Terence Hecyra
EN Lat Orig
Act 2
Hecyra est huic nomen fabulae: haec cum data
Nova est novum intervenit vitium et calamitas,
Ut neque spectari neque cognosci potuerit.
Ita populus studio stupidus in funambulo
5 Animum occuparat. Nunc haec plane est pro nova;
Et is qui scripsit hanc ob eam rem noluit
Iterum referre ut iterum posset vendere.
Alias cognostis eius: quaeso hanc nunc noscite.
Orator ad vos venio ornatu prologi:
10 Sinite exorator sim, eodem ut iure uti senem
Liceat quo iure sum usus adolescentior;
Novas qui exactas feci ut inveterascerent,
Ne cum poeta scriptura evanesceret.
In his quas primum Caecili didici novas
15 Partim sum earum exactus, partim vix steti.
Quia scibam dubiam fortunam esse scenicam,
Spe incerta certum mihi laborem sustuli.
Easdem agere coepi ut ab eodem alias discerem
Novas studiose, ne illum ab studio abducerem.
20 Perfeci ut spectarentur. Ubi sunt cognitae,
Placitae sunt. Ita poetam restitui in locum
Prope iam remotum iniuria adversarium
Ab studio atque ab labore atque arte musica.
Quod si scripturam sprevissem in praesentia,
25 Et in deterrendo voluissem operam sumere,
Ut in otio esset potius quam in negotio,
Deterruissem facile ne alias scriberet.
Nunc quid petam mea causa aequo animo attendite.
Hecyram ad vos refero, quam mihi per silentium
30 Numquam agere licitum est; ita eam oppressit calamitas.
Eam calamitatem vestra intelligentia
Sedabit, si erit adiutrix nostrae industriae.
Quum primum eam agere coepi, pugilum gloria,
Funambuli eodem accessit expectatio:
35 Comitum conventus, strepitus, clamor mulierum
Fecere ut ante tempus exirem foras.
Vetere in nova coepi uti consuetudine,
In experiendo ut essem: refero denuo
Primo actu placeo; quum interea rumor venit
40 Datum iri gladiatores; populus convolat:
Tumultuantur, clamant, pugnant de loco:
Ego interea meum non potui tutari locum.
Nunc turba nulla est: otium et silentium est:
Agendi tempus mihi datum est: vobis datur
45 Potestas condecorandi ludos scenicos.
Nolite sinere per vos artem musicam
Recidere ad paucos: facite ut vestra auctoritas
Meae auctoritati fautrix adiutrixque sit.
Si numquam avare pretium statui arti meae,
50 Et eum esse quaestum in animum induxi maximum,
Quam maxime servire vestris commodis,
Sinite impetrare me, qui in tutelam meam
Studium suum et se in vestram commisit fidem,
Ne cun circumventum inique iniqui irrideant.
55 Mea causa causam hanc accipite, et date silentium,
Ut libeat scribere aliis, mihique ut discere
Novas expediat posthac pretio emtas meo.
Laches
Pro Deum atque hominum fidem, quod hoc genus est, quae haec est coniuratio.
Utine omnes mulieres eadem aeque studeant, nolintque omnia;
200 Neque declinatam quicquam ab aliarum ingenio ullam reperias?
Itaque adeo uno animo omnes socrus oderunt nurus:
Viris esse adversas aeque studium est; similis pertinacia est;
In eodemque omnes mihi videntur ludo doctae ad malitiam.
Ei ludo, si ullus est, magistram hanc esse satis certo scio.
Sostrata
205 Me miseram, quae nunc quamobrem accuser nescio.
Laches
205 Hem,
Tu nescis?
Sostrata
Non, ita me Di bene ament, mi Lache.
Itaque una inter nos agere aetatem liceat.
Laches
Di mala prohibeant.
Sostrata
Meque abs te immerito esse accusatam postmodum rescisces.
Laches
Scio.
Te immerito? an quicquam pro istis factis dignum te dici potest,
210 Quae me et te et familiam dedecoras, filio luctum paras?
Tum autem ex amicis inimici ut sint nobis affines facis;
Qui illum decrerunt dignum suos cui liberos committerent.
Tu sola exorere quae perturbes haec tua impudentia.
Sostrata
Egone?
Laches
Tu, inquam, mulier, quae me omnino lapidem non hominem putas.
215 An, quia ruri crebro esse soleo, nescire arbitramini
Quo quisque pacto hic vitam vestrarum exigat?
Multo melius hic quae fiunt quam illic ubi sum assidue scio:
Ideo, quia, ut vos mihi domi eritis, proinde ego ero fama foris.
Iampridem equidem audivi cepisse odium tui Philumenam;
220 Minimeque adeo mirum; et ni id fecisset magis mirum foret.
Sed non credidi adeo ut etiam totam hanc odisset domum:
Quod si scissem, illa hic maneret potius, tu hinc isses foras.
At vide quam immerito aegritudo haec oritur mihi abs te, Sostrata.
Rus habitatum abii, concedens vobis et rei serviens;
225 Sumtus vestros otiumque ut nostra res posset pati,
Meo labori haud parcens, praeter aequum atque aetatem meam.
Non te pro his curasse rebus ne quid aegre esset mihi?
Sostrata
Non mea opera neque pol culpa evenit.
Laches
Immo maxime.
Sola hic fuisti; in te omnis haeret culpa sola Sostrata.
230 Quae hic erant curares, quum ego vos solvi curis caeteris.
Cum puella anum suscepisse inimicitias non pudet?
Illius dices culpa factum.
Sostrata
Haud equidem dico, mi Lache.
Laches
Gaudeo, ita me Di ament, gnati causa; nam de te quidem
Satis scio peccando detrimenti nihil fieri potest.
Sostrata
235 Qui scis an ea causa, mi vir, me odisse assimulaverit
Ut cum matre plus una esset?
Laches
Quid ais? non signi hoc sat est,
Quod heri nemo voluit visentem ad eam te intro admittere?
Sostrata
Enim lassam oppido tum esse aibant: eo ad eam non admissa sum.
Laches
Tuos esse ego illi mores morbum magis quam ullam aliam rem arbitror;
240 Et merito adeo; nam vestrarum nulla est quin gnatum velit
Ducere uxorem; et quae vobis placita est conditio datur.
Ubi duxere impulsu vestro, vestro impulsu easdem exigunt.
Phidippus
Etsi scio ego, Philumena, meum ius esse ut te cogam
Quae ego imperem facere; ego tamen patrio animo victus faciam
245 Ut tibi concedam; neque tuae libidini adversabor.
Laches
Atque eccum Phidippum optime video: ex hoc iam scibo quid sit.
Phidippe, etsi ego meis me omnibus scio esse apprime obsequentem,
Sed non adeo ut mea facilitas corrumpat illorum animos:
Quod tu si idem faceres, magis in rem et nostram et vestram id esset.
250 Nunc video in illarum potestate esse te.
Phidippus
250 Heia vero!
Laches
Adii te heri de filia: ut veni itidem incertum amisti.
Haud ita decet, si perpetuam vis esse affinitatem hanc,
Celare te iras. Si quid est peccatum a nobis, profer:
Aut ea refellendo aut purgando vobis corrigemus,
255 Te iudice ipso. Sin ea est causa retinendi apud vos
Quia aegra est, te mihi iniuriam facere arbitror, Phidippe,
Si metuis satis ut meae domi curetur diligenter.
At, ita me Di ament, haud tibi hoc concedo, etsi illi pater es,
Ut tu illam salvam magis velis quam ego: id adeo gnati causa,
260 Quem ego intellexi illam haud minus quam se ipsum magnificare.
Neque adeo clam me est quam esse eum graviter laturum credam,
Hoc si rescierit: eo domum studeo haec prius quam ille ut redeat.
Phidippus
Laches, et diligentiam vestram et benignitatem
Novi; et quae dicis omnia esse ut dicis animum induco:
265 Et te hoc mihi cupio credere: illam ad vos redire studeo,
Si facere possim ullo modo.
Laches
Quae res te id facere prohibet?
Eho, numquidnam accusat virum?
Phidippus
Minime; nam postquam attendi
Magis, et vi coepi cogere ut rediret, sancte adiurat
Non posse apud vos Pamphilo se absente perdurare.
270 Aliud fortasse alii viti est: ego sum animo leni natus:
Non possum adversari meis.
Laches
Hem, Sostrata!
Sostrata
Heu me miseram!
Laches
Certumne est istuc?
Phidippus
Nunc quidem ut videtur: sed numquid vis?
Nam est quod me transire ad forum iam oporteat.
Laches
Eo tecum una.
Sostrata
Edepol ne nos sumus inique aeque omnes invisae viris,
275 Propter paucas, quae omnes faciunt dignae ut videamur malo.
Nam, ita me Di ament, quod me accusat nunc vir sum extra noxiam.
Sed non facile est expurgatu; ita animum induxerunt socrus
Omnes esse iniquas: haud pol me quidem; nam nunquam secus
Habui illam ac si ex me esset nata: nec qui hoc mihi eveniat scio;
280 Nisi pol filium multimodis iam exspecto ut redeat domum.
Tap any Latin word to look it up
An open-access project
Parry 1857
Parry, Whitaker and Co., 1857 · 1857
The Editor

Milman Parry (1902–1935) was an American classical scholar whose revolutionary theory of oral composition transformed Homeric studies. Parry's doctoral thesis, L'Épithète traditionnelle dans Homère (1928), demonstrated that Homer's formulaic language was the product of oral tradition rather than individual artistic choice. His fieldwork recording South Slavic oral poetry in the 1930s provided comparative evidence for his theory.

About This Edition

Texts associated with Parry reflect the oral-formulaic tradition of Homeric scholarship. Parry's work, continued after his early death by Albert Lord (The Singer of Tales, 1960), established that the Homeric epics are products of a centuries-long oral tradition. This has profound implications for how we read and edit the text — apparent inconsistencies and repetitions are features of oral composition, not scribal errors.

Tap any Latin word to look it up