Book 12
Turnus Commits to Single Combat
Turnus ut infractos aduerso Marte Latinos
defecisse uidet, sua nunc promissa reposci,
se signari oculis, ultro implacabilis ardet
attollitque animos. Poenorum qualis in aruis
5 saucius ille graui uenantum uulnere pectus
tum demum mouet arma leo gaudetque comantis
excutiens ceruice toros fixumque latronis
inpauidus frangit telum et fremit ore cruento:
haud secus adcenso gliscit uiolentia Turno.
10 Tum sic adfatur regem atque ita turbidus infit:
Nulla mora in Turno; nihil est quod dicta retractent
ignaui Aeneadae, nec quae pepigere recusent.
Congredior, fer sacra, pater, et concipe foedus.
Aut hac Dardanium dextra sub Tartara mittam,
15 desertorem Asiae (sedeant spectentque Latini),
et solus ferro crimen commune refellam,
aut habeat uictos, cedat Lauinia coniunx.
In ages gone an ancient city stood—
Olli sedato respondit corde Latinus:
Carthage, a Tyrian seat, which from afar
O praestans animi iuuenis, quantum ipse feroci
made front on Italy and on the mouths
20 uirtute exsuperas, tanto me impensius aequum est
of Tiber's stream; its wealth and revenues
consulere atque omnis metuentem expendere casus.
were vast, and ruthless was its quest of war.
Sunt tibi regna patris Dauni, sunt oppida capta
'T is said that Juno, of all lands she loved,
multa manu, nec non aurumque animusque Latino est;
most cherished this,—not Samos' self so dear.
sunt aliae innuptae Latio et Laurentibus aruis,
Here were her arms, her chariot; even then
25 nec genus indecores. Sine me haec haud mollia fatu
a throne of power o'er nations near and far,
sublatis aperire dolis, simul hoc animo hauri.
if Fate opposed not, 't was her darling hope
Me natam nulli ueterum sociare procorum
to 'stablish here; but anxiously she heard
fas erat, idque omnes diuique hominesque canebant.
that of the Trojan blood there was a breed
Victus amore tui, cognato sanguine uictus
then rising, which upon the destined day
30 coniugis et maestae lacrumis, uincla omnia rupi:
should utterly o'erwhelm her Tyrian towers,
promissam eripui genero, arma impia sumpsi.
a people of wide sway and conquest proud
Ex illo qui me casus, quae, Turne, sequantur
should compass Libya's doom;—such was the web
bella, uides, quantos primus patiare labores.
the Fatal Sisters spun. Such was the fear
Bis magna uicti pugna uix urbe tuemur
of Saturn's daughter, who remembered well
35 spes Italas; recalent nostro Thybrina fluenta
what long and unavailing strife she waged
sanguine adhuc campique ingentes ossibus albent.
for her loved Greeks at Troy. Nor did she fail
Quo referor totiens? Quae mentem insania mutat?
to meditate th' occasions of her rage,
Si Turno exstincto socios sum adscire paratus,
and cherish deep within her bosom proud
cur non incolumi potius certamina tollo?
its griefs and wrongs: the choice by Paris made;
40 Quid consanguinei Rutuli, quid cetera dicet
her scorned and slighted beauty; a whole race
Italia, ad mortem si te—Fors dicta refutet!—
rebellious to her godhead; and Jove's smile
prodiderim, natam et conubia nostra petentem?
that beamed on eagle-ravished Ganymede.
Respice res bello uarias; miserere parentis
With all these thoughts infuriate, her power
longaeui, quem nunc maestum patria Ardea longe
pursued with tempests o'er the boundless main
45 diuidit. Haudquaquam dictis uiolentia Turni
the Trojans, though by Grecian victor spared
flectitur: exsuperat magis aegrescitque medendo.
and fierce Achilles; so she thrust them far
Ut primum fari potuit, sic institit ore:
from Latium; and they drifted, Heaven-impelled,
Quam pro me curam geris, hanc precor, optime, pro me
year after year, o'er many an unknown sea—
deponas letumque sinas pro laude pacisci:
O labor vast, to found the Roman line!
50 et nos tela, pater, ferrumque haud debile dextra
spargimus; et nostro sequitur de uolnere sanguis.
longe illi dea mater erit, quae nube fugacem
feminea tegat et uanis sese occulat umbris.
At regina, noua pugnae conterrita sorte,
55 flebat et ardentem generum monitura tenebat:
Turne, per has ego te lacrimas, per siquis Amatae
tangit honos animum (spes tu nunc una, senectae
tu requies miserae, decus imperiumque Latini
te penes, in te omnis domus inclinata recumbit).
60 unum oro: desiste manum committere Teucris.
Qui te cumque manent isto certamine casus,
et me, Turne, manent: simul haec inuisa relinquam
lumina nec generum Aenean captiua uidebo.
Accepit uocem lacrimis Lauinia matris
65 flagrantis perfusa genas, quoi plurimus ignem
subiecit rubor et calefacta per ora cucurrit.
Indum sanguineo ueluti uiolauerit ostro
siquis ebur, aut mixta rubent ubi lilia multa
alba rosa: talis uirgo dabat ore colores.
70 Illum turbat amor, figitque in uirgine uoltus:
ardet in arma magis paucisque adfatur Amatam.
Ne, quaeso, ne me lacrimis neue omine tanto
prosequere in duri certamina Martis euntem,
O mater; neque enim Turno mora libera mortis.
75 Nuntius haec Idmon Phrygio mea dicta tyranno
haud placitura refer: cum primum crastina caelo
puniceis inuecta rotis Aurora rubebit,
non Teucros agat in Rutulos, Teucrum arma quiescant
et Rutuli; nostro dirimamus sanguine bellum,
80 illo quaeratur coniunx Lauinia campo.
Haec ubi dicta dedit rapidusque in tecta recessit.
poscit equos gaudetque tuens ante ora frementis,
Pilumno quos ipsa decus dedit Orithyia,
qui candore niues anteirent, cursibus auras.
85 Circumstant properi aurigae manibusque lacessunt
pectora plausa cauis et colla comantia pectunt.
Ipse dehinc auro squalentem alboque orichalco
circumdat loricam umeris; simul aptat habendo
ensemque clipeumque et rubrae cornua cristae.
90 ensem, quem Dauno ignipotens deus ipse parenti
fecerat et Stygia candentem tinxerat unda.
Exin quae mediis ingenti adnixa columnae
aedibus adstabat, ualidam ui corripit hastam,
Actoris Aurunci spolium, quassatque trementem
95 uociferans: Nunc, O numquam frustrata uocatus
hasta meos, nunc tempus adest: te maximus Actor
te Turni nunc dextra gerit. Da sternere corpus
loricamque manu ualida lacerare reuulsam
semiuiri Phrygis et foedare in puluere crinis
100 uibratos calido ferro murraque madentis.
His agitur furiis; totoque ardentis ab ore
scintillae absistunt, oculis micat acribus ignis:
mugitus ueluti cum prima in proelia taurus
terrificos ciet atque irasci in cornua temptat,
105 arboris obnixus trunco, uentosque lacessit
ictibus aut sparsa ad pugnam proludit harena.
Nec minus interea maternis saeuos in armis
Aeneas acuit Martem et se suscitat ira,
oblato gaudens componi foedere bellum,
110 tum socios maestique metum solatur Iuli,
fata docens, regique iubet responsa Latino
certa referre uiros et pacis dicere leges.
The Broken Treaty
Postera uix summos spargebat lumine montis
orta dies, cum primum alto se gurgite tollunt
115 solis equi lucemque elatis naribus efflant:
campum ad certamen magnae sub moenibus urbis
dimensi Rutulique uiri Teucrique parabant
in medioque focos et dis communibus aras
gramineas. Alii fontemque ignemque ferebant,
120 uelati limo et uerbena tempora uincti.
Procedit legio Ausonidum, pilataque plenis
agmina se fundunt portis. Hinc Troïus omnis
Tyrrhenusque ruit uariis exercitus armis,
haud secus instructi ferro, quam si aspera Martis
125 pugna uocet; nec non mediis in milibus ipsi
ductores auro uolitant ostroque decori,
et genus Assaraci Mnestheus et fortis Asilas
et Messapus equum domitor, Neptunia proles.
Utque dato signo spatia in sua quisque recessit,
130 defigunt tellure hastas et scuta reclinant.
Tum studio effusae matres et uolgus inermum
inualidique senes turris ac tecta domorum
obsedere, alii portis sublimibus adstant.
At Iuno e summo, qui nunc Albanus habetur,
135 tum neque nomen erat nec honos aut gloria monti,
prospiciens tumulo campum aspectabat et ambas
Laurentum Troumque acies urbemque Latini.
Extemplo Turni sic est adfata sororem
diua deam, stagnis quae fluminibusque sonoris
140 praesidet (hunc illi rex aetheris altus honorem
Iuppiter erepta pro uirginitate sacrauit):
Nympha, decus fluuiorum, animo gratissima nostro,
scis ut te cunctis unam, quaecumque Latinae
magnanimi Iouis ingratum ascendere cubile,
145 praetulerim caelique lubens in parte locarim:
disce tuum, ne me incuses, Iuturna, dolorem.
Qua uisa est Fortuna pati Parcaeque sinebant
cedere res Latio, Turnum et tua moenia texi:
nunc iuuenem imparibus uideo concurrere fatis,
150 Parcarumque dies et uis inimica propinquat.
Non pugnam aspicere hanc oculis, non foedera possum.
Tu pro germano siquid praesentius audes,
perge: decet. Forsan miseros meliora sequentur.
Vix ea, cum lacrimas oculis Iuturna profudit
155 terque quaterque manu pectus percussit honestum.
Non lacrumis hoc tempus, ait Saturnia Iuno:
Adcelera et fratrem, siquis modus, eripe morti,
aut tu bella cie conceptumque excute foedus:
auctor ego audendi. Sic exhortata reliquit
160 incertam et tristi turbatam uolnere mentis.
Interea reges, ingenti mole Latinus
quadriiugo uehitur curru, cui tempora circum
aurati bis sex radii fulgentia cingunt,
Solis aui specimen; bigis it Turnus in albis,
165 bina manu lato crispans hastilia ferro;
hinc pater Aeneas, Romanae stirpis origo,
sidereo flagrans clipeo et caelestibus armis,
et iuxta Ascanius, magnae spes altera Romae,
procedunt castris, puraque in ueste sacerdos
170 saetigeri fetum suis intonsamque bidentem
adtulit admouitque pecus flagrantibus aris.
Illi ad surgentem conuersi lumina solem
dant fruges manibus salsas et tempora ferro
summa notant pecudum paterisque altaria libant.
175 Tum pius Aeneas stricto sic ense precatur:
Esto nunc Sol testis et haec mihi Terra uocanti,
quam propter tantos potui perferre labores,
et pater omnipotens et tu Saturnia coniunx,
iam melior, iam, diua, precor, tuque inclute Mauors,
180 cuncta tuo qui bella, pater, sub numine torques;
fontisque fluuiosque uoco, quaeque aetheris alti
religio et quae caeruleo sunt numina ponto:
cesserit Ausonio si fors uictoria Turno,
conuenit Euandri uictos discedere ad urbem,
185 cedet Iulus agris, nec post arma ulla rebelles
Aeneadae referent ferroue haec regna lacessent,
sin nostrum adnuerit nobis Victoria Martem
(ut potius reor et potius di numine firment),
non ego nec Teucris Italos parere iubebo
190 nec mihi regna peto: paribus se legibus ambae
inuictae gentes aeterna in foedera mittant.
Sacra deosque dabo; socer arma Latinus habeto,
imperium sollemne socer; mihi moenia Teucri
constituent, urbique dabit Lauinia nomen.
195 Sic prior Aeneas; sequitur sic deinde Latinus
suspiciens caelum tenditque ad sidera dextram:
Haec eadem, Aenea, terram mare sidera iuro
Latonaeque genus duplex Ianumque bifrontem
uimque deum infernam et duri sacraria Ditis;
200 audiat haec genitor, qui foedera fulmine sancit.
Tango aras, medios ignis et numina testor:
nulla dies pacem hanc Italis nec foedera rumpet,
quo res cumque cadent; nec me uis ulla uolentem
auertet, non, si tellurem effundat in undas
205 diluuio miscens caelumque in Tartara soluat;
ut sceptrum hoc (dextra sceptrum nam forte gerebat)
numquam fronde leui fundet uirgulta nec umbras,
cum semel in siluis imo de stirpe recisum
matre caret posuitque comas et bracchia ferro,
210 olim arbos, nunc artificis manus aere decoro
inclusit patribusque dedit gesture gestare Latinis.
Talibus inter se firmabant foedera dictis
conspectu in medio procerum. Tum rite sacratas
in flammam iugulant pecudes et uiscera uiuis
215 eripiunt cumulantque oneratis lancibus aras.
Venus Heals Aeneas
At uero Rutulis inpar ea pugna uideri
iamdudum et uario misceri pectora motu;
tum magis, ut propius cernunt non uiribus aequis.
Adiuuat incessu tacito progressus et aram
220 suppliciter uenerans demisso lumine Turnus
tabentesque genae et iuuenali in corpore pallor.
Quem simul ac Iuturna soror crebrescere uidit
sermonem et uolgi uariare labantia corda,
in medias acies, formam adsimulata Camerti,
225 cui genus a proauis ingens clarumque paternae
nomen erat uirtutis, et ipse acerrimus armis,
in medias dat sese acies haud nescia rerum
rumoresque serit uarios ac talia fatur:
Non pudet, O Rutuli, pro cunctis talibus unam
230 obiectare animam? Numerone an uiribus aequi
non sumus? En omnes et Troes et Arcades hi sunt
fatalesque manus, infensa Etruria Turno:
uix hostem, alterni si congrediamur, habemus.
Ille quidem ad superos, quorum se deuouet aris,
235 succedet fama uiuusque per ora feretur:
nos patria amissa dominis parere superbis
cogemur, qui nunc lenti consedimus aruis.
Talibus incensa est iuuenum sententia dictis
iam magis atque magis, serpitque per agmina murmur;
240 ipsi Laurentes mutati ipsique Latini.
Qui sibi iam requiem pugnae rebusque salutem
sperabant, nunc arma uolunt foedusque precantur
infectum et Turni sortem miserantur iniquam.
His aliud maius Iuturna adiungit et alto
245 dat signum caelo, quo non praesentius ullum
turbauit mentes Italas monstroque fefellit.
Namque uolans rubra fuluus Iouis ales in aethra
litoreas agitabat aues turbamque sonantem
agminis aligeri, subito cum lapsus ad undas
250 cycnum excellentem pedibus rapit improbus uncis.
Adrexere animos Itali, cunctaeque uolucres
conuertunt clamore fugam, mirabile uisu,
aetheraque obscurant pennis hostemque per auras
facta nube premunt, donec ui uictus et ipso
255 pondere defecit, praedamque ex unguibus ales
proiecit fluuio penitusque in nubila fugit.
Tum uero augurium Rutuli clamore salutant
expediuntque manus; primusque Tolumnius augur
Hoc erat, hoc, uotis, inquit, quod saepe petiui.
260 Adcipio adgnoscoque deos; me, me duce ferrum
corripite, O miseri, quos improbus aduena bello
territat inualidas ut aues et litora uestra
ui populat: petet ille fugam penitusque profundo
uela dabit. Vos unanimi densete cateruas
265 et regem uobis pugna defendite raptum.
Dixit et aduersos telum contorsit in hostis
procurrens: sonitum dat stridula cornus et auras
certa secat. Simul hoc, simul ingens clamor et omnes
turbati cunei calefactaque corda tumultu.
270 Hasta uolans, ut forte nouem pulcherrima fratrum
corpora constiterant contra, quos fida crearat
una tot Arcadio coniunx Tyrrhena Gylippo,
horum unum ad medium, teritur qua sutilis aluo
balteus et laterum iuncturas fibula mordet
275 egregium forma iuuenem et fulgentibus armis
transadigit costas fuluaque effundit harena.
At fratres, animosa phalanx accensaque luctu,
pars, gladios stringunt manibus, pars missile ferrum
corripiunt caecique ruunt. Quos agmina contra
280 procurrunt Laurentum, hinc densi rursus inundant
Troes Agyllinique et pictis Arcades armis:
sic omnis amor unus habet decernere ferro.
Diripuere aras, it toto turbida caelo
tempestas telorum ac ferreus ingruit imber,
285 craterasque focosque ferunt. Fugit ipse Latinus
pulsatos referens infecto foedere diuos.
Infrenant alii currus aut corpora saltu
subiciunt in equos et strictis ensibus adsunt.
Messapus regem regisque insigne gerentem,
290 Tyrrhenum Aulesten, auidus confundere foedus,
aduerso proterret equo: ruit ille recedens
et miser oppositis a tergo inuoluitur aris
in caput inque umeros. At feruidus aduolat hasta
Messapus teloque orantem multa trabali
295 desuper altus equo grauiter ferit atque ita fatur:
Hoc habet, haec melior magnis data uictima diuis.
Concurrunt Itali spoliantque calentia membra.
Obuius ambustum torrem Corynaeus ab ara
corripit et uenienti Ebuso plagamque ferenti
300 occupat os flammis: olli ingens barba reluxit
nidoremque ambusta dedit. Super ipse secutus
caesariem laeua turbati corripit hostis
inpressoque genu nitens terrae adplicat ipsum:
sic rigido latus ense ferit. Podalirius Alsum
305 pastorem primaque acie per tela ruentem,
ense sequens nudo superimminet: ille securi
aduersi frontem mediam mentumque reducta
disicit et sparso late rigat arma cruore.
Olli dura quies oculos et ferreus urget
310 somnus, in aeternam conduntur lumina noctem.
The Pursuit
At pius Aeneas dextram tendebat inermem
nudato capite atque suos clamore uocabat:
Quo ruitis? Quaeue ista repens discordia surgit?
O cohibete iras! Ictum iam foedus et omnes
315 compositae leges; mihi ius concurrere soli;
me sinite atque auferte metus; ego foedera faxo
firma manu; Turnum debent haec iam mihi sacra.
Has inter uoces, media inter talia uerba
ecce uiro stridens alis adlapsa sagitta est
320 incertum qua pulsa manu, quo turbine adacta,
quis tantam Rutulis laudem, casusne deusne,
adtulerit: pressa est insignis gloria facti.
nec sese Aeneae iactauit uulnere quisquam.
Turnus ut Aenean cedentem ex agmine uidit
325 turbatosque duces, subita spe feruidus ardet:
poscit equos atque arma simul saltuque superbus
emicat in currum et manibus molitur habenas.
Multa uirum uolitans dat fortia corpora Leto,
semineces uoluit multos aut agmina curru
330 proterit aut raptas fugientibus ingerit hastas.
Qualis apud gelidi cum flumina concitus Hebri
sanguineus Mauors clipeo increpat atque furentis
bella mouens immittit equos; illi aequore aperto
ante Notos Zephyrumque uolant; gemit ultima pulsu
335 Thraca pedum; circumque atrae Formidinis ora
Iraeque Insidiaeque, dei comitatus, aguntur:
talis equos alacer media inter proelia Turnus
fumantis sudore quatit, miserabile caesis
hostibus insultans; spargit rapida ungula rores
340 sanguineos, mixtaque cruor calcatur harena.
Iamque neci Sthenelumque dedit Thamyrumque Pholumque,
hunc congressus et hunc, illum eminus; eminus ambo
Imbrasidas, Glaucum atque Laden, quos Imbrasus ipse
nutrierat Lycia paribusque ornauerat armis,
345 uel conferre manum uel equo praeuertere uentos.
Parte alia media Eumedes in proelia fertur,
antiqui proles bello praeclara Dolonis,
nomine auum referens, animo manibusque parentem,
qui quondam, castra ut Danaum speculator adiret,
350 ausus Pelidae pretium sibi poscere currus;
illum Tydides alio pro talibus ausis
adfecit pretio, nec equis adspirat Achillis.
Hunc procul ut campo Turnus prospexit aperto,
ante leui iaculo longum per inane secutus
355 sistit equos biiugis et curru desilit atque
semianimi lapsoque superuenit et pede collo
impresso dextrae mucronem extorquet et alto
fulgentem tinguit iugulo atque haec insuper addit:
En agros et quam bello, Troiane, petisti,
360 Hesperiam metire iacens: haec praemia qui me
ferro ausi temptare ferunt, sic moenia condunt.
Huic comitem Asbyten coniecta cuspide mittit.
Chloreaque Sybarimque Daretaque Thersilochumque
et sternacis equi lapsum ceruice Thymoeten.
365 Ac uelut Edoni Boreae cum spiritus alto
insonat Aegaeo sequiturque ad litora fluctus,
qua uenti incubuere, fugam dant nubila caelo:
sic Turno, quacumque uiam secat, agmina cedunt
conuersaeque ruunt acies; fert impetus ipsum,
370 et cristam aduerso curru quatit aura uolantem.
Non tulit instantem Phegeus animisque frementem:
obiecit sese ad currum et spumantia frenis
ora citatorum dextra detorsit equorum.
Dum trahitur pendetque iugis, hunc lata retectum
375 lancea consequitur rumpitque infixa bilicem
loricam et summum degustat uolnere corpus.
Ille tamen clipeo obiecto conuersus in hostem
ibat et auxilium ducto mucrone petebat:
cum rota praecipitem et procursu concitus axis
380 impulit effunditque solo, Turnusque secutus
imam inter galeam summi thoracis et oras
abstulit ense caput truncumque reliquit harenae.
Atque ea dum campis uictor dat funera Turnus,
interea Aenean Mnestheus et fidus Achates
385 Ascaniusque comes castris statuere cruentum,
alternos longa nitentem cuspide gressus.
Saeuit et infracta luctatur arundine telum
eripere auxilioque uiam, quae proxima, poscit
ense secent lato uulnus telique latebram
390 rescindant penitus seseque in bella remittant.
Iamque aderat Phoebo ante alios dilectus Iapyx
Iasides, acri quondam cui captus amore
ipse suas artes, sua munera, laetus Apollo
augurium citharamque dabat celerisque sagittas.
395 Ille ut depositi proferret fata parentis,
scire potestates herbarum usumque medendi
maluit et mutas agitare inglorius artes.
Stabat acerba fremens, ingentem nixus in hastam
Aeneas magno iuuenum et maerentis Iuli
400 concursu, lacrimis immobilis. Ille retorto
Paeonium in morem senior succinctus amictu
multa manu medica Phoebique potentibus herbis
nequiquam trepidat, nequiquam spicula dextra
sollicitat prensatque tenaci forcipe ferrum.
405 Nulla uiam Fortuna regit, nihil auctor Apollo
subuenit; et saeuus campis magis ac magis horror
crebrescit propiusque malum est. Iam puluere caelum
stare uident: subeunt equites, et spicula castris
densa cadunt mediis. It tristis ad aethera clamor
410 bellantum iuuenum et duro sub Marte cadentum.
Hic Venus, indigno nati concussa dolore,
dictamnum genetrix Cretaea carpit ab Ida,
puberibus caulem foliis et flore comantem
purpureo; non illa feris incognita capris
415 gramina, cum tergo uolucres haesere sagittae:
hoc Venus, obscuro faciem circumdata nimbo,
detulit; hoc fusum labris splendentibus amnem
inficit occulte medicans spargitque salubris
ambrosiae sucos et odoriferam panaceam.
420 Fouit ea uolnus lympha longaeuus Iapyx
ignorans, subitoque omnis de corpore fugit
quippe dolor, omnis stetit imo uolnere sanguis;
iamque secuta manum nullo cogente sagitta
excidit, atque nouae rediere in pristina uires.
425 Arma citi properate uiro! Quid statis? Iapyx
conclamat primusque animos adcendit in hostem.
Non haec humanis opibus, non arte magistra
proueniunt neque te, Aenea, mea dextera seruat:
maior agit deus atque opera ad maiora remittit.
430 Ille auidus pugnae suras incluserat auro
hinc atque hinc oditque moras hastamque coruscat.
Postquam habilis lateri clipeus loricaque tergo est,
Ascanium fusis circum complectitur armis
summaque per galeam delibans oscula fatur:
435 Disce, puer, uirtutem ex me uerumque laborem,
fortunam ex aliis. Nunc te mea dextera bello
defensum dabit et magna inter praemia ducet.
Tu facito, mox cum matura adoleuerit aetas,
sis memor, et te animo repetentem exempla tuorum
440 et pater Aeneas et auunculus excitet Hector.
Haec ubi dicta dedit, portis sese extulit ingens,
telum immane manu quatiens; simul agmine denso
Antheusque Mnestheusque ruunt omnisque relictis
turba fluit castris: tum caeco puluere campus
445 miscetur pulsuque pedum tremit excita tellus.
Vidit ab aduerso uenientis aggere Turnus,
uidere Ausonii, gelidusque per ima cucurrit
ossa tremor: prima ante omnis Iuturna Latinos
audiit adgnouitque sonum et tremefacta refugit.
450 Ille uolat campoque atrum rapit agmen aperto.
Qualis ubi ad terras abrupto sidere nimbus
it mare per medium; miseris heu praescia longe
horrescunt corda agricolis, dabit ille ruinas
arboribus stragemque satis, ruet omnia late;
455 ante uolant sonitumque ferunt ad litora uenti:
talis in aduersos ductor Rhoeteius hostis
agmen agit, densi cuneis se quisque coactis
adglomerant. Ferit ense grauem Thymbraeus Osirim,
Archetium Mnestheus, Epulonem obtruncat Achates
460 Ufentemque Gyas; cadit ipse Tolumnius augur,
primus in aduersos telum qui torserat hostis.
Tollitur in caelum clamor, uersique uicissim
puluerulenta fuga Rutuli dant terga per agros.
Ipse neque auersos dignatur sternere Morti
465 nec pede congressos aequo nec tela ferentis
insequitur: solum densa in caligine Turnum
uestigat lustrans, solum in certamina poscit.
The Attack on the City
Hoc concussa metu mentem Iuturna uirago
aurigam Turni media inter lora Metiscum
470 excutit et longe lapsum temone relinquit:
ipsa subit manibusque undantis flectit habenas,
cuncta gerens, uocemque et corpus et arma Metisci.
Nigra uelut magnas domini cum diuitis aedes
peruolat et pennis alta atria lustrat hirundo,
475 pabula parua legens nidisque loquacibus escas,
et nunc porticibus uacuis, nunc umida circum
stagna sonat: similis medios Iuturna per hostis
fertur equis rapidoque uolans obit omnia curru
iamque hic germanum iamque hic ostentat ouantem
480 nec conferre manum patitur, uolat auia longe.
Haud minus Aeneas tortos legit obuius orbes
uestigatque uirum et disiecta per agmina magna
uoce uocat. Quotiens oculos coniecit in hostem
alipedumque fugam cursu temptauit equorum,
485 auersos totiens currus Iuturna retorsit.
Heu quid agat? Vario nequiquam fluctuat aestu,
diuersaeque uocant animum in contraria curae.
Huic Messapus, uti laeua duo forte gerebat
lenta leuis cursu praefixa hastilia ferro,
490 horum unum certo contorquens dirigit ictu.
Substitit Aeneas et se collegit in arma,
poplite subsidens; apicem tamen incita summum
hasta tulit summasque excussit uertice cristas.
Tum uero adsurgunt irae; insidiisque subactus,
495 diuersos ubi sensit equos currumque referri,
multa Iouem et laesi testatus foederis aras
iam tandem inuadit medios et Marte secundo
terribilis saeuam nullo discrimine caedem
suscitat irarumque omnis effundit habenas.
500 Quis mihi nunc tot acerba deus, quis carmine caedes
diuersas obitumque ducum, quos aequore toto
inque uicem nunc Turnus agit, nunc Troius heros,
expediat? Tanton placuit concurrere motu,
Iuppiter, aeterna gentis in pace futuras?
505 Aeneas Rutulum Sucronem, ea prima ruentis
pugna loco statuit Teucros, haud multa morantem
excipit in latus et, qua fata celerrima, crudum
transadigit costas et cratis pectoris ensem.
Turnus equo deiectum Amycum fratremque Dioren,
510 congressus pedes, hunc uenientem cuspide longa,
hunc mucrone ferit curruque abscisa duorum
suspendit capita et rorantia sanguine portat.
Ille Talon Tanaimque neci fortemque Cethegum,
tris uno congressu, et maestum mittit Oniten,
515 nomen Echionium matrisque genus Peridiae,
hic fratres Lycia missos et Apollinis agris
et iuuenem exosum nequiquam bella Menoeten,
Arcada, piscosae cui circum flumina Lernae
ars fuerat pauperque domus nec nota potentum
520 munera conductaque pater tellure serebat.
Ac uelut immissi diuersis partibus ignes
arentem in siluam et uirgulta sonantia lauro,
aut ubi decursu rapido de montibus altis
dant sonitum spumosi amnes et in aequora currunt
525 quisque suum populatus iter: non segnius ambo
Aeneas Turnusque ruunt per proelia; nunc nunc
fluctuat ira intus, rumpuntur nescia uinci
pectora, nunc totis in uolnera uiribus itur.
Murranum hic, atauos et auorum antiqua sonantem
530 nomina per regesque actum genus omne Latinos,
praecipitem scopulo atque ingentis turbine saxi
excutit effunditque solo: hunc lora et iuga subter
prouoluere rotae, crebro super ungula pulsu
incita nec domini memorum proculcat equorum.
535 Ille ruenti Hyllo animisque immane frementi
occurrit telumque aurata ad tempora torquet:
olli per galeam fixo stetit hasta cerebro.
Dextera nec tua te, Graium fortissime Cretheu
eripuit Turno. Nec di texere Cupencum
540 Aenea ueniente sui: dedit obuia ferro
pectora, nec misero clipei mora profuit aerei.
Te quoque Laurentes uiderunt, Aeole, campi
oppetere et late terram consternere tergo.
Occidis, Argiuae quem non potuere phalanges
545 sternere nec Priami regnorum euersor Achilles;
hic tibi mortis erant metae: domus alta sub Ida,
Lyrnesi domus alta, solo Laurente sepulchrum.
Totae adeo conuersae acies, omnesque Latini,
omnes Dardanidae, Mnestheus acerque Serestus
550 et Messapus equum domitor et fortis Asilas
Tuscorumque phalanx Euandrique Arcades alae,
pro se quisque uiri summa nituntur opum ui:
nec mora nec requies, uasto certamine tendunt.
Jupiter and Juno's Pact
Hic mentem Aeneae genetrix pulcherrima misit,
555 iret ut ad muros urbique aduerteret agmen
ocius et subita turbaret clade Latinos.
Ille ut uestigans diuersa per agmina Turnum
huc atque huc acies circumtulit, aspicit urbem
immunem tanti belli atque impune quietam.
560 Continuo pugnae adcendit maioris imago:
Mnesthea Sergestumque uocat fortemque Serestum
ductores tumulumque capit, quo cetera Teucrum
concurrit legio nec scuta aut spicula densi
deponunt. Celso medius stans aggere fatur:
565 Nequa meis esto dictis mora; Iuppiter hac stat,
neu quis ob inceptum subitum mihi segnior ito.
Urbem hodie, causam belli, regna ipsa Latini,
ni frenum accipere et uicti parere fatentur,
eruam et aequa solo fumantia culmina ponam.
570 Scilicet exspectem, libeat dum proelia Turno
nostra pati rursusque uelit concurrere uictus?
Hoc caput, O ciues, haec belli summa nefandi:
ferte faces propere foedusque reposcite flammis.
Dixerat, atque animis pariter certantibus omnes
575 dant cuneum densaque ad muros mole feruntur.
Scalae improuiso subitusque apparuit ignis.
Discurrunt alii ad portas primosque trucidant,
ferrum alii torquent et obumbrant aethera telis.
Ipse inter primos dextram sub moenia tendit
580 Aeneas magnaque incusat uoce Latinum
testaturque deos, iterum se ad proelia cogi,
bis iam Italos hostis, haec altera foedera rumpi.
Exoritur trepidos inter discordia ciuis:
urbem alii reserare iubent et pandere portas
585 Dardanidis ipsumque trahunt in moenia regem,
arma ferunt alii et pergunt defendere muros.
Inclusas ut cum latebroso in pumice pastor
uestigauit apes fumoque impleuit amaro:
illae intus trepidae rerum per cerea castra
590 discurrunt magnisque acuunt stridoribus iras;
uoluitur ater odor tectis, tum murmure caeco
intus saxa sonant, uacuas it fumus ad auras.
Accidit haec fessis etiam fortuna Latinis,
quae totam luctu concussit funditus urbem.
595 Regina ut tectis uenientem prospicit hostem,
incessi muros, ignis ad tecta uolare,
nusquam acies contra Rutulas, nulla agmina Turni:
infelix pugnae iuuenem in certamine credit
exstinctum et, subito mentem turbata dolore,
600 se causam clamat crimenque caputque malorum,
multaque per maestum demens effata furorem
purpureos moritura manu discindit amictus
et nodum informis leti trabe nectit ab alta.
Quam cladem miserae postquam accepere Latinae,
605 filia prima manu flauos Lauinia crinis
et roseas laniata genas, tum cetera circum
turba furit: resonant late plangoribus aedes.
Hinc totam infelix uolgatur fama per urbem.
Demittunt mentes; it scissa ueste Latinus,
610 coniugis attonitus fatis urbisque ruina,
canitiem immundo perfusam puluere turpans.
Multaque se incusat, qui non acceperit ante
Dardanium Aenean generumque adsciuerit ultro.
Interea extremo bellator in aequore Turnus
615 palantis sequitur paucos iam segnior atque
iam minus atque minus successu laetus equorum
attulit hunc illi caecis terroribus aura
commixtum clamorem adrectasque impulit aures
confusae sonus urbis et inlaetabile murmur.
620 Ei mihi! Quid tanto turbantur moenia luctu?
Quisue ruit tantus diuersa clamor ab urbe?
Sic ait adductisque amens subsistit habenis.
Atque huic, in faciem soror ut conuersa Metisci
aurigae currumque et equos et lora regebat,
625 talibus occurrit dictis: Hac, Turne, sequamur
Troiugenas, qua prima uiam uictoria pandit;
sunt alii, qui tecta manu defendere possint.
Ingruit Aeneas Italis et proelia miscet:
et nos saeua manu mittamus funera Teucris.
630 Nec numero inferior pugnae nec honore recedes.
Turnus ad haec:
O soror, et dudum adgnoui, cum prima per artem
foedera turbasti teque haec in bella dedisti,
et nunc nequiquam fallis dea. Sed quis Olympo
635 demissam tantos uoluit te ferre labores?
An fratris miseri letum ut crudele uideres?
Nam quid ago? Aut quae iam spondet Fortuna salutem?
Vidi oculos ante ipse meos me uoce uocantem
Murranum, quo non superat mihi carior alter,
640 oppetere ingentem atque ingenti uolnere uictum.
Occidit infelix nostrum ne dedecus Ufens
adspiceret; Teucri potiuntur corpore et armis.
Exscindine domos (id rebus defuit unum)
perpetiar, dextra nec Drancis dicta refellam?
645 Terga dabo et Turnum fugientem haec terra uidebit?
Usque adeone mori miserum est? Vos O mihi Manes
este boni, quoniam superis auersa uoluntas!
Sancta ad uos anima atque istius nescia culpae
descendam, magnorum haud umquam indignus auorum.
The Fury
650 Vix ea fatus erat: medios uolat ecce per hostis
uectus equo spumante Saces, aduersa sagitta
saucius ora, ruitque implorans nomine Turnum:
Turne, in te suprema salus: miserere tuorum.
Fulminat Aeneas armis summasque minatur
655 deiecturum arces Italum exscidioque daturum;
iamque faces ad tecta uolant. In te ora Latini,
in te oculos referunt; mussat rex ipse Latinus,
quos generos uocet aut quae sese ad foedera flectat.
Praeterea regina, tui fidissima, dextra
660 occidit ipsa sua lucemque exterrita fugit.
Soli pro portis Messapus et acer Atinas
sustentant aciem. Circum hos utrimque phalanges
stant densae, strictisque seges mucronibus horret
ferrea: tu currum deserto in gramine uersas.
665 Obstipuit uaria confusus imagine rerum
Turnus et obtutu tacito stetit. Aestuat ingens
uno in corde pudor mixtoque insania luctu
et furiis agitatus amor et conscia uirtus.
Ut primum discussae umbrae et lux reddita menti,
670 ardentis oculorum orbes ad moenia torsit
turbidus eque rotis magnam respexit ad urbem.
Ecce autem flammis inter tabulata uolutus
ad caelum undabat uortex turrimque tenebat,
turrim, compactis trabibus quam eduxerat ipse
675 subdideratque rotas pontisque instrauerat altos.
Iam iam fata, soror, superant; absiste morari;
quo deus et quo dura uocat Fortuna, sequamur.
Stat conferre manum Aeneae, stat quidquid acerbi est
morte pati; neque me indecorem, germana, uidebis
680 amplius. Hunc, oro, sine me furere ante furorem.
Dixit et e curru saltum dedit ocius aruis
perque hostis, per tela ruit maestamque sororem
deserit ac rapido cursu media agmina rumpit.
Ac ueluti montis saxum de uertice praeceps
685 cum ruit auulsum uento, seu turbidus imber
proluit aut annis soluit sublapsa uetustas;
fertur in abruptum magno mons improbus actu
exsultatque solo, siluas armenta uirosque
inuoluens secum: disiecta per agmina Turnus
690 sic urbis ruit ad muros, ubi plurima fuso
sanguine terra madet striduntque hastilibus aurae,
significatque manu et magno simul incipit ore:
Parcite iam, Rutuli, et uos tela inhibete, Latini;
quaecumque est Fortuna, mea est: me uerius unum
695 pro uobis foedus luere et decernere ferro.
Discessere omnes medii spatiumque dedere.
At pater Aeneas audito nomine Turni
deserit et muros et summas deserit arces
praecipitatque moras omnis, opera omnia rumpit,
700 laetitia exsultans, horrendumque intonat armis;
quantus Athos aut quantus Eryx aut ipse coruscis
cum fremit ilicibus quantus gaudetque niuali
uertice se attollens pater Appenninus ad auras.
Iam uero et Rutuli certatim et Troes et omnes
705 conuertere oculos Itali, quique alta tenebant
moenia quique imos pulsabant ariete muros,
armaque deposuere umeris. Stupet ipse Latinus
ingentis, genitos diuersis partibus orbis,
inter se coiisse uiros et cernere ferro.
710 Atque illi, ut uacuo patuerunt aequore campi,
procursu rapido, coniectis eminus hastis,
inuadunt Martem clipeis atque aere sonoro.
Dat gemitum tellus; tum crebros ensibus ictus
congeminant: fors et uirtus miscentur in unum.
715 Ac uelut ingenti Sila summoue Taburno
cum duo conuersis inimica in proelia tauri
frontibus incurrunt; pauidi cessere magistri,
stat pecus omne metu mutum mussantque iuuencae,
quis nemori imperitet, quem tota armenta sequantur;
720 illi inter sese multa ui uolnera miscent
cornuaque obnixi infigunt et sanguine largo
colla armosque lauant; gemitu nemus omne remugit:
non alitur Tros Aeneas et Daunius heros
concurrunt clipeis; ingens fragor aethera complet.
725 Iuppiter ipse duas aequato examine lances
sustinet et fata imponit diuersa duorum,
quem damnet labor et quo uergat pondere letum;
Emicat hic, impune putans, et corpore toto
alte sublatum consurgit Turnus in ensem
730 et ferit: exclamant Troes trepidique Latini,
arrectaeque amborum acies. At perfidus ensis
frangitur in medioque ardentem deserit ictu
ni fuga subsidio subeat. Fugit ocior euro,
ut capulum ignotum dextramque aspexit inermem.
735 Fama est praecipitem, cum prima in proelia iunctos
conscendebat equos, patrio mucrone relicto,
dum trepidat, ferrum aurigae rapuisse Metisci.
Idque diu, dum terga dabant palantia Teucri,
suffecit: postquam arma dei ad Volcania uentumst,
740 mortalis mucro glacies ceu futilis ictu
dissiluit; fulua resplendent fragmina harena.
Ergo amens diuersa fuga petit aequora Turnus
et nunc huc, inde huc incertos implicat orbes
undique enim densa Teucri inclusere corona,
745 atque hinc uasta palus, hinc ardua moenia cingunt.
Nec minus Aeneas, quamquam tardata sagitta
interdum genua impediunt cursumque recusant,
insequitur trepidique pedem pede feruidus urget:
inclusum ueluti siquando flumine nanctus
750 ceruum aut puniceae saeptum formidine pinnae
uenator cursu canis et latratibus instat;
ille autem, insidiis et ripa territus alta,
mille fugit refugitque uias; at uiuidus Umber
haeret hians, iam iamque tenet similisque tenenti
755 increpuit malis morsuque elusus inani est.
Tum uero exoritur clamor, ripaeque lacusque
responsant circa et caelum tonat omne tumultu.
Ille simul fugiens Rutulos simul increpat omnis,
nomine quemque uocans, notumque efflagitat ensem.
760 Aeneas mortem contra praesensque minatur
exitium, si quisquam adeat, terretque trementis
excisurum urbem minitans et saucius instat.
Quinque orbis explent cursu totidemque retexunt
huc illuc; neque enim leuia aut ludicra petuntur
765 praemia, sed Turni de uita et sanguine certant.
Forte sacer Fauno foliis oleaster amaris
hic steterat, nautis olim uenerabile lignum,
seruati ex undis ubi figere dona solebant
Laurenti diuo et uotas suspendere uestes,
770 sed stirpem Teucri nullo discrimine sacrum
sustulerant, puro ut possent concurrere campo.
Hic hasta Aeneae stabat, huc impetus illam
detulerat fixam et lenta in radice tenebat.
Incubuit uoluitque manu conuellere ferrum
775 Dardanides teloque sequi, quem prendere cursu
non poterat. Tum uero amens formidine Turnus
Faune, precor, miserere, inquit, tuque optima ferrum
terra tene, colui uestros si semper honores,
quos contra Aeneadae bello fecere profanos.
780 Dixit opemque dei non cassa in uota uocauit.
Namque diu luctans lentoque in stirpe moratus
uiribus haud ullis ualuit discludere morsus
roboris Aeneas. Dum nititur acer et instat,
rursus in aurigae faciem mutata Metisci
785 procurrit fratrique ensem dea Daunia reddit.
Quod Venus audaci nymphae indignata licere
adcessit telumque alta ab radice reuellit.
Olli sublimes armis animisque refecti,
hic gladio fidens, hic acer et arduus hasta,
790 adsistunt contra certamina Martis anheli.
The Kill
Iunonem interea rex omnipotentis Olympi
adloquitur fulua pugnas de nube tuentem:
Qua iam finis erit, coniunx? Quid denique restat?
Indigetem Aenean scis ipsa et scire fateris
795 deberi caelo fatisque ad sidera tolli.
Quid struis, aut qua spe gelidis in nubibus haeres?
Mortalin decuit uiolari uolnere diuom,
aut ensem (quid enim sine te Iuturna ualeret?)
ereptum reddi Turno et uim crescere uictis?
800 Desine iam tandem precibusque inflectere nostris,
ni te tantus edit tacitam dolor et mihi curae
saepe tuo dulci tristes ex ore recursent,
uentum ad supremum est. Terris agitare uel undis
Troianos potuisti, infandum adcendere bellum,
805 deformare domum et luctu miscere hymenaeos:
ulterius temptare ueto. Sic Iuppiter orsus;
sic dea submisso contra Saturnia uoltu:
Ista quidem quia nota mihi tua, magne, uoluntas,
Iuppiter, et Turnum et terras inuita reliqui;
810 nec tu me aeria solam nunc sede uideres
digna indigna pati, sed flammis cincta sub ipsa
starem acie traheremque inimica in proelia Teucros.
Iuturnam misero, fateor, succurrere fratri
suasi et pro uita maiora audere probaui,
815 non ut tela tamen, non ut contenderet arcum:
adiuro Stygii caput implacabile fontis,
una superstitio superis quae reddita diuis.
Et nunc cedo equidem pugnasque exosa relinquo.
Illud te, nulla fati quod lege tenetur,
820 pro Latio obtestor, pro maiestate tuorum:
cum iam conubis pacem felicibus, esto,
component, cum iam leges et foedera iungent,
ne uetus indigenas nomen mutare Latinos
neu Troas fieri iubeas Teucrosque uocari
825 aut uocem mutare uiros aut uertere uestem.
Sit Latium, sint Albani per saecula reges,
sit Romana potens Itala uirtute propago:
occidit, occideritque sinas cum nomine Troia.
Olli subridens hominum rerumque repertor
830 Es germana Iouis Saturnique altera proles:
irarum tantos uoluis sub pectore fluctus.
Verum age et inceptum frustra submitte furorem
do quod uis, et me uictusque uolensque remitto.
Sermonem Ausonii patrium moresque tenebunt,
835 utque est nomen erit; commixti corpore tantum
subsident Teucri. Morem ritusque sacrorum
adiciam faciamque omnis uno ore Latinos.
Hinc genus Ausonio mixtum quod sanguine surget,
supra homines, supra ire deos pietate uidebis,
840 nec gens ulla tuos aeque celebrabit honores.
Adnuit his Iuno et mentem laetata retorsit.
Interea excedit caelo nubemque relinquit.
His actis aliud genitor secum ipse uolutat
Iuturnamque parat fratris dimittere ab armis.
845 Dicuntur geminae pestes cognomine Dirae,
quas et Tartaream Nox intempesta Megaeram
uno eodemque tulit partu paribusque reuinxit
serpentum spiris uentosasque addidit alas.
Hae Iouis ad solium saeuique in limine regis
850 adparent acuuntque metum mortalibus aegris,
siquando letum horrificum morbosque deum rex
molitur meritas aut bello territat urbes.
Harum unam celerem demisit ab aethere summo
Iuppiter inque omen Iuturnae occurrere iussit.
855 Illa uolat celerique ad terram turbine fertur.
Non secus ac neruo per nubem impulsa sagitta,
armatam saeui Parthus quam felle ueneni,
Parthus siue Cydon, telum immedicabile, torsit,
stridens et celeris incognita transilit umbras:
860 talis se sata Nocte tulit terrasque petiuit.
Postquam acies uidet Iliacas atque agmina Turni,
alitis in paruae subitam conlecta figuram,
quae quondam in bustis aut culminibus desertis
nocte sedens serum canit importuna per umbras,
865 hanc uersa in faciem Turni se pestis ob ora
fertque refertque sonans clipeumque euerberat alis.
Olli membra nouus soluit formidine torpor,
adrectaeque horrore comae, et uox faucibus haesit.
At procul ut Dirae stridorem adgnouit et alas,
870 infelix crinis scindit Iuturna solutos,
unguibus ora soror foedans et pectora pugnis:
Quid nunc te tua, Turne, potest germana iuuare?
Aut quid iam durae superat mihi? Qua tibi lucem
arte morer? Talin possum me opponere monstro?
875 Iam iam linquo acies. Ne me terrete timentem,
obscenae uolucres: alarum uerbera nosco
letalemque sonum, nec fallunt iussa superba
magnanimi Iouis. Haec pro uirginitate reponit?
Quo uitam dedit aeternam? Cur mortis ademptast
880 condicio? Possem tantos finire dolores
nunc certe et misero fratri comes ire per umbras!
Immortalis ego? Aut quicquam mihi dulce meorum
te sine, frater, erit? O quae satis ima dehiscet
terra mihi Manisque deam demittet ad imos?
885 Tantum effata caput glauco contexit amictu
multa gemens et se fluuio dea condidit alto.
Aeneas instat contra telumque coruscat
ingens arboreum et saeuo sic pectore fatur:
Quae nunc deinde mora est? Aut quid iam, Turne, retractas?
890 Non cursu, saeuis certandum est comminus armis.
Verte omnis tete in facies et contrahe quidquid
siue animis siue arte uales; opta ardua pennis
astra sequi clausumue caua te condere terra.
Ille caput quassans Non me tua feruida terrent
895 dicta, ferox: di me terrent et Iuppiter hostis.
Nec plura effatus saxum circumspicit ingens,
saxum antiquum ingens, campo quod forte iacebat,
limes agro positus, litem ut discerneret aruis.
Vix illud lecti bis sex ceruice subirent,
900 qualia nunc hominum producit corpora tellus:
ille manu raptum trepida torquebat in hostem
altior insurgens et cursu concitus heros.
Sed neque currentem se nec cognoscit euntem
tollentemue manus saxumue immane mouentem;
905 genua labant, gelidus concreuit frigore sanguis.
Tum lapis ipse uiri, uacuum per inane uolutus,
nec spatium euasit totum neque pertulit ictum.
Ac uelut in somnis, oculos ubi languida pressit
nocte quies, nequiquam auidos extendere cursus
910 uelle uidemur et in mediis conatibus aegri
succidimus, non lingua ualet, non corpore notae
sufficiunt uires, nec uox aut uerba sequuntur:
sic Turno, quacumque uiam uirtute petiuit,
successum dea dira negat. Tum pectore sensus
915 uertuntur uarii. Rutulos aspectat et urbem
cunctaturque metu letumque instare tremescit;
nec quo se eripiat, nec qua ui tendat in hostem,
nec currus usquam uidet aurigamue sororem.
Cunctanti telum Aeneas fatale coruscat,
920 sortitus fortunam oculis, et corpore toto
eminus intorquet. Murali concita numquam
tormento sic saxa fremunt, nec fulmine tanti
dissultant crepitus. Volat atri turbinis instar
exitium dirum hasta ferens orasque recludit
925 loricae et clipei extremos septemplicis orbes.
Per medium stridens transit femur. Incidit ictus
ingens ad terram duplicato poplite Turnus.
Consurgunt gemitu Rutuli, totusque remugit
mons circum, et uocem late nemora alta remittunt.
930 Ille humilis supplexque oculos, dextramque precantem
protendens, Equidem merui nec deprecor, inquit:
utere sorte tua. Miseri te siqua parentis
tangere cura potest, oro (fuit et tibi talis
Anchises genitor), Dauni miserere senectae
935 et me seu corpus spoliatum lumine mauis
redde meis. Vicisti, et uictum tendere palmas
Ausonii uidere; tua est Lauinia coniunx:
ulterius ne tende odiis. Stetit acer in armis
Aeneas, uoluens oculos, dextramque repressit;
940 et iam iamque magis cunctantem flectere sermo
coeperat, infelix umero cum apparuit alto
balteus et notis fulserunt cingula bullis
Pallantis pueri, uictum quem uolnere Turnus
strauerat atque umeris inimicum insigne gerebat.
945 Ille, oculis postquam saeui monimenta doloris
exuuiasque hausit, furiis accensus et ira
terribilis, Tune hinc spoliis indute meorum
eripiare mihi? Pallas te hoc uolnere, Pallas
immolat et poenam scelerato ex sanguine sumit,
950 hoc dicens ferrum aduerso sub pectore condit
feruidus. Ast illi soluuntur frigore membra
uitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras.
Tap any Latin word to look it up · Tap a line to reveal the English translation
An open-access project
Manuscript Sources

Digitised manuscripts and papyri containing this text.

Vergilius Vaticanus (Vat. lat. 3225)
c. 400 CE
View

One of only three illustrated ancient manuscripts to survive from the classical world. Painted in Rome around 400 CE, its miniatures show scenes from the Aeneid and Georgics in a style that bridges Roman wall-painting and the medieval tradition. Only 76 leaves survive from an original estimated at over 400.

Biblioteca Apostolica Vaticana, Vatican City · Biblioteca Apostolica Vaticana (DigiVatLib) · Free access for study
Vergilius Romanus (Vat. lat. 3867)
5th century CE
View

A complete text of the Aeneid from the 5th century, with 19 full-page miniatures in gold-leaf frames. The illustrations are cruder than the Vaticanus but fascinating — they show how late-antique artists imagined Virgil's scenes. One of the most important surviving witnesses to the complete poem.

Biblioteca Apostolica Vaticana, Vatican City · Biblioteca Apostolica Vaticana (DigiVatLib) · Free access for study
Vergilius Palatinus (Pal. lat. 1631)
c. 500 CE
View

A late-antique manuscript containing all three of Virgil's major works: Eclogues, Georgics, and Aeneid. Written around 500 CE, it came from Lorsch Monastery in Germany and is now split between the Vatican and Heidelberg. An important witness because it preserves some readings lost in other traditions.

Biblioteca Apostolica Vaticana, Vatican City (from Lorsch Monastery) · Biblioteca Apostolica Vaticana (DigiVatLib) · Free access for study
P. Berlin 21138 — Bilingual Aeneid
450-499 CE
View

A papyrus codex from Egypt with the Latin text of the Aeneid and a Greek translation written between the lines. Evidence of how the poem was studied in the Greek-speaking eastern Empire during the 5th century. Laid out in four columns with 362 surviving lines from Books 1 and 2.

Agyptisches Museum und Papyrussammlung, Berlin · Berlin Papyrus Database (BerlPap) · CC BY 3.0
P. Berlin 21299 — Aeneid Book 10
4th century CE
View

A 4th-century papyrus fragment preserving part of Aeneid Book 10, including the death of Mezentius. Found in Egypt, it shows Latin literature circulating far from Rome. The handwriting suggests a professional scribe rather than a student exercise.

Agyptisches Museum und Papyrussammlung, Berlin · Berlin Papyrus Database (BerlPap) · CC BY 3.0
O. Claud. I 190 — Mons Claudianus Ostracon
100-120 CE
View

The oldest surviving witness to Virgil's text. Scratched onto a pottery shard at a Roman quarry in the Eastern Desert of Egypt, around 100–120 CE — within a generation of when our earliest Aeneid manuscripts were being copied. A soldier or worker wrote out the opening lines of the Aeneid, probably from memory.

Qift Archaeological Storeroom, Egypt · Nakala (IIIF) · CC BY 3.0
P. Ryl. Gr. 478 — Manchester Bilingual Aeneid
4th century CE
View

A school exercise book from 4th-century Egypt. A student copied out passages from the Aeneid in Latin with a Greek crib alongside — homework that survived nearly two millennia. Now in the John Rylands Library, Manchester.

University of Manchester Library, John Rylands Collection · University of Manchester (John Rylands Collection) · CC BY 3.0
Greenough 1881
Greenough, Ginn and Company, 1881 · 1881
The Editor

James Bradstreet Greenough (1833–1901) was Professor of Latin at Harvard University and one of the most influential American Latinists of the 19th century. He is best remembered for Allen and Greenough's New Latin Grammar (1888), which became the standard Latin grammar textbook in American schools and universities for over a century. His edition of Virgil, produced with collaborators for the American classroom, combined a reliable text with extensive commentary aimed at students.

About This Edition

Greenough's Virgil, published by Ginn and Company (1881), is a school/university text rather than a critical edition in the Teubner or OCT sense. It does not present an independent critical apparatus but follows the best available text of its time, with editorial choices aimed at clarity for students. For a pure critical text of Virgil, the OCT editions by Mynors (Aeneid, 1969; revised 1972) and Clausen (Eclogues, 1994) should be preferred. Greenough's text remains historically interesting as one of the first major American contributions to Virgilian scholarship.

—

Tap any Latin word to look it up