Terence Hecyra
EN Lat Orig
Act 4
Myrrhina
Perii: quid agam? quo me vertam? quid viro meo respondebo
Misera? nam audivisse vocem pueri visus est vagientis:
Ita corripuit derepente tacitus sese ad filiam.
Quod si rescierit peperisse eam, id qua causa clam me habuisse
520 Dicam non edepol scio.
Sed ostium concrepuit. Credo ipsum exire ad me: nulla sum.
Phidippus
Uxor ubi me ad filiam ire sensit, se duxit foras;
Atque eccam video. Quid ais, Myrrhina? Heus, tibi dico.
Myrrhina
Mihine, mi vir?
Phidippus
Vir ego tuus sim? tun virum me aut hominem deputas adeo esse?
525 Nam si utrumvis horum, mulier, unquam tibi visus forem,
Non sic ludibrio tuis factis habitus essem.
Myrrhina
Quibus?
Phidippus
At rogitas?
Peperit filia. Hem, taces? ex quo?
Myrrhina
Istuc patrem rogare est aequum?
Perii: ex quo censes nisi ex illo cui data est nuptum, obsecro?
Phidippus
Credo; neque adeo arbitrari patris est aliter: sed demiror
530 Quid sit quamobrem tantopere omnes nos celare volueris
Partum, praesertim quum et recte et tempore suo pepererit.
Adeon pervicaci esse animo ut puerum praeoptares perire,
Ex quo firmiorem inter nos fore amicitiam posthac scires,
Potius quam adversum animi tui libidinem esset cum illo nupta?
535 Ego etiam illorum esse hanc culpam credidi, quae te est penes.
Myrrhina
Misera sum.
Phidippus
Utinam sciam ita esse istuc sed nunc mihi in mentem venit
De hac re quod locuta es olim, quum illum generum cepimus:
Nam negabas nuptam posse filiam tuam te pati
Cum eo qui meretricem amaret, qui pernoctaret foris.
Myrrhina
540 Quamvis causam hunc suspicari quam ipsam veram mavolo.
Phidippus
Multo prius scivi quam tu illum amicam habere, Myrrhina:
Verum id vitium nunquam decrevi esse ego adolescentiae:
Nam id est omnibus innatum: at pol iam aderit se quoque etiam quum oderit.
Sed ut olim te ostendisti eadem esse nihil cessavisti usque adhuc,
545 Ut filiam ab eo abduceres, neu quod ego egissem asset ratum.
Id nunc res indicium haec facit quo pacto factum volueris.
Myrrhina
Adeon me esse pervicacem censes cui mater siem
Ut eo essem animo, si ex usu esset nostro hoc matrimonium?
Phidippus
Tun prospicere, aut iudicare nostram in rem quod sit potes?
550 Audisti ex aliquo fortasse qui vidisse eum diceret
Exeuntem aut introeuntem ad amicam. Quid tum postea,
Si modeste ac raro hoc fecit? nonne ea dissimulare nos
Magis humanum est quam dare operam id scire qui nos oderit?
Nam si is posset ab ea sese derepente avellere
555 Quacum tot consuesset annos, non eum hominem ducerem,
Nec virum satis firmum gnatae.
Myrrhina
Mitte adolescentem, obsecro,
Et quae me peccasse ais. Abi: solum solus conveni.
Roga velitne an non uxorem: si est ut dicat velle se,
Redde; sin est autem ut nolit, recte ego consului meae.
Phidippus
560 Si quidem ille ipse non vult, et tu sensti esse in eo, Myrrhina,
Peccatum, aderam cuius consilio ea par fuerat prospici.
Quamobrem incendor ira esse ausam facere haec te iniussu meo.
Interdico ne extulisse extra aedes puerum usquam velis.
Sed ego stultior meis dictis parere hanc qui postulem.
565 Ibo intro, atque edicam servis ne quoquam efferri sinant.
Myrrhina
Nullam pol credo mulierem me miseriorem vivere;
Nam ut hic laturus hoc sit, si ipsam rem ut siet resciverit,
Non edepol clam me est, quum hoc quod levius est tam animo iracundo tulit:
Nec qua via sententia eius possit mutari scio.
570 Hoc mihi unum ex plurimis miseriis reliquum fuerat malum,
Si puerum ut tollam cogit, cuius nos qui sit nescimus pater.
Nam quum compressa est nata, forma in tenebris nosci non quita est;
Neque detractum ei est quicquam qui posset post nosci qui siet.
Ipse eripuit vi in digito quem habuit virgini abiens annulum.
575 Simul vereor Pamphilum, ne orata nostra nequeat diutius
Celare, quum sciet alienum puerum tolli pro suo.
Sostrata
Non clam me est, nate mi, tibi me esse suspectam uxorem tuam
Propter meos mores hinc abisse, etsi ea dissimulas sedulo.
Verum, ita me Di ament, itaque obtingant ex te quae exopto mihi,
580 Ut nunquam sciens commerui merito ut caperet odium illa mei;
Teque ante quam me amare rebar ei rei firmasti fidem.
Nam mihi intus tuus pater narravit modo quo pacto me habueris
Praepositam amori tuo: nunc tibi me certum est contra gratiam
Referre, ut apud me praemium esse positum pietati scias.
585 Mi Pamphile, hoc et vobis et meae commodum famae arbitror:
Ego rus abituram hinc cum tuo me esse certo decrevi patre,
Ne mea praesentia obstet, neu causa ulla restet reliqua
Quin tua Philumema ad te redeat.
Pamphilus
Quaeso, quid istuc consili est?
Illius stultitia victa ex urbe tu rus habitatum migres?
590 Non facies: neque sinam ut qui nobis, mater, maledictum velit
Mea pertinacia esse dicat factum, haud tua modestia.
Tum tuas amicas te et cognatas deserere et festos dies
Mea causa nolo.
Sostrata
Nihil pol iam istaec res mihi voluptatis ferunt:
Dum aetatis tempus tulit perfuncta satis sum: satias iam tenet
595 Studiorum istorum. Haec mihi nunc cura est maxima ut ne cui meae
Longinquitas aetatis obstet, mortemve exspectet meam.
Hic video me esse invisam immerito: tempus est concedere.
Sic optime, ut ego opinor, omnes causas praecidam omnibus;
Et me hac suspicione exsolvam, et illis morem gessero.
600 Sine me obsecro hoc effugere vulgus quod male audit mulierum.
Pamphilus
Quam fortunatus caeteris sim rebus, absque una hac foret,
Hanc matrem habens talem, illam autem uxorem.
Sostrata
Obsecro, mi Pamphile,
Non tute incommodam rem, ut quaeque est, in animum induces pati?
Si caetera sunt ita ut vis, itaque ut esse ego illam existimo,
605 Mi gnate, da veniam hanc mihi: reduce illam.
Pamphilus
605 Vae misero mihi!
Sostrata
Et mihi quidem! nam haec res non minus me male habet quam te, gnate mi.
Laches
Quem cum istoc sermonem habueris procul hinc stans accepi, uxor.
Istuc est sapere, qui ubicumque opus sit animum possis flectere;
Quod faciendum sit post fortasse idem hoc nunc si feceris.
Sostrata
610 Fors fuat pol.
Laches
610 Abi rus ergo hinc: ibi ego te et tu me feres.
Sostrata
Spero ecastor.
Laches
I ergo intro, et compone quae tecum simul
Ferantur: dixi.
Sostrata
Ita ut iubes faciam.
Pamphilus
Pater.
Laches
Quid vis, Pamphile?
Pamphilus
Hinc abire matrem? minime.
Laches
Quid ita istuc vis?
Pamphilus
Quia de uxore incertus sum etiam quid sim facturus.
Laches
Quid est?
615 Quid vis facere nisi reducere?
Pamphilus
615 Equidem cupio; et vix contineor;
Sed non minuam meum consilium: ex usu quod est id persequar.
Credo ea gratia concordes magis, si non reducam, fore.
Laches
Nescias. Verum id tua refert nihil utrum illae fecerint,
Quando haec abierit. Odiosa haec est aetas adolescentulis.
620 E medio aequum excedere est. Postremo iam nos fabula
Sumus, Pamphile, senex atque anus.
Sed video Phidippum egredi per tempus: accedamus.
Phidippus
Tibi quoque edepol iratus sum, Philumena,
Graviter quidem; nam hercle abs te factum est turpiter;
625 Etsi tibi causa est de hac re: mater te impulit:
Huic vero nulla est.
Laches
Opportune te mihi,
Phidippe, in ipso tempore ostendis.
Phidippus
Quid est?
Pamphilus
Quid respondebo his? aut quo pacto hoc aperiam?
Laches
Die filiae rus concessuram hinc Sostratam:
630 Ne revereatur minus iam quo redeat domum.
Phidippus
630 Ah,
Nullam de his rebus culpam commeruit tua:
A Myrrhina haec sunt mea uxore exorta omnia.
Mutatio fit: ea nos perturbat, Lache.
Pamphilus
Dum ne reducam, turbent porro quam velint.
Phidippus
635 Ego, Pamphile, esse inter nos, si fieri potest,
Affinitatem hanc sane perpetuam volo:
Sin est ut aliter tua siet sententia,
Accipias puerum.
Pamphilus
Sensit peperisse; occidi.
Laches
Puerum? quem puerum?
Phidippus
Natus est nobis nepos:
640 Nam abducta a vobis praegnas fuerat filia,
Neque fuisse praegnatem unquam ante hunc scivi diem.
Laches
Bene, ita me Di ament, nuntias; et gaudeo
Natum illum, et tibi illam salvam: sed quid mulieris
Uxorem habes, aut quibus moratam moribus?
645 Nosne hoc celatos tam diu? nequeo satis
Quam hoc mihi videtur factum prave proloqui.
Phidippus
Non tibi illud factum minus placet quam mihi, Lache.
Pamphilus
Etiamsi dudum fuerat ambiguum hoc mihi,
Nunc non est quum eam consequitur alienus puer.
Laches
650 Nulla tibi, Pamphile, hic iam consultatio est.
Pamphilus
Perii.
Laches
Hunc videre saepe optabamus diem
Quum ex te esset aliquis qui te appellaret patrem.
Evenit: habeo gratiam Dis.
Pamphilus
Nullus sum.
Laches
Reduc uxorem, ac noli adversari mihi.
Pamphilus
655 Pater, si ex me illa liberos vellet sibi,
Aut se esse mecum nuptam, satis certo scio
Non me clam haberet quod celasse intelligo.
Nunc quum eius alienum esse a me animum sentiam,
Nec conventurum inter nos posthac esse arbitror,
660 Quamobrem reducam?
Laches
660 Mater quod suasit sua
Adolescens mulier fecit: mirandumne id est?
Censen te posse reperire ullam mulierem
Quae careat culpa? an quia non delinquunt viri?
Phidippus
Vosmet videte iam, Lache et tu Pamphile,
665 Remissane opus sit vobis redductan domum.
Uxor quid faciat in manu non est mea:
Neutra in re vobis difficultas a me erit.
Sed quid faciemus puero?
Laches
Ridicule rogas:
Quicquid futurum est, huic suum reddas scilicet,
670 Ut alamus nostrum.
Pamphilus
670 Quem ipse neglexit pater
Ego alam?
Laches
Quid dixti? Eho, an non alemus, Pamphile?
Prodemus quaeso potius? Quae haec amentia est?
Enimvero prorsus iam tacere non queo;
Nam cogis ea quae nolo ut praesente hoc loquar.
675 Ignarum censes tuarum lacrimarum esse me?
Aut quid sit id quod sollicitere ad hunc modum?
Primum hanc ubi dixti causam, te propter tuam
Matrem non posse habere hanc uxorem domi,
Pollicita est ea se concessuram ex aedibus.
680 Nunc postquam ademtam hanc quoque tibi causam vides;
Puer quia clam te est natus nactus alteram es.
Erras, tui animi si me esse ignarum putas.
Aliquando tandem huc animum ut adiungas tuum,
Quam longum spatium amandi amicam tibi dedi!
685 Sumtus quos fecisti in eam quam animo aequo tuli!
Egi atque oravi tecum uxorem ut duceres.
Tempus dixi esse; impulsu duxisti meo:
Quae tum obsecutus mihi fecisti ut decuerat;
Nunc animum rursum ad meretricem induxti tuum:
690 Cui tu obsecutus facis huic adeo iniuriam:
Nam in eandem vitam te revolutum denuo
Video esse.
Pamphilus
Mene?
Laches
Te ipsum. Et facis iniuriam,
Quum fingis falsas causas ad discordiam,
Ut cum illa vivas, testem hanc quum abs te amoveris;
695 Sensitque adeo uxor; nam ei causa alia quae fuit
Quamobrem abs te abiret?
Phidippus
Plane hic divinat; nam id est.
Pamphilus
Dabo iusiurandum nihil esse istorum tibi.
Laches
Ah,
Reduc uxorem: aut quamobrem non opus sit cedo.
Pamphilus
Non est nunc tempus.
Laches
Puerum accipias; nam is quidem
700 In culpa non est: post de matre videro.
Pamphilus
Omnibus modis miser sum; nec quid agam scio;
Tot me nunc rebus miserum concludit pater.
Abibo hinc, praesens quando promoveo parum;
Nam puerum iniussu, credo, non tollent meo;
705 Praesertim in ea re quum sit mihi adiutrix socrus.
Laches
Fugis? hem, nec quicquam certi respondes mihi?
Num tibi videtur esse apud sese? Sine.
Puerum, Phidippe, mihi cedo; ego alam.
Phidippus
Maxime.
Non mirum fecit uxor si hoc aegre tulit.
710 Amarae mulieres sunt: non facile haec ferunt.
Propterea haec ira est: nam ipsa narravit mihi.
Id ego hoc praesente tibi nolebam dicere,
Neque ei credebam primo; nunc vero palam est.
Nam omnino abhorrere animum huic video a nuptiis.
Laches
715 Quid ergo agam, Phidippe? quid das consili?
Phidippus
Quid agas? Meretricem hanc primum adeundam censeo.
Oremus; accusemus; gravius denique
Minitemur, si cum illo habuerit rem postea.
Laches
Faciam ut mones. Eho, puer, curre ad Bacchidem hanc
720 Vicinam nostram: huc evoca verbis meis;
Et te oro porro in hac re adiutor sis mihi.
Phidippus
Ah,
Iamdudum dixi, idemque nunc dico, Lache;
Manere affinitatem hanc inter nos volo,
Si ullo modo est ut possit, quod spero fore.
725 Sed visne adesse me una, dum istam convenis?
Laches
Immo vero abi: aliquam puero nutricem para.
Tap any Latin word to look it up
An open-access project
Parry 1857
Parry, Whitaker and Co., 1857 · 1857
The Editor

Milman Parry (1902–1935) was an American classical scholar whose revolutionary theory of oral composition transformed Homeric studies. Parry's doctoral thesis, L'Épithète traditionnelle dans Homère (1928), demonstrated that Homer's formulaic language was the product of oral tradition rather than individual artistic choice. His fieldwork recording South Slavic oral poetry in the 1930s provided comparative evidence for his theory.

About This Edition

Texts associated with Parry reflect the oral-formulaic tradition of Homeric scholarship. Parry's work, continued after his early death by Albert Lord (The Singer of Tales, 1960), established that the Homeric epics are products of a centuries-long oral tradition. This has profound implications for how we read and edit the text — apparent inconsistencies and repetitions are features of oral composition, not scribal errors.

Tap any Latin word to look it up