
Ut celsas uidere rates atque inter opacum
adlabi nemus et tacitis incumbere remis,
terrentur uisu subito cunctique relictis
110 consurgunt mensis. Audax quos rumpere Pallas
sacra uetat raptoque uolat telo obuius ipse
et procul e tumulo: Iuuenes, quae causa subegit
ignotas temptare uias, quo tenditis? inquit.
Qui genus? Unde domo? Pacemne huc fertis an arma?
115 Tum pater Aeneas puppi sic fatur ab alta
paciferaeque manu ramum praetendit oliuae:
Troiugenas ac tela uides inimica Latinis,
quos illi bello profugos egere superbo.
Euandrum petimus. Ferte haec et dicite lectos
120 Dardaniae uenisse duces socia arma rogantis.
Obstipuit tanto percussus nomine Pallas:
Egredere o quicumque es ait coramque parentem
adloquere ac nostris succede penatibus hospes.
excepitque manu dextramque amplexus inhaesit.
125 Progressi subeunt luco fluuiumque relinquunt.
Tum regem Aeneas dictis adfatur amicis:
Optume Graiugenum, cui me Fortuna precari
et uitta comptos uoluit praetendere ramos,
non equidem extimui, Danaum quod ductor et Arcas
130 quodque a stirpe fores geminis coniunctus Atridis;
sed mea me uirtus et sancta oracula diuom
cognatique patres, tua terris didita fama,
coniunxere tibi et fatis egere uolentem.
Dardanus, Iliacae primus pater urbis et auctor,
135 Electra, ut Grai perhibent, Atlantide cretus,
aduehitur Teucros; Electram maxumus Atlas
edidit, aetherios umero qui sustinet orbes
uobis Mercurius pater est, quem candida Maia
Cyllenae gelido conceptum uertice fudit;
140 at Maiam, auditis si quicquam credimus, Atlas,
idem Atlas generat, caeli qui sidera tollit.
Sic genus amborum scindit se sanguine ab uno.
His fretus non legatos neque prima per artem
temptamenta tui pepigi: me, me ipse meumque
145 obieci caput et supplex ad limina ueni.
Gens eadem, quae te, crudeli Daunia bello
insequitur; nos si pellant, nihil afore credunt,
quin omnem Hesperiam penitus sua sub iuga mittant
et mare quod supra teneant quodque adluit infra.
150 Accipe daque fidem: sunt nobis fortia bello
pectora, sunt animi et rebus spectata iuuentus.
Dixerat Aeneas. Ille os oculosque loquentis
iamdudum et totum lustrabat lumine corpus.
Tum sic pauca refert: Ut te, fortissime Teucrum,
155 accipio agnoscoque libens! Ut uerba parentis
et uocem Anchisae magni uoltumque recordor!
Nam memini Hesionae uisentem regna sororis
Laomedontiaden Priamum, Salamina petentem,
protinus Arcadiae gelidos inuisere finis.
160 Tum mihi prima genas uestibat flore iuuentas,
mirabarque duces Teucros, mirabar et ipsum
Laomedontiaden, sed cunctis altior ibat
Anchises: mihi mens iuuenali ardebat amore
compellare uirum et dextrae coniungere dextram.
165 Accessi et cupidus Phenei sub moenia duxi.
Ille mihi insignem pharetram Lyciasque sagittas
discedens chlamydemque auro dedit intertextam
frenaque bina meus quae nunc habet aurea Pallas.
Ergo et quam petitis iuncta est mihi foedere dextra,
170 et lux cum primum terris se crastina reddet,
auxilio laetos dimittam opibusque iuuabo.
Interea sacra haec, quando huc uenistis amici,
annua, quae differre nefas, celebrate fauentes
nobiscum et iam nunc sociorum adsuescite mensis.
175 Haec ubi dicta, dapes iubet et sublata reponi
pocula gramineoque uiros locat ipse sedili
praecipuumque toro et uillosi pelle leonis
accipit Aenean solioque inuitat acerno.
Tum lecti iuuenes certatim araeque sacerdos
180 uiscera tosta ferunt taurorum onerantque canistris
dona laboratae Cereris Bacchumque ministrant.
Vescitur Aeneas simul et Troiana iuuentus
perpetui tergo bouis et lustralibus extis.
The Story of Hercules and Cacus
Postquam exempta fames et amor compressus edendi,
185 rex Euandrus ait: Non haec sollemnia nobis,
has ex more dapes, hanc tanti numinis aram
uana superstitio ueterumque ignara deorum
inposuit: saeuis, hospes Troiane, periclis
seruati facimus meritosque nouamus honores.
190 Iam primum saxis suspensam hanc aspice rupem,
disiectae procul ut moles desertaque montis
stat domus et scopuli ingentem traxere ruinam.
Hic spelunca fuit, uasto summota recessu,
semihominis Caci facies quam dira tenebat
195 solis inaccessam radiis; semperque recenti
caede tepebat humus, foribusque adfixa superbis
ora uirum tristi pendebant pallida tabo.
Huic monstro Volcanus erat pater: illius atros
ore uomens ignis magna se mole ferebat.
200 Attulit et nobis aliquando optantibus aetas
auxilium aduentumque dei. Nam maximus ultor,
tergemini nece Geryonae spoliisque superbus
Alcides aderat taurosque hac uictor agebat
ingentis, uallemque boues amnemque tenebant.
205 At furiis Caci mens effera, nequid inausum
aut intractatum scelerisue doliue fuisset,
quattuor a stabulis praestanti corpore tauros
auertit, totidem forma superante iuuencas;
atque hos, nequa forent pedibus uestigia rectis,
210 cauda in speluncam tractos uersisque uiarum
indiciis raptos saxo occultabat opaco:
quaerenti nulla ad speluncam signa ferebant.
Interea, cum iam stabulis saturata moueret
Amphytrioniades armenta abitumque pararet,
215 discessu mugire boues atque omne querelis
impleri nemus et colles clamore relinqui.
reddidit una boum uocem uastoque sub antro
mugiit et Caci spem custodita fefellit.
Hic uero Alcidae furiis exarserat atro
220 felle dolor: rapit arma manu nodisque grauatum
robur et aerii cursu petit ardua montis.
Tum primum nostri Cacum uidere timentem
turbatumque oculis: fugit ilicet ocior Euro
speluncamque petit, pedibus timor addidit alas.
225 Ut sese inclusit ruptisque immane catenis
deiecit saxum, ferro quod et arte paterna
pendebat, fultosque emuniit obice postis,
ecce furens animis aderat Tirynthius omnemque
accessum lustrans huc ora ferebat et illuc,
230 dentibus infrendens. Ter totum feruidus ira
lustrat Auentini montem, ter saxea temptat
limina nequiquam, ter fessus ualle resedit.
Stabat acuta silex, praecisis undique saxis
speluncae dorso insurgens, altissima uisu,
235 dirarum nidis domus opportuna uolucrum.
Hanc, ut prona iugo laeuum incumbebat in amnem,
dexter in aduersum nitens concussit et imis
auolsam soluit radicibus; inde repente
inpulit, inpulsu quo maximus intonat aether
240 dissultant ripae refluitque exterritus amnis.
At specus et Caci detecta apparuit ingens
regia, et umbrosae penitus patuere cauernae:
non secus ac siqua penitus ui terra dehiscens
infernas reseret sedes et regna recludat
245 pallida, dis inuisa, superque immane barathrum
cernatur, trepident inmisso lumine manes.
Ergo insperata deprensum luce repente
inclusumque cauo saxo atque insueta rudentem
desuper Alcides telis premit omniaque arma
250 aduocat et ramis uastisque molaribus instat.
Ille autem, neque enim fuga iam super ulla pericli,
faucibus ingentem fumum (mirabile dictu)
euomit inuoluitque domum caligine caeca,
prospectum eripiens oculis, glomeratque sub antro
255 fumiferam noctem commixtis igne tenebris.
Non tulit Alcides animis seque ipse per ignem
praecipiti iecit saltu, qua plurimus undam
fumus agit nebulaque ingens specus aestuat atra.
Hic Cacum in tenebris incendia uana uomentem
260 corripit in nodum complexus et angit inhaerens
elisos oculos et siccum sanguine guttur.
Panditur extemplo foribus domus atra reuolsis,
abstractaeque boues abiurataeque rapinae
caelo ostenduntur, pedibusque informe cadauer
265 protrahitur. Nequeunt expleri corda tuendo
terribilis oculos, uoltum uillosaque saetis
pectora semiferi atque extinctos faucibus ignis.
Ex illo celebratus honos, laetique minores
seruauere diem, primusque Potitius auctor
270 et domus Herculei custos Pinaria sacri.
Hanc aram luco statuit, quae maxuma semper
dicetur nobis et erit quae maxuma semper.
Quare agite, o iuuenes, tantarum in munere laudum
cingite fronde comas et pocula porgite dextris
275 communemque uocate deum et date uina uolentes.
Dixerat, Herculea bicolor cum populus umbra
uelauitque comas foliisque innexa pependit
et sacer impleuit dextram scyphus. Ocius omnes
in mensam laeti libant diuosque precantur.
A Tour of the Future Rome
280 Deuexo interea propior fit Vesper Olympo,
iamque sacerdotes primusque Potitius ibant,
pellibus in morem cincti, flammasque ferebant.
Instaurant epulas et mensae grata secundae
dona ferunt cumulantque oneratis lancibus aras.
285 tum Salii ad cantus incensa altaria circum
populeis adsunt euincti tempora ramis,
hic iuuenum chorus, ille senum; qui carmine laudes
Herculeas et facta ferunt: ut prima nouercae
monstra manu geminosque premens eliserit angues,
290 ut bello egregias idem disiecerit urbes,
Troiamque Oechaliamque, ut duros mille labores
rege sub Eurystheo fatis Iunonis iniquae
pertulerit. Tu nubigenas, inuicte, bimembris
Hylaeeumque Pholumque, manu, tu Cresia mactas
295 prodigia et uastum Nemeae sub rupe leonem.
Te Stygii tremuere lacus, te ianitor Orci
ossa super recubans antro semesa cruento;
nec te ullae facies, non terruit ipse Typhoeus,
arduus arma tenens; non te rationis egentem
300 Lernaeus turba capitum circumstetit anguis.
Salue, uera Iouis proles, decus addite diuis,
et nos et tua dexter adi pede sacra secundo.
Talia carminibus celebrant; super omnia Caci
speluncam adiciunt spirantemque ignibus ipsum.
305 Consonat omne nemus strepitu collesque resultant.
Exim se cuncti diuinis rebus ad urbem
perfectis referunt. Ibat rex obsitus aeuo
et comitem Aenean iuxta natumque tenebat
ingrediens uarioque uiam sermone leuabat.
310 miratur facilisque oculos fert omnia circum
Aeneas capiturque locis et singula laetus
exquiritque auditque uirum monimenta priorum.
Tum rex Euandrus, Romanae conditor arcis:
Haec nemora indigenae fauni nymphaeque tenebant
315 gensque uirum truncis et duro robore nata,
quis neque mos neque cultus erat, nec iungere tauros
aut componere opes norant aut parcere parto,
sed rami atque asper uictu uenatus alebat.
Primus ab aetherio uenit Saturnus Olympo,
320 arma Iouis fugiens et regnis exsul ademptis.
Is genus indocile ac dispersum montibus altis
composuit legesque dedit Latiumque uocari
maluit, his quoniam latuisset tutis in oris.
Aurea quae perhibent illo sub rege fuere
325 saecula. Sic placida populos in pace regebat,
deterior donec paulatim ac decolor aetas
et belli rabies et amor successit habendi.
Tum manus Ausonia et gentes uenere Sicanae,
saepius et nomen posuit Saturnia tellus;
330 tum reges asperque immani corpore Thybris,
a quo post Itali fluuium cognomine Thybrim
diximus, amisit uerum uetus Albula nomen;
me pulsum patria pelagique extrema sequentem
Fortuna omnipotens et ineluctabile fatum
335 his posuere locis matrisque egere tremenda
Carmentis nymphae monita et deus auctor Apollo.
Vix ea dicta: dehinc progressus monstrat et aram
et Carmentalem Romani nomine portam
quam memorant, nymphae priscum Carmentis honorem,
340 uatis fatidicae, cecinit quae prima futuros
Aeneadas magnos et nobile Pallanteum.
Hinc lucum ingentem quem Romulus acer Asylum
rettulit et gelida monstrat sub rupe Lupercal,
Parrhasio dictum Panos de more Lycaei.
345 Nec non et sacri monstrat nemus Argileti
testaturque locum et letum docet hospitis Argi.
Hinc ad Tarpeiam sedem et Capitolia ducit,
aurea nunc, olim siluestribus horrida dumis.
Iam tum religio pauidos terrebat agrestis
350 dira loci, iam tum siluam saxumque tremebant.
Hoc nemus, hunc, inquit, frondoso uertice collem
(quis deus incertum est) habitat deus: Arcades ipsum
credunt se uidisse Iouem, cum saepe nigrantem
aegida concuteret dextra nimbosque cieret.
355 Haec duo praeterea disiectis oppida muris,
reliquias ueterumque uides monimenta uirorum.
Hanc Ianus pater, hanc Saturnus condidit arcem:
Ianiculum huic, illi fuerat Saturnia nomen.
Talibus inter se dictis ad tecta subibant
360 pauperis Euandri passimque armenta uidebant
Romanoque foro et lautis mugire Carinis.
Ut uentum ad sedes: Haec, inquit, limina uictor
Alcides subiit, haec illum regia cepit.
Aude, hospes, contemnere opes et te quoque dignum
365 finge deo rebusque ueni non asper egenis.
dixit et angusti subter fastigia tecti
ingentem Aenean duxit stratisque locauit
effultum foliis et pelle Libystidis ursae.
Nox ruit et fuscis tellurem amplectitur alis.
Venus and Vulcan
370 At Venus haud animo nequiquam exterrita mater
Laurentumque minis et duro mota tumultu
Volcanum adloquitur thalamoque haec coniugis aureo
incipit et dictis diuinum adspirat amorem:
Dum bello Argolici uastabant Pergama reges
375 debita casurasque inimicis ignibus arces,
non ullum auxilium miseris, non arma rogaui
artis opisque tuae nec te, carissime coniunx,
incassumue tuos uolui exercere labores,
quamuis et Priami deberem plurima natis
380 et durum Aeneae fleuissem saepe laborem.
Nunc Iouis imperiis Rutulorum constitit oris:
ergo eadem supplex uenio et sanctum mihi numen
arma rogo genetrix nato. Te filia Nerei,
te potuit lacrimis Tithonia flectere coniunx.
385 Aspice qui coeant populi, quae moenia clausis
ferrum acuant portis in me exscidiumque meorum.
Dixerat et niueis hinc atque hinc diua lacertis
cunctantem amplexu molli fouet. Ille repente
accepit solitam flammam, notusque medullas
390 intrauit calor et labefacta per ossa cucurrit:
non secus atque olim tonitru cum rupta corusco
ignea rima micans percurrit lumine nimbos.
Sensit laeta dolis et formae conscia coniunx.
Tum pater aeterno fatur deuinctus amore:
395 Quid causas petis ex alto? Fiducia cessit
quo tibi, diua, mei? Similis si cura fuisset,
tum quoque fas nobis Teucros armare fuisset:
nec pater omnipotens Troiam nec fata uetabant
stare decemque alios Priamum superesse per annos.
400 Et nunc, si bellare paras atque haec tibi mens est,
quidquid in arte mea possum promittere curae,
quod fieri ferro liquidoue potest electro,
quantum ignes animaeque ualent, absiste precando
uiribus indubitare tuis. Ea uerba locutus
405 optatos dedit amplexus placidumque petiuit
coniugis infusus gremio per membra soporem.
Inde ubi prima quies medio iam noctis abactae
curriculo expulerat somnum, cum femina primum,
cui tolerare colo uitam tenuique Minerua
410 impositum, cinerem et sopitos suscitat ignes,
noctem addens operi, famulasque ad lumina longo
exercet penso, castum ut seruare cubile
coniugis et possit paruos educere natos:
haud secus Ignipotens nec tempore segnior illo
415 mollibus e stratis opera ad fabrilia surgit.
Insula Sicanium iuxta latus Aeoliamque
erigitur Liparen, fumantibus ardua saxis,
quam subter specus et Cyclopum exesa caminis
antra Aetnaea tonant ualidique incudibus ictus
420 auditi referunt gemitus striduntque cauernis
stricturae Chalybum et fornacibus ignis anhelat,
Volcani domus et Volcania nomine tellus.
Hoc tunc ignipotens caelo descendit ab alto.
Ferrum exercebant uasto Cyclopes in antro,
425 Brontesque Steropesque et nudus membra Pyragmon.
His informatum manibus iam parte polita
fulmen erat, toto genitor quae plurima caelo
deicit in terras, pars inperfecta manebat.
Tris imbris torti radios, tris nubis aquosae
430 addiderant, rutili tris ignis et alitis austri:
fulgores nunc horrificos sonitumque metumque
miscebant operi flammisque sequacibus iras.
Parte alia Marti currumque rotasque uolucris
instabant, quibus ille uiros, quibus excitat urbes;
435 aegidaque horriferam, turbatae Palladis arma,
certatim squamis serpentum auroque polibant
conexosque anguis ipsamque in pectore diuae
Gorgona, desecto uertentem lumina collo.
Tollite cuncta, inquit, coeptosque auferte labores,
440 Aetnaei Cyclopes, et huc aduertite mentem:
arma acri facienda uiro. Nunc uiribus usus,
nunc manibus rapidis, omni nunc arte magistra.
Praecipitate moras. Nec plura effatus; at illi
ocius incubuere omnes pariterque laborem
445 sortiti. Fluit aes riuis aurique metallum,
uolnificusque chalybs uasta fornace liquescit.
Ingentum clipeum informant, unum omnia contra
tela Latinorum, septenosque orbibus orbes
impediunt. Alii uentosis follibus auras
450 accipiunt redduntque, alii stridentia tingunt
aera lacu. Gemit impositis incudibus antrum.
Illi inter sese multa ui bracchia tollunt
in numerum uersantque tenaci forcipe massam.
Pallas Rides to War
Haec pater Aeoliis properat dum Lemnius oris,
455 Euandrum ex humili tecto lux suscitat alma
et matutini uolucrum sub culmine cantus.
Consurgit senior tunicaque inducitur artus
et Tyrrhena pedum circumdat uincula plantis;
tum lateri atque umeris Tegeaeum subligat ensem,
460 demissa ab laeua pantherae terga retorquens.
Nec non et gemini custodes limine ab alto
praecedunt gressumque canes comitantur erilem.
Hospitis Aeneae sedem et secreta petebat
sermonum memor et promissi muneris heros.
465 Nec minus Aeneas se matutinus agebat.
Filius huic Pallas, illi comes ibat Achates.
Congressi iungunt dextras mediisque residunt
aedibus et licito tandem sermone fruuntur.
Rex prior haec:
470 Maxume Teucrorum ductor, quo sospite numquam
res equidem Troiae uictas aut regna fatebor,
nobis ad belli auxilium pro nomine tanto
exiguae uires: hinc Tusco claudimur amni,
hinc Rutulus premit et murum circumsonat armis.
475 Sed tibi ego ingentis populos opulentaque regnis
iungere castra paro, quam fors inopina salutem
ostentat: fatis huc te poscentibus adfers.
Haud procul hinc saxo incolitur fundata uetusto
urbis Agyllinae sedes, ubi Lydia quondam
480 gens, bello praeclara, iugis insedit Etruscis.
Hanc multos florentem annos rex deinde superbo
imperio et saeuis tenuit Mezentius armis.
Quid memorem infandas caedes, quid facta tyranni
effera? Di capiti ipsius generique reseruent!
485 Mortua quin etiam iungebat corpora uiuis
componens manibusque manus atque oribus ora,
tormenti genus, et sanie taboque fluentis
complexu in misero longa sic morte necabat.
at fessi tandem ciues infanda furentem
490 armati circumsistunt ipsumque domumque,
obtruncant socios, ignem ad fastigia iactant.
Ille inter caedem Rutulorum elapsus in agros
confugere et Turni defendier hospitis armis.
Ergo omnis furiis surrexit Etruria iustis:
495 regem ad supplicium praesenti Marte reposcunt.
his ego te, Aenea, ductorem milibus addam.
Toto namque fremunt condensae litore puppes
Signaque ferre iubent; retinet longaeuus haruspex
fata canens, O Maeoniae delecta iuuentus,
500 flos ueterum uirtusque uirum, quos iustus in hostem
fert dolor et merita accendit Mezentius ira,
nulli fas Italo tantam subiungere gentem:
externos optate duces; tum Etrusca resedit
hoc acies campo, monitis exterrita diuom.
505 Ipse oratores ad me regnique coronam
cum sceptro misit mandatque insignia Tarchon,
succedam castris Tyrrhenaque regna capessam.
Sed mihi tarda gelu saeclisque effeta senectus
inuidet imperium seraeque ad fortia uires.
510 natum exhortarer, ni mixtus matre Sabella
hinc partem patriae traheret. Tu, cuius et annis
et generi fatum indulgent, quem numina poscunt,
ingredere, o Teucrum atque Italum fortissime ductor.
hunc tibi praeterea, spes et solacia nostri,
515 Pallanta adiungam; sub te tolerare magistro
militiam et graue Martis opus, tua cernere facta
adsuescat primis et te miretur ab annis.
Arcadas huic equites bis centum, robora pubis
lecta dabo totidemque suo tibi nomine Pallas.
The Shield of Aeneas
520 Vix ea fatus erat, defixique ora tenebant
Aeneas Anchisiades et fidus Achates
multaque dura suo tristi cum corde putabant,
ni signum caelo Cytherea dedisset aperto.
Namque inprouiso uibratus ab aethere fulgor
525 cum sonitu uenit, et ruere omnia uisa repente
Tyrrhenusque tubae mugire per aethera clangor.
Suspiciunt, iterum atque iterum fragor increpat ingens:
arma inter nubem caeli regione serena
per sudum rutilare uident et pulsa tonare.
530 Obstipuere animis alii, sed Troius heros
agnouit sonitum et diuae promissa parentis.
Tum memorat: Ne uero, hospes, ne quaere profecto,
quem casum portenta ferant: ego poscor Olympo.
Hoc signum cecinit missuram diua creatrix,
535 si bellum ingrueret, Volcaniaque arma per auras
laturam auxilio.
Heu quantae miseris caedes Laurentibus instant;
quas poenas mihi, Turne, dabis; quam multa sub undas
scuta uirum galeasque et fortia corpora uolues,
540 Thybri pater! Poscant acies et foedera rumpant.
Haec ubi dicta dedit, solio se tollit ab alto
et primum Herculeis sopitas ignibus aras
excitat hesternumque larem paruosque penatis
laetus adit: mactant lectas de more bidentis
545 Euandrus pariter, pariter Troiana iuuentus.
Post hinc ad nauis graditur sociosque reuisit.
Quorum de numero qui sese in bella sequantur
praestantis uirtute legit; pars cetera prona
fertur aqua segnisque secundo defluit amni,
550 nuntia uentura Ascanio rerumque patrisque.
Dantur equi Teucris Tyrrhena petentibus arua;
ducunt exsortem Aeneae, quem fulua leonis
pellis obit totum, praefulgens unguibus aureis.
Fama uolat paruam subito uolgata per urbem,
555 ocius ire equites Tyrrheni ad litora regis.
uota metu duplicant matres, propiusque periclo
it timor, et maior Martis iam apparet imago.
tum pater Euandrus dextram complexus euntis
haeret inexpletus lacrimans, ac talia fatur:
560 O mihi praeteritos referat si Iuppiter annos,
(qualis eram, cum primam aciem Praeneste sub ipsa
straui scutorumque incendi uictor aceruos
et regem hac Erulum dextra sub Tartara misi,
nascenti cui tris animas Feronia mater
565 (horrendum dictu) dederat; terna arma mouenda,
ter Leto sternendus erat; cui tunc tamen omnis
abstulit haec animas dextra et totidem exuit armis:
non ego nunc dulci amplexu diuellerer usquam,
nate, tuo, neque finitimo Mezentius umquam
570 huic capiti insultans tot ferro saeua dedisset
funera, tam multis uiduasset ciuibus urbem.
At uos, o superi, et diuom tu maxume rector
Iuppiter, Arcadii, quaeso, miserescite regis
et patrias audite preces. Si numina uestra
575 incolumem Pallanta mihi, si fata reseruant,
si uisurus eum uiuo et uenturus in unum:
uitam oro, patior quemuis durare laborem.
Sin aliquem infandum casum, Fortuna, minaris:
nunc O nunc liceat crudelem abrumpere uitam,
580 dum curae ambiguae, dum spes incerta futuri,
dum te, care puer, mea sera et sola uoluptas,
complexu teneo, grauior neu nuntius auris
uolneret. Haec genitor digressu dicta supremo
fundebat: famuli conlapsum in tecta ferebant.
585 Iamque adeo exierat portis equitatus apertis,
Aeneas inter primos et fidus Achates,
inde alii Troiae proceres, ipse agmine Pallas
in medio chlamyde et pictis conspectus in armis:
qualis ubi Oceani perfusus Lucifer unda,
590 quem Venus ante alios astrorum diligit ignis,
extulit os sacrum caelo tenebrasque resoluit.
Stant pauidae in muris matres oculisque sequuntur
pulueream nubem et fulgentis aere cateruas.
Olli per dumos, qua proxuma meta uiarum,
595 armati tendunt; it clamor, et agmine facto
quadrupedante putrem sonitu quatit ungula campum.
Est ingens gelidum lucus prope Caeritis amnem,
religione patrum late sacer; undique colles
inclusere caui et nigra nemus abiete cingunt.
600 Siluano fama est ueteres sacrasse Pelasgos,
aruorum pecorisque deo, lucumque diemque,
qui primi finis aliquando habuere Latinos:
haud procul hinc Tarcho et Tyrrheni tuta tenebant
castra locis, celsoque omnis de colle uideri
605 iam poterat legio et latis tendebat in aruis.
Huc pater Aeneas et bello lecta iuuentus
succedunt fessique et equos et corpora curant.
At Venus aetherios inter dea candida nimbos
dona ferens aderat; natumque in ualle reducta
610 ut procul egelido secretum flumine uidit,
talibus adfata est dictis seque obtulit ultro:
En perfecta mei promissa coniugis arte
munera, ne mox aut Laurentis, nate, superbos
aut acrem dubites in proelia poscere Turnum.
615 Dixit et amplexus nati Cytherea petiuit,
arma sub aduersa posuit radiantia quercu.
Ille, deae donis et tanto laetus honore,
expleri nequit atque oculos per singula uoluit
miraturque interque manus et bracchia uersat
620 terribilem cristis galeam flammasque uomentem
fatiferumque ensem, loricam ex aere rigentem
sanguineam ingentem, qualis cum caerula nubes
solis inardescit radiis longeque refulget;
tum leuis ocreas electro auroque recocto
625 hastamque et clipei non enarrabile textum.
Illic res Italas Romanorumque triumphos
haud uatum ignarus uenturique inscius aeui
fecerat ignipotens, illic genus omne futurae
stirpis ab Ascanio. pugnataque in ordine bella.
630 Fecerat et uiridi fetam Mauortis in antro
procubuisse lupam, geminos huic ubera circum
ludere pendentis pueros et lambere matrem
impauidos, illam tereti ceruice reflexa
mulcere alternos et corpora fingere lingua.
635 Nec procul hinc Romam et raptas sine more Sabinas
consessu caueae magnis circensibus actis
addiderat subitoque nouum consurgere bellum
Romulidis Tatioque seni Curibusque seueris.
Post idem inter se posito certamine reges
640 armati Iouis ante aram paterasque tenentes
stabant et caesa iungebant foedera porca.
Haud procul inde citae Mettum in diuersa quadrigae
distulerant, at tu dictis, Albane, maneres,
raptabatque uiri mendacis uiscera Tullus
645 per siluam, et sparsi rorabant sanguine uepres.
Nec non Tarquinium eiectum Porsenna iubebat
accipere ingentique urbem obsidione premebat:
Aeneadae in ferrum pro libertate ruebant.
Illum indignanti similem similemque minanti
650 aspiceres, pontem auderet quia uellere Cocles
et fluuium uinclis innaret Cloelia ruptis.
In summo custos Tarpeiae Manlius arcis
stabat pro templo et Capitolia celsa tenebat,
Romuleoque recens horrebat regia culmo.
655 Atque hic auratis uolitans argenteus anser
porticibus Gallos in limine adesse canebat.
Galli per dumos aderant arcemque tenebant,
defensi tenebris et dono noctis opacae:
aurea caesaries ollis atque aurea uestis,
660 uirgatis lucent sagulis, tum lactea colla
auro innectuntur, duo quisque Alpina coruscant
gaesa manu, scutis protecti corpora longis.
Hic exsultantis Salios nudosque Lupercos
lanigerosque apices et lapsa ancilia caelo
665 extuderat, castae ducebant sacra per urbem
pilentis matres in mollibus. Hinc procul addit
Tartareas etiam sedes, alta ostia Ditis,
et scelerum poenas et te, Catilina, minaci
pendentem scopulo Furiarumque ora trementem,
670 secretosque pios, his dantem iura Catonem.
Haec inter tumidi late maris ibat imago
aurea, sed fluctu spumabant caerula cano;
et circum argento clari delphines in orbem
aequora uerrebant caudis aestumque secabant.
675 In medio classis aeratas, Actia bella,
cernere erat, totumque instructo Marte uideres
feruere Leucaten auroque effulgere fluctus.
Hinc Augustus agens Italos in proelia Caesar
cum patribus populoque, penatibus et magnis dis,
680 stans celsa in puppi; geminas cui tempora flammas
laeta uomunt patriumque aperitur uertice sidus.
Parte alia uentis et dis Agrippa secundis
arduus agmen agens; cui, belli insigne superbum,
tempora nauali fulgent rostrata corona.
685 Hinc ope barbarica uariisque Antonius armis,
uictor ab Aurorae populis et litore rubro,
Aegyptum uiresque Orientis et ultima secum
Bactra uehit, sequiturque (nefas) Aegyptia coniunx.
Una omnes ruere, ac totum spumare reductis
690 conuolsum remis rostrisque tridentibus aequor.
alta petunt: pelago credas innare reuolsas
Cycladas aut montis concurrere montibus altos,
tanta mole uiri turritis puppibus instant.
stuppea flamma manu telisque uolatile ferrum
695 spargitur, arua noua Neptunia caede rubescunt.
Regina in mediis patrio uocat agmina sistro
necdum etiam geminos a tergo respicit anguis.
omnigenumque deum monstra et latrator Anubis
contra Neptunum et Venerem contraque Mineruam
700 tela tenent. Saeuit medio in certamine Mauors
caelatus ferro tristesque ex aethere Dirae,
et scissa gaudens uadit Discordia palla,
quam cum sanguineo sequitur Bellona flagello.
Actius haec cernens arcum tendebat Apollo
705 desuper: omnis eo terrore Aegyptus et Indi,
omnis Arabs, omnes uertebant terga Sabaei.
Ipsa uidebatur uentis regina uocatis
uela dare et laxos iam iamque inmittere funis.
Illam inter caedes pallentem morte futura
710 fecerat Ignipotens undis et Iapyge ferri,
contra autem magno maerentem corpore Nilum
pandentemque sinus et tota ueste uocantem
caeruleum in gremium latebrosaque flumina uictos.
At Caesar, triplici inuectus Romana triumpho
715 moenia, dis Italis uotum inmortale sacrabat,
maxuma tercentum totam delubra per urbem.
Laetitia ludisque uiae plausuque fremebant;
omnibus in templis matrum chorus, omnibus arae;
ante aras terram caesi strauere iuuenci.
720 Ipse, sedens niueo candentis limine Phoebi,
dona recognoscit populorum aptatque superbis
postibus; incedunt uictae longo ordine gentes,
quam uariae linguis, habitu tam uestis et armis.
Hic Nomadum genus et discinctos Mulciber Afros,
725 hic Lelegas Carasque sagittiferosque Gelonos
finxerat; Euphrates ibat iam mollior undis,
extremique hominum Morini, Rhenusque bicornis,
indomitique Dahae, et pontem indignatus Araxes.
Talia per clipeum Volcani, dona parentis,
730 miratur rerumque ignarus imagine gaudet,
attollens umero famamque et fata nepotum.
Tap any Latin word to look it up · Tap a line to reveal the English translation
An open-access project
Manuscript Sources

Digitised manuscripts and papyri containing this text.

Vergilius Vaticanus (Vat. lat. 3225)
c. 400 CE
View

One of only three illustrated ancient manuscripts to survive from the classical world. Painted in Rome around 400 CE, its miniatures show scenes from the Aeneid and Georgics in a style that bridges Roman wall-painting and the medieval tradition. Only 76 leaves survive from an original estimated at over 400.

Biblioteca Apostolica Vaticana, Vatican City · Biblioteca Apostolica Vaticana (DigiVatLib) · Free access for study
Vergilius Romanus (Vat. lat. 3867)
5th century CE
View

A complete text of the Aeneid from the 5th century, with 19 full-page miniatures in gold-leaf frames. The illustrations are cruder than the Vaticanus but fascinating — they show how late-antique artists imagined Virgil's scenes. One of the most important surviving witnesses to the complete poem.

Biblioteca Apostolica Vaticana, Vatican City · Biblioteca Apostolica Vaticana (DigiVatLib) · Free access for study
Vergilius Palatinus (Pal. lat. 1631)
c. 500 CE
View

A late-antique manuscript containing all three of Virgil's major works: Eclogues, Georgics, and Aeneid. Written around 500 CE, it came from Lorsch Monastery in Germany and is now split between the Vatican and Heidelberg. An important witness because it preserves some readings lost in other traditions.

Biblioteca Apostolica Vaticana, Vatican City (from Lorsch Monastery) · Biblioteca Apostolica Vaticana (DigiVatLib) · Free access for study
P. Berlin 21138 — Bilingual Aeneid
450-499 CE
View

A papyrus codex from Egypt with the Latin text of the Aeneid and a Greek translation written between the lines. Evidence of how the poem was studied in the Greek-speaking eastern Empire during the 5th century. Laid out in four columns with 362 surviving lines from Books 1 and 2.

Agyptisches Museum und Papyrussammlung, Berlin · Berlin Papyrus Database (BerlPap) · CC BY 3.0
P. Berlin 21299 — Aeneid Book 10
4th century CE
View

A 4th-century papyrus fragment preserving part of Aeneid Book 10, including the death of Mezentius. Found in Egypt, it shows Latin literature circulating far from Rome. The handwriting suggests a professional scribe rather than a student exercise.

Agyptisches Museum und Papyrussammlung, Berlin · Berlin Papyrus Database (BerlPap) · CC BY 3.0
O. Claud. I 190 — Mons Claudianus Ostracon
100-120 CE
View

The oldest surviving witness to Virgil's text. Scratched onto a pottery shard at a Roman quarry in the Eastern Desert of Egypt, around 100–120 CE — within a generation of when our earliest Aeneid manuscripts were being copied. A soldier or worker wrote out the opening lines of the Aeneid, probably from memory.

Qift Archaeological Storeroom, Egypt · Nakala (IIIF) · CC BY 3.0
P. Ryl. Gr. 478 — Manchester Bilingual Aeneid
4th century CE
View

A school exercise book from 4th-century Egypt. A student copied out passages from the Aeneid in Latin with a Greek crib alongside — homework that survived nearly two millennia. Now in the John Rylands Library, Manchester.

University of Manchester Library, John Rylands Collection · University of Manchester (John Rylands Collection) · CC BY 3.0
Greenough 1881
Greenough, Ginn and Company, 1881 · 1881
The Editor

James Bradstreet Greenough (1833–1901) was Professor of Latin at Harvard University and one of the most influential American Latinists of the 19th century. He is best remembered for Allen and Greenough's New Latin Grammar (1888), which became the standard Latin grammar textbook in American schools and universities for over a century. His edition of Virgil, produced with collaborators for the American classroom, combined a reliable text with extensive commentary aimed at students.

About This Edition

Greenough's Virgil, published by Ginn and Company (1881), is a school/university text rather than a critical edition in the Teubner or OCT sense. It does not present an independent critical apparatus but follows the best available text of its time, with editorial choices aimed at clarity for students. For a pure critical text of Virgil, the OCT editions by Mynors (Aeneid, 1969; revised 1972) and Clausen (Eclogues, 1994) should be preferred. Greenough's text remains historically interesting as one of the first major American contributions to Virgilian scholarship.

—

Tap any Latin word to look it up