Terence Phormio
EN Lat Orig
Act 5
Sophrona
Quid agam? quem mihi amicum inveniam misera? aut quo consilia haec referam? aut
Unde mihi auxilium petam?
730 Nam vereor hera ne ob meum suasum indigne iniuria afficiatur:
Ita patrem adolescents facta haec tolerare audio violenter.
Chremes
Nam quae haec anus est exanimata, a fratre quae egressa est meo?
Sophrona
Quod ut facerem egestas me impulit; quum scirem infirmas nuptias
Hasce esse; ut id consulerem, interea vita ut in tuto foret.
Chremes
735 Certe edepol, nisi me animus fallit, aut parum prospiciunt oculi,
Meae nutricem gnatae video.
Sophrona
Neque ille investigatur
Chremes
Quid ago?
Sophrona
Qui est eius pater.
Chremes
Adeo? an maneo, dum ea quake loquitur magis cognosco?
Sophrona
Quod si eum nunc reperire possim, nihil est quod verear.
Chremes
Ea est ipsa:
Colloquar.
Sophrona
Quis hic loquitur?
Chremes
Sophrona.
Sophrona
Et meum nomen nominat?
Chremes
740 Respice ad me.
Sophrona
740 Di, obsecro vos, estne hic Stilpho?
Chremes
740 Non.
Sophrona
740 Negas?
Chremes
Concede hinc a foribus paululum istorsum, sodes, Sophrona.
Ne me istoc posthac nomine appellassis.
Sophrona
Quid? non, obsecro, es
Quem semper te esse dictitasti?
Chremes
St!
Sophrona
Quid has metuis fores?
Chremes
Conclusam hic habeo uxorem saevam: verum istoc de nomine
745 Eo perperam olim dixi ne vos forte imprudentes foris
Effutiretis, atque id porro aliqua uxor mea rescisceret.
Sophrona
Istoc pol nos te hic invenire miserae nunquam potuimus.
Chremes
Eho, die mihi, quid rei tibi est cum familia hac unde exis?
Ubi illae sunt?
Sophrona
Miseram me!
Chremes
Hem, quid est? vivuntne?
Sophrona
Vivit gnata:
750 Matrem ipsam ex aegritudine miseram mors consecuta est.
Chremes
Male factum.
Sophrona
Ego autem quae essem anus deserta, egens, ignota,
Ut potui nuptum virginem locavi huic adolescenti
Harum qui est dominus aedium.
Chremes
Antiphonine?
Sophrona
Hem! illi ipsi.
Chremes
Quid? duasne is uxores habet?
Sophrona
Au, obsecro: unam ille quidem hanc solam.
Chremes
755 Quid illam alteram quae dicitur cognata?
Sophrona
755 Haec ergo est.
Chremes
755 Quid ais?
Sophrona
Composito factum est quomodo hanc amans habere posset
Sine dote.
Chremes
Di vestram fidem, quam saepe forte temere
Eveniunt quae non audeas optare! Offendi adveniens
Quicum volebam, atque ut volebam, collocatam filiam.
760 Quod nos ambo opere maximo dabamus operam ut fieret,
Sine nostra cura, maxima sua cura, haec sola fecit.
Sophrona
Nunc quid opus facto sit vide. Pater adolescentis venit;
Eumque animo iniquo hoc oppido ferre aiunt.
Chremes
Nihil pericli est.
Sed per Deos atque homines, meam esse hanc cave resciscat quisquam.
Sophrona
765 Nemo ex me scibit.
Chremes
765 Sequere me: intus caetera audies.
Demipho
Nostrapte culpa facimus ut malis expediat esse,
Dum nimium dici nos bonos studemus et benignos.
Ita fugias ne praeter casam, quod aiunt. Nonne id sat erat,
Accipere ab illo iniuriam? etiam argentum est ultro obiectum,
770 Ut sit qui vivat dum aliud aliquid flagiti conficiat.
Geta
Planissime.
Demipho
His nunc praemium est qui recta prava faciunt.
Geta
Verissime.
Demipho
Ut stultissime quidem illi rem gesserimus.
Geta
Modo ut hoc consilio possiet discedi ut istam ducat.
Demipho
Etiamne id dubium est?
Geta
Haud scio hercle, ut homo est, an mutet animum.
Demipho
775 Hem, mutet autem?
Geta
775 Nescio: verum si forte dico.
Demipho
Ita faciam, ut frater censuit, ut uxorem huc eius adducam,
Cum ista ut loquatur: tu, Geta, abi prae; nuntia hanc venturam.
Geta
Argentum inventum est Phaedriae: de iurgio siletur.
Provisum est ne in praesentia haec hinc abeat: quid nunc porro?
780 Quid fict? in eodem luto haesitas: versura solves,
Geta. Praesens quod fuerat malum in diem abiit: plagae crescunt,
Nisi prospicis. Nunc hinc domum ibo, ac Phanium edocebo
Ne quid vereatur Phormionem aut eius orationem.
Demipho
Agedum, ut soles, Nausistrata, fac illa ut placetur nobis;
785 Ut sua voluntate id quod est faciendum faciat.
Nausistrata
785 Faciam.
Demipho
Pariter nunc opera me adiuvas ac re dudum opitulata es.
Nausistrata
Factum volo; at pol minus queo viri culpa quam me dignum est.
Demipho
Quid autem?
Nausistrata
Quia pol mei patris bene parta indiligenter
Tutatur; nam ex his praediis talenta argenti bina
790 Statim capiebat. Vir viro quid praestat!
Demipho
790 Binan quaeso?
Nausistrata
Ac rebus vilioribus multo, tamen talenta bina.
Demipho
Hui.
Nausistrata
Quid haec videntur?
Demipho
Scilicet.
Nausistrata
Virmn me natum vellem:
Ego ostenderem
Demipho
Certo scio.
Nausistrata
quo pacto
Demipho
Parce, sodes,
Ut possis cum illa; ne te adolescens mulier defatiget.
Nausistrata
795 Faciam ut iubes: sed meum virum abs te exire video.
Chremes
795 Hem, Demipho,
Iam illi datum est argentum?
Demipho
Curavi ilico.
Chremes
Nollem datum.
Hei, video uxorem, paene plus quam sat erat.
Demipho
Cur nolles, Chreme?
Chremes
Iam recte.
Demipho
Quid tu? ecquid locutus cum ista es quamobrem hanc ducimus?
Chremes
Transegi.
Demipho
Quid ait tandem?
Chremes
Abduci non potest.
Demipho
Qui non potest?
Chremes
800 Quia uterque utrique est cordi.
Demipho
800 Quid istuc nostra?
Chremes
800 Magni: praeter haec,
Cognatam comperi esse nobis.
Demipho
Quid? deliras?
Chremes
Sic erit.
Non temere dico: redii mecum in memoriam.
Demipho
Satin sanus es?
Nausistrata
Au, obsecro, cave ne in cognatam pecces.
Demipho
Non est.
Chremes
Ne nega.
Patris nomen aliud dictum est: hoc tu errasti.
Demipho
Non norat patrem?
Chremes
805 Norat.
Demipho
805 Cur aliud dixit?
Chremes
805 Nunquamne hodie concedes mihi,
Neque intelliges?
Demipho
Si tu nihil narras
Chremes
Pergis?
Nausistrata
Miror quid hoc siet.
Demipho
Equidem hercle nescio.
Chremes
Vin scire? At ita me servet Iupiter
Ut propior illi quam ego sum ac tu nemo est.
Demipho
Di vestram fidem!
Eamus ad ipsam: una omnes nos aut scire aut nescire hoc volo.
Chremes
Ah.
Demipho
810 Quid est?
Chremes
810 Itan parvam mihi fidem esse apud te?
Demipho
810 Vin me credere?
Vin satis quaesitum mihi istuc esse? Age, fiat: quid? illa filia
Amici nostri quid futurum est?
Chremes
Recte.
Demipho
Hanc igitur mittimus?
Chremes
Quidni?
Demipho
Illa maneat?
Chremes
Sic.
Demipho
Ire igitur tibi licet, Nausistrata.
Nausistrata
Sic pol commodius esse in omnes arbitror quam ut coeperas,
815 Mancre hanc; nam perliberalis visa est quum vidi mihi.
Demipho
Quid istuc negoti est?
Chremes
Iamne operuit ostium?
Demipho
Iam.
Chremes
O Iupiter,
Di nos respiciunt: gnatam inveni nuptam cum tuo tilio.
Demipho
Hem,
Quo pacto id potuit?
Chremes
Non satis tutus est ad narrandum hic locus.
Demipho
At tu abi intro.
Chremes
Heus, ne filii quidem nostri hoc resciscant volo.
Antipho
820 Laetus sum, ut meae res sese habent, fratri obtigisse quod vult.
Quam scitum est eiusmodi parare in animo cupiditates
Quas, quum res adversae sient, paulo mederi possis!
Hic simul argentum repperit cura sese expedivit.
Ego nullo possum remedio me evolvere ex his turbis
825 Quin, si hoc celetur, in metu, sin patefit, ill probro sim.
Neque me domum nunc reciperem, ni mihi esset spes ostenta
Huiusce habendae. Sed ubinam Getam invenire possum,
Ut rogem quod tempus conveniendi patris me capere iubeat?
Phormio
Argentum accepi; tradidi lenoni; abduxi mulierem;
830 Curavi propria ea Phaedria ut poteretur; nam emissa est manu.
Nunc una mihi res etiam restat quae est conficienda, otium
Ab senibus ad potandum ut habeam; nam aliquot hos sumam dies.
Antipho
Sed Phormio est. Quid ais?
Phormio
Quid?
Antipho
Quidnam nunc facturus Phaedria?
Quo pacto satietatem amoris ait se velle sumere?
Phormio
835 Vicissim partes tuas acturus est.
Antipho
835 Quas?
Phormio
835 Ut fugitet patrem.
Te suam rogavit rursum ut ageres, causam ut pro se diceres;
Nam potaturus est apud me. Ego me ire senibus Sunium
Dicam ad mercatum, ancillulam emtum quam dudum dixit Geta;
Ne quum hic non videant me conficere credant argentum suum.
840 Sed ostium concrepuit abs te.
Antipho
840 Vide quis egrediatur.
Phormio
840 Geta est.
Geta
O Fortuna, O Fors fortuna, quantis commoditatibus
Quam subito hero meo Antiphoni ope vestra hunc onerastis diem;
Antipho
Quidnam hic sibi vult?
Geta
nosque amicos eius exonerastis metu!
Sed ego nunc mihi cesso qui non humerum hunc onero pallio,
845 Atque hominem propero invenire, ut haec quae contigerint sciat.
Antipho
Num tu intelligis hic quid narret?
Phormio
Num tu?
Antipho
Nihil.
Phormio
Tantundem ego.
Geta
Ad lenonem hinc ire pergam: ibi nunc sunt.
Antipho
Heus Geta.
Geta
Hem tibi.
Num mirum aut novum est revocari, cursum quum institueris?
Antipho
Geta.
Geta
Pergit hercle. Nunquam tu odio tuo me vines.
Antipho
Non manes?
Geta
850 Vapula.
Antipho
850 Id quidem tibi iam fiet, nisi resistis, verbero.
Geta
Familiariorem oportet esse hunc: minitatur malum.
Sed isne es quem quaero an non? ipsus est.
Phormio
Congredere actutum.
Antipho
Quid est?
Geta
O omnium quantum est qui vivunt hominum homo ornatissime!
Nam sine controversia ab Dis solus diligere, Antipho.
Antipho
855 Ita velim: sed qui istuc credam ita esse mihi diei velim.
Geta
Satin est si te delibutum gaudio reddo?
Antipho
Enicas.
Phormio
Quin tu hinc pollicitationes aufer, et quod fers cedo.
Geta
Oh,
Tu quoque hic aderas, Phormio?
Phormio
Aderam: sed cessas?
Geta
Accipe, hem,
Ut modo argentum tibi dedimus apud forum, recta domum
860 Sumus profecti: interea mittit herus me ad uxorem tuam.
Antipho
Quamobrem?
Geta
Omitto proloqui; nam nihil ad hanc rem est, Antipho.
Ubi in gynaeceum ire occipio, puer ad me adcurrit Mida;
Pone apprehendit pallio; resupinat: respicio; rogo
Quamobrem retineat me: ait esse vetitum intro ad heram accedere.
865 Sophrona modo fratrem huc, inquit, senis introduxit Chremem,
Eumque nunc esse intus cum illis. Hoc ubi ego audivi, ad fores
Suspenso gradu placide ire perrexi; accessi; adstiti;
Animam compressi; aurem admovi: ita animum coepi attendere,
Hoc modo sermonem captans.
Antipho
Eu Geta.
Geta
Hic pulcherrimum
870 Facinus audivi: itaque paene hercle exclamavi gaudio.
Antipho
Quod?
Geta
Quodnam arbitrare?
Antipho
Nescio.
Geta
Atqui mirificissimum:
Patruus tuus pater est inventus Phanio uxori tuae.
Antipho
Hem.
Quid ais?
Geta
Cum eius consuevit olim matre in Lemno clanculum.
Phormio
Somnium. Utine haec ignoraret suum patrem?
Geta
Aliquid credito,
875 Phormio, esse causae: sed me censen potuisse omnia
Intelligere extra ostium intus quae inter sese ipsi egerint?
Antipho
Atque hercle ego quoque illam audivi fabulam.
Geta
Immo etiam dabo
Quo magis credas. Patruus interea inde huc egreditur foras:
Haud multo post cum patre idem recipit se intro denuo:
880 Ait uterque tibi potestatem eius habendae se dare.
Denique ego missus sum te ut requirerem atque adducerem.
Antipho
Quin ergo rape me: quid cessas?
Geta
Fecero.
Antipho
O mi Phormio,
Vale.
Phormio
Vale, Antipho: bene, ita me Di ament, factum: gaudeo
Tantam fortunam de improviso esse his datam.
885 Summa eludendi occasio est mihi nunc senes,
Et Phaedriae curam adimere argentariam,
Ne cuiquam suorum aequalium supplex siet:
Nam idem hoc argentum, ita ut datum est, ingratiis
Ei datum erit: hoc qui cogam re ipsa repperi.
890 Nunc gestus mihi vultusque est capiendus novus.
Sed hince concedam in angiportum hoc proximum:
Inde hisce ostendam me, ubi erunt egressi foras.
Quo me assimularam ire ad mercatum non eo.
Demipho
Dis magnas merito gratias habeo atque ago,
895 Quando evenere haec nobis, frater, prospere.
Quantum potest nunc conveniendus Phormio est,
Priusquam dilapidet nostras triginta minas
Phormio
Demiphonem, si domi est,
Demipho
Ut auferamus.
Phormio
Visam: ut, quod
Demipho
At nos ad te ibamus, Phormio.
Phormio
900 De eadem hac fortasse causa.
Demipho
900 Ita hercle.
Phormio
900 Credidi.
Quid ad me ibatis? Ridiculum. Verebamini
Ne non id facerem quod recepissem semel?
Heus, quanta quanta haec mea paupertas est, tamen
Adhuc curavi unum hoc quidem, ut mihi esset fides.
Chremes
905 Estne ea, ita ut dixi, liberalis?
Demipho
905 Oppido.
Phormio
Itaque ad vos venio nuntiatum, Demipho,
Paratum me esse: ubi vultis, uxorem date;
Nam omnes posthabui mihi res, ita uti par fuit,
Postquam tantopere id vos velle animadverteram.
Demipho
910 At hic dehortatus est me ne illam tibi darem;
Nam qui erit rumor populi, inquit, si id feceris?
Olim quum honeste potuit tum non est data:
Nunc viduam extrudi turpe est: ferme eadem omnia
Quae tute dudum coram me incusaveras.
Phormio
915 Satis superbe illuditis me.
Demipho
915 Qui?
Phormio
915 Rogas?
Quia ne alteram quidem illam potero ducere:
Nam quo redibo ore ad eam quam contemserim?
Chremes
Tum autem Antiphonem video ab sese amittere
Invitum eam; inque.
Demipho
Tum autem video filium
920 Invitum sane mulierem ab se amittere.
Sed transi sodes ad forum, atque illud mihi
Argentum rursum iube rescribi, Phormio.
Phormio
Quodne ego discripsi porro illis quibus debui
Demipho
Quid igitur fiet?
Phormio
Si vis mihi uxorem dare,
925 Quam despondisti, ducam: sin est ut velis
Mancre illam apud te, dos hic maneat, Demipho.
Nam non est aequum me propter vos decipi,
Quum ego vestri honoris causa repudium alterae
Remiserim quae dotis tantundem dabat.
Demipho
930 I hinc in malam rein cum istac magnificentia,
Fugitive: etiam nunc credis te ignorarier,
Aut tua facta adeo?
Phormio
Irritor.
Demipho
Tune hanc duceres,
Si tibi data esset?
Phormio
Fac periclum.
Demipho
Ut filius
Cum illa habitet apud te; hoc vestrum consilium fuit.
Phormio
935 Quaeso, quid narras?
Demipho
935 Quin tu mihi argentum cedo.
Phormio
Immo vero uxorem tu cedo.
Demipho
In ius ambula.
Phormio
In ius? enimvero si porro esse odiosi pergitis
Demipho
Quid facies?
Phormio
Egone? Vos me indotatis modo
Patrocinari fortasse arbitramini:
940 Etiam dotatis soleo.
Chremes
940 Quid id nostra?
Phormio
940 Nihil.
Hic quandam noram cuius vir uxorem
Chremes
Hem.
Demipho
Quid est?
Phormio
Lemni habuit aliam:—
Chremes
Nullus sum.
Phormio
ex qua filiam
Suscepit; et eam clam educat.
Chremes
Sepultus sum.
Phormio
Haec adeo ego illi iam denarrabo.
Chremes
Obsecro,
945 Ne facias.
Phormio
945 Oh, tune is eras? Ut ludos facit.
Chremes
Missum te facimus.
Phormio
Fabulae.
Chremes
Quid vis tibi?
Argentum quod habes condonamus te.
Phormio
Audio.
Quid vos, malum, ergo me sic ludificamini,
Inepti, vestra puerili sententia?
950 Nolo, volo: volo, nolo rursum: cedo, cape.
Quod dictum, indictum est: quod modo erat ratum, irritum est.
Chremes
Quo pacto aut unde haec hic rescivit?
Demipho
Nescio;
Nisi me dixisse nemini id certo scio.
Chremes
Monstri, ita me Di ament, simile.
Phormio
Inieci scrupulum.
Demipho
Hem.
955 Hicine ut a nobis hoc tantum argenti auferat,
Tam aperte irridens? Emori hercle satius est.
Animo virili praesentique ut sis para:
Vides tuum peccatum esse clatum foras;
Neque iam id celare posse te uxorem tuam.
960 Nunc quod ipsa ex aliis auditura sit, Chreme,
Id nosmet ipsos indicare placabilius est.
Tum hunc impuratum poterimus nostro modo
Ulcisci.
Phormio
Atat, nisi inihi prospicio, haereo.
Hi gladiatorio animo ad me affectant viam.
Chremes
965 At vereor ut placari possit.
Demipho
965 Bono animo es.
Ego redigam vos in gratiam, hoc fretus, Chreme,
Quum e medio excessit unde haec suscepta est tibi.
Phormio
Itane agitis mecum? Satis astute aggredimini.
Non hercle ex re istius me instigasti, Demipho.
970 Ain tu? Ubi quae libitum fuerit peregre feceris,
Neque huius sis veritus feminae primariae,
Quin novo modo ei faceres contumeliam,
Venias mihi precibus lautum peccatum tuum?
Hisce ego illlam dictis ita tibi incensam dabo
975 Ut ne restinguas lacrimis si exstillaveris.
Demipho
Malum quod isti Di Deaeque omnes duiut.
Tantane affectum quenquam esse hominem audacia?
Non hoc publicitus scelus hinc deportarier
In solas terras?
Chremes
In id redactus sum loci
980 Ut quid agam cum illo nesciam prorsum.
Demipho
980 Ego scio:
In ius eamus.
Phormio
In ius? huc, si quid libet.
Demipho
Assequere ac retine, dum ego huc servos evoco.
Chremes
Enim solus nequeo: accurre huc.
Phormio
Una iniuria est
Tecum.
Chremes
Lege agito ergo.
Phormio
Altera est tecum, Chreme.
Demipho
985 Rape hunc.
Phormio
985 Itane agitis? enimvero voce est opus.
Nausistrata, exi.
Chremes
Os opprime.
Demipho
Impurum vide,
Quantum valet.
Phormio
Nausistrata, inquam.
Chremes
Non taces?
Phormio
Taceam?
Demipho
Nisi sequitur, pugnos in ventrem ingere.
Phormio
Vel oculum exclude: est ubi vos ulciscar probe.
Nausistrata
990 Quis nominat me?
Chremes
990 Hem.
Nausistrata
990 Quid istuc turbae est, obsecro,
Mi vir?
Phormio
Ehem, quid nunc obstipuisti?
Nausistrata
Quis hic homo est?
Non mihi respondes?
Phormio
Hicine ut tibi respondeat,
Qui hercle ubi sit nescit?
Chremes
Cave isti quicquam creduas.
Phormio
Abi, tange: si non totus friget, me enica.
Chremes
995 Nihil est.
Nausistrata
995 Quid ergo est? quid istic narrat?
Phormio
995 Iam scies:
Ausculta.
Chremes
Pergin credere?
Nausistrata
Quid ego, obsecro,
Huic credam qui nihil dixit?
Phormio
Delirat miser
Timore.
Nausistrata
Non pol temere est quod tu tam times.
Chremes
Ego timeo?
Phormio
Recte sane: quando nihil times,
1000 Et hoc nihil est quod ego dico, tu narra.
Demipho
1000 Scelus!
Tibi narret?
Phormio
Eho tu, factum est abs te sedulo
Pro fratre.
Nausistrata
Mi vir, non mihi narras?
Chremes
At
Nausistrata
Quid, at?
Chremes
Non opus est dicto.
Phormio
Tibi quidem: at scito huic opus est.
In Lemno
Chremes
Hem, quid ais?
Demipho
Non taces?
Phormio
clam te
Chremes
Hei mihi.
Phormio
1005 Uxorem duxit.
Nausistrata
1005 Mi homo, Di melius duint.
Phormio
Sic factum est.
Nausistrata
Perii misera.
Phormio
Et inde filiam
Suscepit iam unam, dum tu dormis.
Chremes
Quid agimus?
Nausistrata
Pro Di immortales, facinus indignum, et malum.
Phormio
Hoc actum est.
Nausistrata
An quicquam hodie est factum indignius?
1010 Qui mihi ubi ad uxores ventum est tum fiunt senes.
Demipho, te appello; nam me cum hoc ipso distaedet loqui.
Haecine erant itiones crebrae, et mansiones diutinae
Lemni? haecine erat ea quae nostros fructus minuebat vilitas?
Demipho
Ego, Nausistrata, esse in hac re culpam meritam non nego;
1015 Sed ea quin sit ignoscenda.
Phormio
1015 Verba fiunt mortuo.
Demipho
Nam neque negligentia tua, neque odio id fecit tuo.
Vinolentus fere abhinc annos quindecim mulierculam
Eam compressit, unde haec nata est: neque postilla unquam attigit.
Ea mortem obiit, e medio abiit, qui fuit in re hac serupulus.
1020 Quamobrem te oro, ut alia facta tua sunt, aequo animo hoc feras.
Nausistrata
Quid ego aequo animo? Cupio misera in hac re iam defungier.
Sed quid sperem? aetate porro minus peccaturum putem?
Iam tum erat senex, senectus si verecundos facit.
An mea forma atque aetas nunc magis expetenda est, Demipho?
1025 Quid mihi nunc affers quamobrem exspectem aut sperem porro non fore?
Phormio
Exsequias Chremeti quibus est commodum ire hem tempus est.
Sic dabo: age nunc, age, Phormionem qui volet lacessito.
Faxo tali eum mactatum atque hic est infortunio.
Redeat sane in gratiam: iam supplici satis est mihi:
1030 Habet haec ei quod dum vivat usque ad aurem ogganniat.
Nausistrata
At meo merito, credo: quid ego nunc commemorem, Demipho,
Singulatim qualis ego in hunc fuerim?
Demipho
Novi aeque omnia
Tecum.
Nausistrata
Meritone hoc meo videtur factum?
Demipho
Minime gentium;
Verum, quando iam accusando fieri infectum non potest,
1035 Ignosce: orat; confitetur; purgat: quid vis amplius?
Phormio
Enimvero prius quam haec dat veniam, mihi prospiciam et Phaedriae.
Heus, Nausistrata, prius quam huic respondes temere, audi.
Nausistrata
Quid est?
Phormio
Ego minas triginta per fallaciam ab illo abstuli;
Eas dedi tuo gnato; is pro sua amica lenoni dedit.
Chremes
1040 Hem, quid ais?
Nausistrata
1040 Adeone hoc indignum tibi videtur, filius
Homo adolescens si habet unam amicam, tu uxores duas?
Nihil pudere! Quo ore illum obiurgabis? responde mihi.
Demipho
Faciet ut voles.
Nausistrata
Immo, ut meam iam scias sententiam,
Neque ego ignosco neque promitto quicquam; neque respondeo,
1045 Prius quam gnatum video: eius iudicio permitto omnia;
Quod is iubebit, faciam.
Phormio
Mulier sapiens es, Nausistrata.
Nausistrata
Satin tibi est Chreme?
Chremes
Immo vero pulchre discedo et probe,
Et praeter spem.
Nausistrata
Tu tuum nomen die quod est.
Phormio
Mihin? Phormio:
Vestrae familiae hercle amicus, et tuo summus Phaedriae.
Nausistrata
1050 Phormio, at ego ecastor posthac tibi quod potero et quae voles
Faciamque et dicam.
Phormio
Benigne dicis.
Nausistrata
Pol meritum est tuum.
Phormio
Vin primum hodie facere quod ego gaudeam, Nausistrata,
Et quod tuo viro oculi doleant?
Nausistrata
Cupio.
Phormio
Me ad coenam voca.
Nausistrata
Pol vero voco.
Demipho
Eamus intro hinc.
Chremes
Fiat: sed ubi est Phaedria,
1055 Iudex noster?
Phormio
1055 Iam hic faxo aderit.
Ω
1055 Vos valete et plaudite.
Tap any Latin word to look it up
An open-access project
Parry 1857
Parry, Whitaker and Co., 1857 · 1857
The Editor

Milman Parry (1902–1935) was an American classical scholar whose revolutionary theory of oral composition transformed Homeric studies. Parry's doctoral thesis, L'Épithète traditionnelle dans Homère (1928), demonstrated that Homer's formulaic language was the product of oral tradition rather than individual artistic choice. His fieldwork recording South Slavic oral poetry in the 1930s provided comparative evidence for his theory.

About This Edition

Texts associated with Parry reflect the oral-formulaic tradition of Homeric scholarship. Parry's work, continued after his early death by Albert Lord (The Singer of Tales, 1960), established that the Homeric epics are products of a centuries-long oral tradition. This has profound implications for how we read and edit the text — apparent inconsistencies and repetitions are features of oral composition, not scribal errors.

Tap any Latin word to look it up