Terence Phormio
EN Lat Orig
Act 3
Antipho
465 Enimvero, Antipho, multimodis cum istoc animo es vituperandus.
Itane te hinc abisse et vitam tuam tutandam aliis dedisse?
Alios tuam rem credidisti magis quam tete animadversuros?
Nam, ut ut erant alia, illi certe quae nunc tibi domi est consuleres,
Ne quid propter tuam fidem decepta pateretur mali,
470 Cuius nunc miserae spes opesque sunt in te uno omnes sitae.
Geta
Equidem, here, nos iam dudum hic te absentem incusamus qui abieris.
Antipho
Te ipsum quaerebam.
Geta
Sed ea causa nihilo magis defecimus.
Antipho
Loquere, obsecro; quonam in loco sunt res et fortunae meae?
Numquid patri subolet?
Geta
Nihil etiam.
Antipho
Et quid spei porro est?
Geta
Nescio.
Antipho
Ah.
Geta
475 Nisi Phaedria haud cessavit pro te eniti.
Antipho
475 Nihil fecit novi.
Geta
Tur Phormio itidem in hac re, ut in aliis, strenuum hominem praebuit.
Antipho
Quid is fecit?
Geta
Confutavit verbis admodum iratum patrem.
Antipho
Eu, Phormio.
Geta
Ego quod potui porro.
Antipho
Mi Geta, omnes vos amo.
Geta
Sic habent principia sese ut dico: adhuc tranquilla res est;
480 Mansurusque patruum pater est, dum huc adveniat.
Antipho
480 Quid eum?
Geta
480 Ut aibat,
De eius consilio sese velle facere, quod ad hanc rem attinet.
Antipho
Quantus metus est mihi venire huc salvum nunc patruum, Geta.
Nam per eius unam, ut audio, aut vivam aut moriar sententiam.
Geta
Phaedria tibi adest.
Antipho
Ubinam?
Geta
Eccum ab sua palaestra exit foras.
Phaedria
485 Dorio, audi,
Obsecro.
Dorio
Non audio.
Phaedria
Parumper.
Dorio
Quin omitte me.
Phaedria
Audi quod dicam.
Dorio
At enim taedet iam audire eadem millies.
Phaedria
At nunc dicam quod libenter audias.
Dorio
Loquere, audio.
Phaedria
Nequeo te exorare ut maneas triduum hoc? Quo nunc abis?
Dorio
490 Mirabar si tu mihi quicquam afferres novi.
Antipho
Hei, metuo lenonem ne quidsuo suat capiti.
Geta
Idem ego metuo.
Phaedria
Non mihi credis?
Dorio
Hariolare.
Phaedria
Sin fidem do.
Dorio
Fabulae.
Phaedria
Foeneratum istuc beneficium tibi pulchre dices.
Dorio
Logi.
Phaedria
Crede mihi, gaudebis facto: verum hercle hoc est.
Dorio
Somnia.
Phaedria
495 Experire; non est longum.
Dorio
495 Cantilenam eandem canis.
Phaedria
Tu mihi cognatus, tu parens, tu amicus, tu
Dorio
Garri modo.
Phaedria
Adeone ingenio esse duro te atque inexorabili
Ut neque misericordia neque precibus molliri queas?
Dorio
Adeon te esse incogitantem atque impudentem, Phaedria,
500 Ut phaleratis dictis ducas me, et meam ductes gratiis?
Antipho
Miseritum est.
Phaedria
Hei veris vincor.
Geta
Quam uterque est similis sui.
Phaedria
Neque, Antipho alia quum occupatus esset sollicitudine,
Tum hoc esse mihi obiectum malum!
Antipho
Ah, quid istuc autem est, Phaedria?
Phaedria
O fortunatissime Antipho.
Antipho
Egone?
Phaedria
Cui quod amas domi est;
505 Nec cum huiusmodi unquam usus venit ut conflictares malo.
Antipho
Mihin domi est? immo, id quod aiunt, auribus teneo lupum.
Nam neque quomodo a me amittam invenio; neque uti retineam scio.
Dorio
Ipsum istuc mihi in hoc est.
Antipho
Heia, ne parum leno sies.
Numquid hic confecit?
Phaedria
Hicine? quod homo inhumanissimus:
510 Pamphilam meam vendidit.
Geta
510 Quid? vendidit?
Antipho
510 Aine vendidit?
Phaedria
Vendidit.
Dorio
Quam indignum facinus, ancillam aere emtam suo!
Phaedria
Nequeo exorare ut me maneat, et cum illo ut mutet fidem,
Triduum hoc, dum id quod est promissum ab amicis argentum aufero.
Si tum non dedero, unam praeterea horam ne oppertus sies.
Dorio
515 Obtundis.
Antipho
515 Haud longum est id quod orat, Dorio: exoret sine:
Idem hoc tibi quod bene promeritus fueris conduplicaverit.
Dorio
Verba istaec sunt.
Antipho
Pamphilamne hac urbe privari sines?
Tum praeterea horunc amorem distrahi poterin pati?
Dorio
Neque ego, neque tu.
Geta
Di tibi omnes id quod es dignus duint.
Dorio
520 Ego te complures adversum ingenium meum menses tuli
Pollicitantem, nihil ferentem, flentem: nunc contra omnia haec,
Repperi qui det neque lacrimet; da locum melioribus.
Antipho
Certe hercle, ego si satis commemini, tibi quidem est olim dies
Quam ad dares huic praestituta.
Phaedria
Factum.
Dorio
Num ego istuc nego?
Antipho
525 Iam ea praeteriit?
Dorio
525 Non; verum haec ei antecessit.
Antipho
525 Non pudet
Vanitatis?
Dorio
Minime, dum ob rem.
Geta
Sterquilinium.
Phaedria
Dorio,
Itane tandem facere oportet?
Dorio
Sic sum: si placeo, utere.
Antipho
Sicine hunc decipis?
Dorio
Immo enimvero, Antipho, hic me decipit:
Nam hic me huiusmodi esse scibat; ego hunc esse aliter credidi.
530 Iste me fefellit; ego isti nihilo sum aliter ac fui.
Sed utut haec sunt, tamen hoc faciam: cras mane argentum mihi
Miles dare se dixit: si mihi prior tu attuleris, Phaedria,
Mea lege utar, ut potior sit qui prior ad dandum est. Vale.
Phaedria
Quid faciam? Unde ego nunc tam subito huic argentum inveniam miser,
535 Cui minus nihilo est? quod si hic potuisset nunc exorarier
Triduum hoc, promissum fuerat.
Antipho
Itane hunc patiemur, Geta,
Fieri miserum, qui me dudum, ut dixti, adiurit comiter,
Quin, quum opus est, beneficium rursum ei experiamur reddere?
Geta
Scio quidem hoc esse aequum.
Antipho
Age ergo, solus servare hunc potes.
Geta
540 Quid faciam?
Antipho
540 Invenias argentum.
Geta
540 Cupio; sed id unde edoce.
Antipho
Pater adest hic.
Geta
Scio; sed quid tum?
Antipho
Ah, dictum sapienti sat est.
Geta
Itane?
Antipho
Ita.
Geta
Sane hercle pulchre suades: etiam tu hinc abis?
Non triumpho ex nuptiis tuis si nihil nanciscor mali,
Ni etiam nunc me huius causa quaerere in maloiubeas crucem?
Antipho
545 Verum hic dicit.
Phaedria
545 Quid? ego vobis, Geta, alienus sum?
Geta
545 Haud puto.
Sed parumne est quod omnibus nunc nobis succenset senex,
Ni instigemus etiam ut nullus locus relinquatur preci?
Phaedria
Alius ab oculis meis illam in ignotum hinc abducet locum? Hem!
Tum igitur dum licet dumque adsum loquimini mecum, Antipho;
550 Contemplamini me.
Antipho
550 Quamobrem? aut quidnam facturus es cedo?
Phaedria
Quoquo hinc asportabitur terrarum certum est persequi,
Aut perire.
Geta
Di bene vertant, quod agas; pedetentim tamen.
Antipho
Vide si quid opis potes afferre huic.
Geta
Si quid? quid?
Antipho
Quaere, obsecro,
Ne quid plus minusve faxit quod nos post pigeat, Geta.
Geta
555 Quaero. Salvus est, ut opinor; verum enim metuo malum.
Antipho
Noli metuere: una tecum bona mala tolerabimus.
Geta
Quantum tibi opus est argenti? loquere.
Phaedria
Solae triginta minae.
Geta
Triginta? hui percara est, Phaedria.
Phaedria
Istaec vero vilis est.
Geta
Age, age; inventas reddam.
Phaedria
O lepidum!
Geta
Aufer te hinc.
Phaedria
Iam opus est.
Geta
Iam feres.
560 Sed opus est mihi Phormionem ad hanc rem adiutorem dari.
Antipho
Praesto est: audacissime oneris quidvis impone, et feret.
Solus est homo amico amicus.
Geta
Eamus ergo ad eum ocius.
Antipho
Numquid est quod opera mea vobis opus sit?
Geta
Nihil: verum abi domum;
Et illam miseram, quam ego nunc intus scio esse exanimatam metu,
565 Consolare: Cessas?
Antipho
565 Nihil est aeque quod faciam libens.
Phaedria
Qua via istuc facies?
Geta
Dicam in itinere: modo te hinc amove.
Tap any Latin word to look it up
An open-access project
Parry 1857
Parry, Whitaker and Co., 1857 · 1857
The Editor

Milman Parry (1902–1935) was an American classical scholar whose revolutionary theory of oral composition transformed Homeric studies. Parry's doctoral thesis, L'Épithète traditionnelle dans Homère (1928), demonstrated that Homer's formulaic language was the product of oral tradition rather than individual artistic choice. His fieldwork recording South Slavic oral poetry in the 1930s provided comparative evidence for his theory.

About This Edition

Texts associated with Parry reflect the oral-formulaic tradition of Homeric scholarship. Parry's work, continued after his early death by Albert Lord (The Singer of Tales, 1960), established that the Homeric epics are products of a centuries-long oral tradition. This has profound implications for how we read and edit the text — apparent inconsistencies and repetitions are features of oral composition, not scribal errors.

Tap any Latin word to look it up