Terence Phormio
EN Lat Orig
Act 1
Dramatis Personae
ANTIPHOadolescens, filius Demiphonis
CHREMIESsenex, frater Demiphonis
CRATINUSadvocati
CRITOadvocati
HEGIOadvocati
DAVUSservus
DEMIPHOsenex, frater Chremetis
DORIOleno
GETAservus Demiphonis
NAUSISTRATAmatrona, uxor Chremetis
PHAEDRIAadolescens, filius Chremetis
PHORMIOparasitus
SOPHRONAnutrix Phanii
PHORMIO. ACTA LUDIS ROMANIS, L. POSTUMIO ALBINO, L. CORNELIO MERULA, AEDILIBUS CURULIBUS. EGERE L. AMBIVIUS TURPIO, L. ATILIUS PRAENEST1NUS. MODOS FECIT FLACCUS CLAUDII, TIBIIS IMPARIBUS. TOTA GRAECA APOLLODORU EPIDICAZOMENOS. FACTA EST IV. C. FANNIO, M. VALERIO, COSS.
Davus
35 Amicus summus meus et popularis Geta
Heri ad me venit. Erat ei de ratiuncula
Iampridem apud me reliquum pauxillulum
Nummorum; id ut conficerem. Confeci: affero.
Nam herilem filium eius duxisse audio
40 Uxorem: ei, credo, munus hoc corraditur.
Quam inique comparatum est hi qui minus habent
Ut semiper aliquid addant divitioribus.
Quod ille unciatim vix de demenso suo,
Suum defrudans genium, comparsit miser,
45 Id illa universum abripiet, haud existimans
Quanto labore partum. Porro autem Geta
Ferietur alio munere, ubi hera pepererit;
Porro autem alio, ubi erit puero natalis dies;
Ubi initiabunt. Omne hoc mater auferet:
50 Puer causa erit mittendi. Sed videon Getam?
Geta
Si quis me quaeret rufus
Davus
Praesto est; desine.
Geta
Oh!
At ego obviam conabar tibi, Dave.
Davus
Accipe, hem,
Lectum est: conveniet numerus quantum debui.
Geta
Amo te, et non neglexisse habeo gratiam.
Davus
55 Praesertim ut nunc sunt mores. Adeo res redit;
Si quis quid reddit, magna habenda est gratia.
Sed quid tu es tristis?
Geta
Egone? neseis quo in metu et
Quanto in periclo simus?
Davus
Quid istuc est?
Geta
Scies,
Modo ut tacere possis.
Davus
Abi sis, insciens.
60 Cuius tu fidem in pecunia perspexeris,
Verere verba ei credere? ubi quid mihi lucri est
Te fallere?
Geta
Ergo ausculta.
Davus
Hanc operam tibi dico.
Geta
Senis nostri, Dave, fratrem maiorem Chremem
Nostine?
Davus
Quidni?
Geta
Quid? eius gnatum Phaedriam?
Davus
65 Tamquam te.
Geta
65 Evenit senibus ainbobus simul,
Iter illi in Lelmnum ut esset, nostro in Ciliciam
Ad hospitem antiquum: is senem per epistolas
Pellexit, modo non montes auri pollicens.
Davus
Cui tanta erat res, et supererat?
Geta
Desinas:
70 Sic est ingeniun.
Davus
70 Oh, regem me esse oportuit.
Geta
Abeuntes ambo hic tum senes, me filiis
Relinquunt quasi magistrum.
Davus
O Geta, provinciam
Cepisti duram.
Geta
Mihi usus venit, hoc scio:
Memini relinqui me Deo irato meo.
75 Coepi adversari primo. Quid verbis opus est?
Seni fidelis dum sum, scapulas perdidi.
Davus
Venere in mentem mili istaec; Namque inscitia est,
Adversum stimulum calces?
Geta
Coepi iis omnia
Facere, obsequi quae vellent.
Davus
Scisti uti foro.
Geta
80 Noster mali nihil quicquam primo. Hic Phaedria
Continuo quandam nactus est puellulam
Citharistriam: hanc amare coepit perdite.
Ea serviebat lenoni impurissimo;
Neque quod daretur quicquam: id curarant patres.
85 Restabat aliud nihil nisi oculos pascere,
Sectari, in ludum ducere, et reducere.
Nos otiosi operam dabamus Phaedriae.
In quo haec discebat ludo, exadversum ei loco
Tonstrina erat quaedam. Hic solebamus fere
90 Plerumque eam opperiri dum inde iret domum.
Interea, dum sedemus illi, intervenit
Adolescens quidam lacrimans. Nos mirarier.
Rogamus quid sit? Nunquam aeque, inquit, ac modo
Paupertas mihi onus visum est et miserum et grave.
95 Modo quandam vidi virginem hic viciniae
Miseram suam matrem lamentari mortuam.
Ea sita erat exadversum: neque illi benevolens
Neque notus neque cognatus extra unam aniculam
Quisquam aderat qui aciutaret funus. Miseritum est.
100 Virgo ipsa facie egregia. Quid verbis opus est?
Commorat omnes nos. Ibi continuo Antipho,
Vultisne eamus visere? alius, Censco;
Eamus: due nos, sodes. Imus; venimus;
Videmus. Virgo pulchra; et quo imagis diceres,
105 Nihil aderat adiumenti ad pulchritudinem.
Capillus passus, nudus pes, ipsa horrida,
Lacrimae, vestitus turpis; ut, ni vis boni
In ipsa inesset forma, haec formam extinguerent.
Ille qui illam amabat fidicinam tantummodo,
110 Satis, inquit, scita est: noster vero
Davus
110 Iam scio:
Amare coepit.
Geta
Scin quam? Quo evadat vide.
Postridie ad anum recta pergit: obsecrat
Sibi ut eius faciat copiam. Illa enim se negat;
Neque eum aequum facere ait: illam civem esse Atticam,
115 Bonam, bonis prognatam: si uxorem velit,
Lege id licere facere; sin aliter, negat.
Noster quid ageret nescire; et illam ducere
Cupiebat, et metuebat absentem patrem.
Davus
Non, si redisset, ei pater veniam daret?
Geta
120 Ille indotatam virginem atque ignobilem
Daret illi? Nunquam faceret.
Davus
Quid fit denique?
Geta
Quid fiat? Est parasitus quidam Phormio,
Homo confidens; qui illum Di omnes perduint.
Davus
Quid is fecit?
Geta
Hoc consilium quod dicam dedit.
125 Lex est, ut orbae qui sunt genere proximi
Eis nubant; et illos ducere eadem haec lex iubet.
Ego te cognatum dicam, et tibi scribam dicam:
Paternum amicum me assimulabo virginis:
Ad iudices veniemus. Qui fuerit pater,
130 Quae mater, qui cognata tibi sit, omnia haec
Confingam, quod erit mihi bonum atque commodum.
Quum tu horum nihil refelles, vincam scilicet.
Pater aderit: mihi paratae lites: quid mea?
Illa quidem nostra erit.
Davus
Iocularem audaciam!
Geta
135 Persuasum est homini; factum est; ventum est; vincimur:
Duxit.
Davus
Quid narras?
Geta
Hoc quod audis.
Davus
O Geta,
Quid te futurum est?
Geta
Nescio hercle: unum hoc scio;
Quod fors feret feremus aequo animo.
Davus
Placet.
Hem, istuc viri est officium.
Geta
In me omnis spes mihi est.
Davus
140 Laudo.
Geta
140 Ad precatorem adeam credo, qui mihi
Sic oret; Nunc amitte, quaeso, hunc: caeterum
Posthac, si quicquam, nihil precor; tantummodo
Non addat: Ubi ego hinc abiero, vel occidito.
Davus
Quid paedagogus ille, qui citharistriam?
145 Quid rei gerit?
Geta
145 Sic tenuiter.
Davus
145 Non multum habet
Quod det fortasse.
Geta
Immo nihil nisi spem meram.
Davus
Pater eius rediit an non.?
Geta
Nondum.
Davus
Quid? senem
Quoad exspectatis vestrum?
Geta
Non certum scio;
Sed epistolam ab eo allatam esse audivi modo,
150 Et ad portitores esse delatam: hanc petam.
Davus
Numnquid, Geta, aliud me vis?
Geta
Ut bene sit tibi.
Puer, hens. Nemone huc prodit? Cape, da hoc Dorcio.
Antipho
Adeon rem redisse ut qui mihi consultum optime velit esse,
Phaedria, patrem ut extimescam, ubi in mentem eius adventi venit?
155 Quod ni fuissem incogitans, ita eum exspectarem ut par fuit.
Phaedria
Quid istuc est?
Antipho
Rogitas, qui tam audacis facinoris mihi conscius sis?
Quod utinam ne Phormioni id suadere in mentem incidisset,
Neu me cupidum eo impulisset, quod mihi principium est mali.
Non potitus essem: fuisset tum illos mihi aegre aliquot dies:
160 At non quotidiana cura haec angeret animum.
Phaedria
160 Audio.
Antipho
Dum exspecto quam mox veniat qui adimat hanc mihi consuetudinem.
Phaedria
Aliis quia defit quod amant aegre est: tibi quia superest dolet.
Amore abundas, Antipho.
Nam tua quidem hercle certo vita haec expetenda optandaque est.
165 Ita me Di bene ament ut mihi liceat tam diu quod amo frui;
Iam depecisci morte cupio: tu coniicito caetera;
Quid ego ex hac inopia nunc capiam, et quid tu ex hac copia;
Ut ne addam quod sine sumtu ingenuam liberalem nactus es;
Quod habes, ita ut voluisti, uxorem sine mala fama palam;
170 Beatus ni unum hoc desit, animus qui modeste istaec ferat.
Et si tibi res sit cum eo lenone quocum mihi est, tum sentias.
Ita plerique ingenio sumus omnes: nostri nosmet poenitet.
Antipho
At tu mihi contra nunc videre fortunatus, Phaedria,
Cui de integro est potestas etiam consulendi quid velis;
175 Retinere, amare, amittere. Ego in eumn incidi infelix locum
Ut neque mihi eius sit amittendi nec retinendi copia.
Sed quid hoc est? videone ego Getam currentem huc advenire?
Is est ipsus: hei timeo miser quam hic nunc mihi nuntiet rem.
Geta
Nullus es, Geta, nisi iam aliquod tibi consilium celere repperis:
180 Ita nunc imparatum subito tanta te impendent mala,
Quae neque uti devitem scio, neque quo modo me inde extraham:
Nam non potest celari nostra diutius iam audacia.
Antipho
Quidnam ille commotus venit?
Geta
Tum temporis mihi punctum ad hanc rem est. Herus adest.
Antipho
Quid istuc mali est?
Geta
185 Quod quum audierit, quod eius remedium inveniann iracundiae?
Loquarne? incendam: taceam? instigem: purgem me? laterem lavem.
Eheu me miserum: quum mihi paveo, tum Antipho me excruciat animi:
Eius me miseret: ei nunc timeo: is nunc me retinet; nam absque eo esset,
Recte ego mihi vidissem, et senis essem ultus iracundiam:
190 Aliquid convasassem, atque hinc me protinam coniicerm in pedes.
Antipho
Quam hic fugam aut furtum parat?
Geta
Sed ubi Antiphonem reperiam? aut qua quaerere insistam via?
Phaedria
Te nominat.
Antipho
Nescio quod magnum hoc nuntio exspecto malum.
Phaedria
Ah, sanusne es?
Geta
Domum ire pergam: ibi plurimum est.
Phaedria
195 Revocemus hominem.
Antipho
195 Sta ilico.
Geta
195 Hem,
Satis pro imperio, quisquis es.
Antipho
Geta.
Geta
Ipse est quem volui obviam.
Antipho
Cedo quid portas, obsecro? atque id, si potes, verbo expedi.
Geta
Faciam.
Antipho
Eloquere.
Geta
Modo apud portum
Antipho
Meumne?—
Geta
Intellexti.
Antipho
Occidi.
Geta
Hem.
Antipho
Quid agam?
Phaedria
Quid ais?
Geta
Huius patrem vidisse me, patruum tuum.
Antipho
200 Nam quod ego huic nunc subito exitio remedium inveniam miser?
Quod si eo meae fortunae redeunt, Phanium, abs te ut distrahar,
Nulla est mihi vita expetenda.
Geta
Ergo istaec quum ita sint, Antipho,
Tanto magis te advigilare aequum est. Fortes fortuna adiuvat.
Antipho
Non sum apud me.
Geta
Atqui opus est nunc quummaxime ut sis, Antipho;
205 Nam si senserit te timidum pater esse, arbitrabitur
Commeruisse culpam.
Phaedria
Hoc verum est.
Antipho
Non possum immutarier.
Geta
Quid faceres, si gravius aliud tibi nunc faciendum foret?
Antipho
Quum hoc non possum, illud minus possem.
Geta
Hoc nihil est, Phaedria: ilicet.
Quid hic conterimus operam frustra? Quin abeo?
Phaedria
Et quidem ego.
Antipho
Obsecro:
210 Quid si assimulo? satin est?
Geta
210 Garris.
Antipho
210 Vultum contemplamini: hem,
Satin sic est?
Geta
Non.
Antipho
Quid si sic?
Geta
Propemodum.
Antipho
Quid si sic?
Geta
Sat est.
Hem, istuc serva; et verbum verbo, par pari ut respondeas,
Ne te iratus suis saevidicis dictis protelet.
Antipho
Scio.
Geta
Vi coactum te esse invitum, lege, iudicio: tenes?
215 Sed quis hic est senex quem video in ultima platea?
Antipho
215 Ipsus est:
Non possum adesse.
Geta
Ah, quid agis? quo abis, Antipho?
Mane, inquam.
Antipho
Egomet me novi et peccatum meumr:
Vobis commendo Phanium et vitam meam.
Phaedria
Geta, quid nunc fiet?
Geta
Tu iam lites audies:
220 Ego plectar pendens, nisi quid me fefellerit.
Sed quod modo hic nos Antiphonem monuimus
Id nosmet ipsos facere oportet, Phaedria.
Phaedria
Aufer mihi oportet: quin tu quod faciam impera.
Geta
Meministine olim ut fuerit vestra oratio
225 In re incipienda ad defendendam noxiam;
Iustam illam causam, facilem, vincibilem, optimam?
Phaedria
Memini.
Geta
Hem, nunc ipsa est opus ea, aut, si quid potest,
Meliore et callidiore.
Phaedria
Eiet sedulo.
Geta
Nunc prior adito tu: ego in subsidiis hic ero
230 Succenturiatus, si quid deficias.
Phaedria
230 Age.
Tap any Latin word to look it up
An open-access project
Parry 1857
Parry, Whitaker and Co., 1857 · 1857
The Editor

Milman Parry (1902–1935) was an American classical scholar whose revolutionary theory of oral composition transformed Homeric studies. Parry's doctoral thesis, L'Épithète traditionnelle dans Homère (1928), demonstrated that Homer's formulaic language was the product of oral tradition rather than individual artistic choice. His fieldwork recording South Slavic oral poetry in the 1930s provided comparative evidence for his theory.

About This Edition

Texts associated with Parry reflect the oral-formulaic tradition of Homeric scholarship. Parry's work, continued after his early death by Albert Lord (The Singer of Tales, 1960), established that the Homeric epics are products of a centuries-long oral tradition. This has profound implications for how we read and edit the text — apparent inconsistencies and repetitions are features of oral composition, not scribal errors.

Tap any Latin word to look it up