Terence Heautontimorumenos
EN Lat Orig
Act 3
Chremes
410 Luciscit hoc iam: cesso pultare ostium
Vicini, primum ex me ut sciat sibi filium
Redisse? etsi adolescentem hoc nolle intelligo.
Verum quum videam miserum hunc tam excruciarier
Eius abitu, celem tam insperatum gaudium,
415 Cum illi pericli nihil ex indicio siet?
Haud faciam: nam, quod potero, adiutabo senem;
Ita ut filium meum amico atque aequali suo
Video inservire, et socium esse in negotiis;
Nos quoque senes est aequum senibus obsequi.
Menedemus
420 Aut ego profecto ingenio egregie ad miserias
Natus sum: aut illud falsum est, quod vulgo audio
Dici, diem adimere aegritudinem hominibus:
Nam mihi quidem quotidie augescit magis
De filio aegritudo; et quanto diutius
425 Abest, magis cupio tanto et magis desidero.
Chremes
Sed ipsum foras egressum video: ibo, alloquar.
Menedeme, salve: nuntium apporto tibi,
Cuius maxime te fieri participem cupis.
Menedemus
Numquidnam de gnato meo audisti, Chreme?
430 Ubinam est, quaeso?
Chremes
430 Apud me domi.
430 Valet atque vivit.
Menedemus
Meus gnatus?
Chremes
Sic est.
Menedemus
Venit?
Chremes
Certe.
Menedemus
Clinia
Meus venit?
Chremes
Dixi.
Menedemus
Eamus: duc me ad eum, obsecro.
Chremes
Non vult te scire se redisse etiam, et tuum
Conspectum fugitat, propter peccatum; tum hoc timet,
435 Ne tua duritia antiqua illa etiam adaucta sit.
Menedemus
Non tu ei dixisti ut essem?
Chremes
Non.
Menedemus
Quamobrem, Chreme?
Chremes
Quia pessime istoc in te atque in illum consulis,
Si te tam leni et victo animo esse ostenderis.
Menedemus
Non possum: satis iam satis pater durus fui.
Chremes
Ah!
440 Vehemens in utramque partem, Menedeme, es nimis,
Aut largitate nimia, aut parsimonia.
In eandem fraudem ex hac re atque ex illa incides.
Primum; olim potius quam paterere filium
Commetare ad mulierculam, quae paululo
445 Tum erat contenta, cuique erant grata omnia,
Proterruisti hinc: ea coacta ingratiis
Postilla coepit victum vulgo quaerere.
Nunc cum sine magno intertrimento non potest
Haberi, quidvis dare cupis: nam ut tu scias
450 Quam ea nunc instructa pulchre ad perniciem siet,
Primum, iam ancillas secum adduxit plus decem,
Oneratas veste atque auro. Satrapes si siet
Amator, nunquam sufferre eius sumtus queat;
Nedum tu possis.
Menedemus
Estne ea intus?
Chremes
Sit rogas?
455 Sensi: namque ei unam coenam atque eius comitibus
Dedi; quod si iterum mihi sit danda, actum siet.
Nam ut alia omittam, pytissando modo mihi
Quid vini absumsit! Sic hoc, dicens; Asperum,
Pater, hoc est; aliud lenius sodes vide.
460 Relevi dolia omnia, omnes serias;
Omnes sollicitos habui: atque haec una nox.
Quid te futurum censes quem assidue exedent?
Sic me Di amabunt, ut me tuarum miseritum est,
Menedeme, fortunarum.
Menedemus
Faciat quod libet:
465 Sumat, consumat, perdat, decretum est pati,
Dum illum modo habeam mecum.
Chremes
Si certum est tibi
Sic facere, illud permagni referre arbitror,
Ut ne cientem sentiat te id sibi dare.
Menedemus
Quid faciam?
Chremes
Quidvis potius quam quod cogitas:
470 Per alium quemvis ut des; falli te sinas
Technis per servulum; etsi subsensi id quoque,
Illos ibi esse et id agere inter se clanculum.
Syrus cum illo vestro consusurrat; conferunt
Consilia ad adolescentes: et tibi perdere
475 Talentum hoc pacto satius est quam illo minam.
Non nunc pecunia agitur; sed illud, quomodo
Minimo periclo id demus adolescentulo.
Nam si semel tuum animum ille intellexerit,
Prius proditurum te tuam vitam, et prius
480 Pecuniam omnem, quam abs te amittas filium; hui,
Quantam fenestram ad nequitiam patefeceris!
Tibi autem porro ut non sit suave vivere:
Nam deteriores omnes sumus licentia.
Quodcunque inciderit in mentem volet: neque id
485 Putabit, pravum siet an rectum quod petet.
Tu rem perire et ipsum non poteris pati.
Dare denegaris; ibit ad illud ilico,
Quo maxime apud te se valere sentiet:
Abiturum se abs te esse ilico minabitur.
Menedemus
490 Videre verum, atque ita uti res est, dicere.
Chremes
Somnum hercle ego hac nocte oculis non vidi meis,
Dum id quaero tibi qui filium restituerem.
Menedemus
Cedo dextram: porro te idem oro ut facias, Chreme.
Chremes
Paratus sum.
Menedemus
Scin quid nunc facere te volo?
Chremes
495 Dic.
Menedemus
495 Quod sensisti illos me incipere fallere.
Id ut maturent facere: cupio illi dare
Quod vult: cupio iam videre.
Chremes
Operam dabo.
Paulum negoti mihi obstat: Simus et Crito
Vicini nostri hic ambigunt de finibus:
500 Me cepere arbitrum: ibo ac dicam, ut dixeram
Operam daturum me, hodie non posse his dare.
Continuo hic adero.
Menedemus
Ita quaeso. Di vestram fidem!
Ita comparatam esse hominum naturam omnium,
Aliena ut melius videant et diiudicent
505 Quam sua? an eo fit quia in re nostra aut gaudio
Sumus praepediti nimio aut aegritudine?
Hic mihi quanto nunc plus sapit quam egomet mihi !
Chremes
Dissolvi me otiosus operam ut tibi darem.
Syrus est prehendendus, atque adhortandus mihi.
510 A me nescio quis exit: concede hinc domum,
Ne nos inter nos congruere sentiant.
Syrus
Hac illac circumcursa: inveniendum est tamen
Argentum: intendenda in senem est fallacia.
Chremes
Num me fefellit hosce id struere? Videlicet
515 Quia Cliniae ille servus tardiusculus est,
Idcirco huic nostro tradita est provincia.
Syrus
Quis hic loquitur? Perii. Numnam haec audivit?
Chremes
Syre.
Syrus
Hem.
Chremes
Quid tu istic?
Syrus
Recte equidem: sed te miror, Chreme,
Tam mane qui heri tantum biberis.
Chremes
Nihil nimis.
Syrus
520 Nihil narras? visa vero est, quod dici solet,
Aquilae senectus.
Chremes
Heia.
Syrus
Mulier commoda et
Faceta haec meretrix.
Chremes
Sane, idem visa est mihi.
Syrus
Et quidem hercle forma luculenta.
Chremes
Sic satis.
Syrus
Ita non ut olim; sed uti nunc, sane bona:
525 Minimeque miror Clinia hanc si deperit.
Sed habet patrem quendam avidum, miserum, atque aridum,
Vicinum hunc: nostine? At quasi is non divitiis
Abundet, gnatus eius profugit inopia.
Scis esse factum ut dico?
Chremes
Quid ego nesciam?
530 Hominem pistrino dignum.
Syrus
530 Quem?
Chremes
530 Istunc servulum
Dico adolescentis.
Syrus
Syre, tibi timui male.
Chremes
Qui passus est id fieri.
Syrus
Quid faceret?
Chremes
Rogas?
Aliquid reperiret, fingeret fallacias,
Unde esset adolescenti amicae quod daret;
535 Atque hunc difficilem invitum servaret senem.
Syrus
Garris.
Chremes
Haec facta ab illo oportebat, Syre.
Syrus
Eho quaeso, laudas qui heros fallunt?
Chremes
In loco
Ego vero laudo.
Syrus
Recte sane.
Chremes
Quippe quia
Magnarum saepe id remedium aegritudinum est.
540 Huic iam mansisset unicus gnatus domi.
Syrus
Iocone an serio illaec dicat, nescio;
Nisi mihi quidem addit animum, quo lubeat magis.
Chremes
Et nunc quid exspectat, Syre? an dum hinc denuo
Abeat, cum tolerare huius sumtus non queat?
545 Nonne ad senem aliquam fabricam fingit?
Syrus
545 Stolidus est.
Chremes
At te adiutare oportet adolescentuli
Causa.
Syrus
Facile equidem facere possum, si iubes:
Etenim quo pacto id fieri soleat calleo.
Chremes
Tanto hercle melior.
Syrus
Non est mentiri meum.
Chremes
550 Fac ergo.
Syrus
550 At heus tu, facitodum eadem haec memineris,
Si quid huius simile forte aliquando evenerit,
Ut sunt humana, tuus ut faciat filius.
Chremes
Non usus veniet, spero.
Syrus
Spero hercle ego quoque.
Neque eo nunc dico, quo quicquam illum senserim:
555 Sed si quid, ne quid. Quae sit eius aetas vides.
Et nae ego te, si usus veniat, magnifice, Chreme,
Tractare possim.
Chremes
De istoc, quum usus venerit,
Videbimus quid opus sit: nunc istuc age.
Syrus
Nunquam commodius unquam herum audivi loqui,
560 Nec quum male facerem crederem mihi impunius
Licere. Quisnam a nobis egreditur foras?
Chremes
Quid istuc, quaeso? qui istic mos est, Clitipho? itane fieri oportet?
Clitipho
Quid ego feci?
Chremes
Vidine ego te modo manum in sinum huic meretrici
Inserere?
Syrus
Acta haec res est: perii.
Clitipho
Mene?
Chremes
Hisce oculis; ne nega.
565 Facis adeo indigne iniuriam illi, qui non abstineas manum:
Nam istaec quidem contumelia est,
Hominem amicum recipere ad te, atque eius amicam subagitare.
Vel heri in vino quam immodestus fuisti!
Syrus
Factum.
Chremes
Quam molestus!
Ut equidem, ita me Di ament, metui quid futurum denique esset.
570 Novi ego amantium animum: advertunt graviter quae non censeas.
Clitipho
At mihi fides apud hunc est nihil me istius facturum, pater.
Chremes
Esto: at certe concedas hinc aliquo ab ore eorum aliquantisper.
Multa fert libido: ea prohibet facere tua praesentia.
Ego de me facio coniecturam: nemo est meorum amicorum hodie
575 Apud quem expromere omnia mea occulta, Clitipho, audeam;
Apud alium prohibet dignitas, apud alium ipsius facti pudet,
Ne ineptus, ne protervus videar; quod illum facere credito.
Sed nostrum est intelligere, utcumque atque ubicumque opus sit obsequi.
Syrus
Quid istic narrat?
Clitipho
Perii.
Syrus
Clitipho, haec ego praecipio tibi?
580 Hominis frugi et temperantis functus es officium?
Clitipho
580 Tace sodes.
Syrus
Recte sane.
Chremes
Syre, pudet me.
Syrus
Credo; neque id iniuria.
Quin mihi molestum est.
Clitipho
Pergis hercle?
Syrus
Verum dico quod videtur.
Clitipho
Non accedam ad illos?
Chremes
Eho quaeso, una accedendi via est?
Syrus
Actum est: hic prius se indicarit quam ego argentum effecero.
585 Chreme, vin tu homini stulto mihi auscultare?
Chremes
585 Quid faciam?
Syrus
585 Iube hunc
Abire hinc aliquo.
Clitipho
Quo hinc abeam ego?
Syrus
Quo? quo libet: da illis locum.
Abi deambulatum.
Clitipho
Deambulatum quo?
Syrus
Vah! quasi desit locus.
Abi sane istac, istorsum, quo vis.
Chremes
Recte dicit: censeo.
Clitipho
Di te eradicent, Syre, qui me hinc extrudis.
Syrus
At
590 Tu pol tibi istas posthac comprimito manus.
Censen vero? quid illum porro credis facturum, Chreme,
Nisi eum, quantum tibi opis Di dant, servas, castigas, mones?
Chremes
Ego istuc curabo.
Syrus
Atqui nunc, here, hic tibi asservandus est.
Chremes
Fiet.
Syrus
Si sapias: nam mihi iam minus minusque obtemperat.
Chremes
595 Quid tu? ecquid de illo quod dudum tecum egi egisti, Syre? aut
Repperisti, tibi quod placeat? an nondum etiam?
Syrus
De fallacia
Dicis? st! inveni nuper quandam.
Chremes
Frugi es: cedo, quid est?
Syrus
Dicam: verum, ut aliud ex alio incidit.
Chremes
Quidnam, Syre?
Syrus
Pessima haec est meretrix.
Chremes
Ita videtur.
Syrus
Immo si scias.
600 Vah, vide, quod inceptet facinus. Fuit quaedam anus Corinthia
Hic: huic drachmarum argenti haec mille dederat mutuum.
Chremes
Quid tum?
Syrus
Ea mortua est: reliquit filiam adolescentulam.
Ea relicta huic arrhaboni est pro illo argento.
Chremes
Intelligo.
Syrus
Hanc secum huc adduxit, ea quae est nunc apud uxorem tuam.
Chremes
605 Quid tum?
Syrus
605 Cliniam orat sibi uti id nunc det; illam illi tamen
Post daturam. Mille nummum poscit.
Chremes
Et poscit quidem?
Syrus
Hui,
Dubium id est?
Chremes
Ego sic putavi: quid nunc facere cogitas?
Syrus
Egone? ad Menedemum ibo: dicam hanc esse captam ex Caria
Ditem et nobilem; si redimat, magnum inesse in ea lucrum.
Chremes
610 Erras.
Syrus
610 Quid ita?
Chremes
610 Pro Menedemo nunc tibi ego respondeo:
Non emo: quid ais?
Syrus
Optata loquere.
Chremes
Atqui non est opus.
Syrus
Non opus est?
Chremes
Non hercle vero.
Syrus
Quid istuc? miror.
Chremes
Iam scies.
Mane, mane: quid est quod tam a nobis graviter crepuerunt fores?
Tap any Latin word to look it up
An open-access project
Parry 1857
Parry, Whitaker and Co., 1857 · 1857
The Editor

Milman Parry (1902–1935) was an American classical scholar whose revolutionary theory of oral composition transformed Homeric studies. Parry's doctoral thesis, L'Épithète traditionnelle dans Homère (1928), demonstrated that Homer's formulaic language was the product of oral tradition rather than individual artistic choice. His fieldwork recording South Slavic oral poetry in the 1930s provided comparative evidence for his theory.

About This Edition

Texts associated with Parry reflect the oral-formulaic tradition of Homeric scholarship. Parry's work, continued after his early death by Albert Lord (The Singer of Tales, 1960), established that the Homeric epics are products of a centuries-long oral tradition. This has profound implications for how we read and edit the text — apparent inconsistencies and repetitions are features of oral composition, not scribal errors.

Tap any Latin word to look it up