Terence Heautontimorumenos
EN Lat Orig
Act 2
NE cui sit vestrum mirum, cur partes seni
Poeta dederit quae sunt adolescentium,
Id primum dicam: deinde quod veni eloquar.
Ex integra Graeca integram comoediam
5 Hodie sum acturus Heautontimorumenon;
Duplex quae ex argumento facta est simplici.
Novam esse ostendi, et quae esset: nunc qui scripserit,
Et cuia Graeca sit, ni partem maximam
Existimarem scire vestrum, id dicerem.
10 Nunc, quamobrem has partes didicerim, paucis dabo.
Oratorem voluit esse me, non prologum.
Vestrum iudicium fecit; me actorem dedit.
Sed hic actor tantum poterit a facundia,
Quantum ille potuit cogitare commode
15 Qui orationem hanc scripsit quam dicturus sum.
Nam quod rumores distulerunt malevoli,
Multas contaminasse Graecas dum facit
Paucas Latinas; factum hic esse id non negat,
Neque se pigere: et deinde facturum autumat.
20 Habet bonorum exemplum, quo exemplo sibi
Licere id facere quod illi fecerunt putat.
Tum quod malevolus vetus poeta dictitat,
Repente ad studium hunc se applicasse musicum,
Amicum ingenio fretum, haud natura sua;
25 Arbitrium vestrum, vestra existimatio
Valebit; quamobrem omnes vos oratos volo,
Ne plus iniquum possit quam aequum oratio.
Facite aequi sitis: date crescendi copiam
Novarum qui spectandi faciunt copiam
30 Sine vitiis; ne ille pro se dictum existimet,
Qui nuper fecit servo currenti in via
Decesse populum. Cur insano serviat?
De illius peccatis plura dicet cum dabit
Alias novas, nisi finem maledictis facit.
35 Adeste aequo animo; date potestatem mihi
Statariam agere ut liceat per silentium;
Ne semper servus currens, iratus senex,
Edax parasitus, sycophanta autem impudens,
Avarus leno, assidue agendi sint mihi,
40 Clamore summo, cum labore maximo.
Mea causa causam hanc iustam esse animum inducite,
Ut aliqua pars laboris minuatur mihi.
Nam nunc novas qui scribunt nihil parcunt seni:
Si qua laboriosa est, ad me curritur;
45 Sin lenis est, ad alium defertur gregem.
In hac est pura oratio. Experimini
In utramque partem ingenium quid possit meum.
Si nunquam avare pretium statui arti meae,
Et eum esse quaestum in animum induxi maximum,
50 Quam maxime servire vestris commodis;
Exemplum statuite in me, ut adolescentuli
Vobis placere studeant potius quam sibi.
Clitipho
Quam iniqui sunt patres in omnes adolescentes iudices,
Qui aequum esse censent nos iam a pueris ilico nasci senes,
215 Neque illarum affines esse rerum quas fert adolescentia.
Ex sua libidine moderantur, nunc quae est, non quae olim fuit.
Mihi si unquam filius erit, nae ille facili me utetur patre;
Nam et cognoscendi et ignoscendi dabitur peccati locus;
Non ut meus, qui mihi per alium ostendit suam sententiam.
220 Perii! is mihi, ubi adbibit plus paulo, sua quae narrat facinora!
Nunc ait, Periculum ex aliis facito, tibi quod ex usu siet:
Astutus: nae ille haud scit quam mihi nunc surdo narret fabulam.
Magis nunc me amicae dicta stimulant: Da mihi, atque affer mihi;
Cui quid respondeam nihil habeo; neque me quisquam est miserior:
225 Nam hic Clinia, etsi is quoque suarum rerum satagit, attamen
Habet bene ac pudice eductam, ignaram artis meretriciae.
Mea est potens, procax, magnifica, sumtuosa, nobilis.
Tum quod dem ei recte est; nam, nihil esse mihi, religio est dicere.
Hoc ego mali non pridem inveni; neque etiamdum scit pater.
Clinia
230 Si mihi secundae res de amore meo essent, iamdudum, scio,
Venissent: sed vereor ne mulier me absente hic corrupta sit.
Concurrunt multae opiniones quae mihi animum exaugeant;
Occasio, locus, aetas, mater cuius sub imperio est mala;
Cui nihil iam praeter pretium dulce est.
Clitipho
Clinia.
Clinia
Hei misero mihi!
Clitipho
235 Etiam caves ne videat forte hinc te a patre aliquis exiens?
Clinia
Faciam: sed nescio quid profecto mihi animus praesagit mali.
Clitipho
Pergin istuc prius diiudicare quam scis quid veri siet?
Clinia
Si nihil mali esset, iam hic adessent.
Clitipho
Iam aderunt.
Clinia
Quando istuc erit?
Clitipho
Non cogitas hinc longule esse? et nosti mores mulierum:
240 Dum moliuntur, dum conantur, annus est.
Clinia
240 O Clitipho,
Timeo.
Clitipho
Respira: eccum Dromonem cum Syro: una adsunt tibi.
Syrus
Ain tu?
Dromo
Sic est.
Syrus
Verum interea dum sermones caedimus,
Illae sunt relictae.
Clitipho
Mulier tibi adest; audin, Clinia?
Clinia
Ego vero audio nunc demum et video et valeo, Clitipho.
Dromo
245 Minime mirum, adeo impeditae sunt: ancillarum gregem
Ducunt secum.
Clinia
Perii. Unde illi sunt ancillae?
Clitipho
Men rogas?
Syrus
Non oportuit relictas: portant quid rerum!
Clinia
Hei mihi.
Syrus
Aurum, vestem: et vesperascit, et non noverunt viam.
Factum a nobis stulte est: abidum tu, Dromo, illis obviam,
250 Propera: quid stas?
Clinia
250 Vae misero mihi, quanta de spe decidi!
Clitipho
Quid istuc? quae res te sollicitat autem?
Clinia
Rogitas quid siet?
Viden tu ancillas, aurum, vestem? quam ego cum una ancillula
Hic reliqui. Unde ea esse censes?
Clitipho
Vah! nunc demum intelligo.
Syrus
Di boni, quid turbae est? aedes nostrae vix capient, scio.
255 Quid comedent? quid ebibent? quid sene erit nostro miserius?
Sed video eccos quos volebam.
Clinia
O Iupiter, ubinam est fides?
Dum ego propter te errans patria careo demens, tu interea loci
Conlocupletasti te, Antiphila; et me in his deseruisti malis;
Propter quam in summa infamia sum, et meo patri minus obsequens;
260 Cuius nunc pudet me et miseret, qui harum mores cantabat mihi
Monuisse frustra; neque potuisse unquam ab hac me expellere;
Quod tamen nunc faciam: tum quum gratum mihi esse potuit nolui.
Nemo est miserior me.
Syrus
Hic de nostris verbis errat videlicet
Quae hic sumus locuti. Clinia, aliter tuum amorem atque est accipis:
265 Nam et vita est eadem, et animus te erga idem ac fuit;
Quantum ex ipsa re coniecturam cepimus.
Clinia
Quid est, obsecro? nam mihi nunc nihil rerum omnium est
Quod malim quam me hoc falso suspicarier.
Syrus
Hoc primum, ut ne quid huius rerum ignores; anus
270 Quae est dicta mater esse ei antehac non fuit:
Ea obiit mortem: hoc ipsa in itinere alterae
Dum narrat forte audivi.
Clitipho
Quaenam est altera?
Syrus
Mane: hoc quod coepi primum enarrem, Clitipho:
Post istuc veniam.
Clitipho
Propera.
Syrus
Iam primum omnium,
275 Ubi ventum ad aedes est, Dromo pultat fores:
Anus quaedam prodit: haec ubi aperuit ostium,
Continuo hic se coniecit intro: ego consequor.
Anus foribus obdit pessulum; ad lanam redit.
Hinc sciri potuit, aut nusquam alibi, Clinia,
280 Quo studio vitam suam te absente exegerit,
Ubi de improviso interventum est mulieri:
Nam ea res dedit tum existimandi copiam
Quotidianae vitae consuetudinem,
Quae cuiusque ingenium ut sit declarat maxime:
285 Texentem telam studiose ipsam offendimus,
Mediocriter vestitam veste lugubri,
Eius anuis causa, opinor, quae erat mortua;
Sine auro, tum ornatam ita uti quae ornantur sibi;
Nulla mala re esse expolitam muliebri;
290 Capillus passus, prolixus, circum caput
Reiectus negligenter: pax.
Clinia
Syre mi, obsecro,
Ne me in laetitiam frustra coniicias.
Syrus
Anus
Subtemen nebat: praeterea una ancillula
Erat; ea texebat una, pannis obsita,
295 Neglecta, immunda illuvie.
Clitipho
295 Si haec sunt, Clinia,
Vera, ita uti credo, quis te est fortunatior?
Scin tu hanc quam dicit sordidatam et sordidam?
Magnum hoc quoque signum est dominam esse extra noxiam,
Quum eius tam negliguntur internuntii:
300 Nam disciplina est eisdem munerarier
Ancillas primum ad dominas qui affectant viam.
Clinia
Perge, obsecro te, et cave ne falsam gratiam
Studeas inire. Quid ait, ubi me nominas?
Syrus
Ubi dicimus redisse te, et rogare uti
305 Veniret ad te, mulier telam deserit
Continuo, et lacrimis opplet os totum sibi, ut
Facile scires desiderio id fieri tuo.
Clinia
Prae gaudio, ita me Di ament, ubi sim nescio:
Ita timui.
Clitipho
At ego nihil esse scibam, Clinia.
310 Agedum vicissim, Syre, dic quae illa est altera?
Syrus
Adducimus tuam Bacchidem.
Clitipho
Hem, quid? Bacchidem?
Eho sceleste, quo illam ducis?
Syrus
Quo ego illam? ad nos scilicet.
Clitipho
Ad patremne?
Syrus
Ad eum ipsum.
Clitipho
O hominis impudentem audaciam!
Syrus
Heus tu,
Non fit sine periclo facinus magnum et memorabile.
Clitipho
315 Hoc vide: in mea vita tu tibi laudem is quaesitum, scelus;
Ubi si paululum modo quid te fugerit, ego perierim.
Quid illo facias?
Syrus
At enim.
Clitipho
Quid enim?
Syrus
Si sinas, dicam.
Clinia
Sine.
Clitipho
Sino.
Syrus
Ita res est haec nunc, quasi cum.—
Clitipho
Quas, malum, ambages mihi
Narrare occipit?
Clinia
Syre, verum hic dicit; mitte: ad rem redi.
Syrus
320 Enimvero reticere nequeo: multimodis iniurius,
Clitipho, es; neque ferri potis est.
Clinia
Audiendum hercle est: tace.
Syrus
Vis amare; vis potiri; vis quod des illi effici:
Tuum esse in potiendo periclum non vis: haud stulte sapis;
Siquidem id sapere est, velle te id quod non potest contingere:
325 Aut haec cum illis sunt habenda, aut illa cum his mittenda sunt.
Harum duarum conditionum nunc utram malis vide;
Etsi consilium quod cepi rectum esse et tutum scio:
Nam apud patrem tua amica tecum sine metu ut sit copia est.
Tum quod illi argentum es pollicitus eadem hac inveniam via;
330 Quod ut efficerem orando surdas iam aures reddideras mihi.
Quid aliud tibi vis?
Clitipho
Siquidem hoc fit.
Syrus
Siquidem. Experiundo scies.
Clitipho
Age, age, cedo istuc tuum consilium: quid id est?
Syrus
Adsimulabimus
Tuam amicam huius esse.
Clitipho
Pulchre: cedo quid hic faciet sua?
An ea quoque dicetur huius, si una haec dedecori est parum?
Syrus
335 Immo ad tuam matrem abducetur.
Clitipho
335 Quid eo?
Syrus
335 Longum est, Clitipho,
Si tibi narrem. Quamobrem id faciam vera causa est.
Clitipho
Fabulae!
Nihil satis firmi video quamobrem accipere hunc mihi expediat metum.
Syrus
Mane. Habeo aliud, si istud metuis; quod ambo confiteamini
Sine periclo esse.
Clitipho
Huiusmodi, obsecro, aliquid reperi.
Syrus
Maxime.
340 Ibo obviam hinc: dicam ut revertantur domum.
Clitipho
340 Hem!
Quid dixti?
Syrus
Ademtum tibi iam faxo omnem metum,
In aurem utramvis otiose ut dormias.
Clitipho
Quid ago nunc?
Clinia
Tune? quod boni est
Clitipho
Syre, dic modo
Verum.
Syrus
Age modo, hodie sero ac nequicquam voles.
Clinia
345 Datur: fruare dum licet, nam nescias
Clitipho
Syre, inquam.
Syrus
Perge porro; tamen istuc ago.
Eius sit potestas posthac an nunquam tibi.
Clitipho
Verum hercle istuc est. Syre, Syre inquam, heus, heus, Syre.
Syrus
Concaluit: quid vis?
Clitipho
Redi, redi.
Syrus
Adsum: dic quid est?
350 Iam hoc quoque negabis tibi placere?
Clitipho
350 Immo, Syre,
Et me, et meum amorem, et famam permitto tibi.
Tu es iudex: ne quid accusandus sis vide.
Syrus
Ridiculum est te istuc me admonere, Clitipho;
Quasi istic minor mea res agatur quam tua.
355 Hic si quid nobis forte adversi evenerit,
Tibi erunt parata verba, huic homini verbera;
Quapropter haec res neutiquam neglectu est mihi.
Sed istunc exora ut suam esse assimulet.
Clinia
Scilicet
Facturum me esse: in eum iam res rediit locum
360 Ut sit necessus.
Clitipho
360 Amo te merito, Clinia.
Clinia
Verum illa ne quid titubet.
Syrus
Perdocta est probe.
Clitipho
At hoc demiror, qui tam facile potueris
Persuadere illi quae solet quos spernere!
Syrus
In tempore ad eam veni, quod rerum omnium est
365 Primum: nam quendam misere offendi militem
Eius noctem orantem: haec arte tractabat virum,
Ut illius animum cupidum inopia incenderet;
Eademque ut esset apud te hoc quam gratissimum.
Sed heus tu, vide sis ne quid imprudens ruas:
370 Patrem novisti ad has res quam sit perspicax:
Ego te autem novi quam esse soleas impotens:
Inversa verba, eversas cervices tuas,
Gemitus, screatus, tussis, risus abstine.
Clitipho
Laudabis.
Syrus
Vide sis.
Clitipho
Tutemet mirabere.
Syrus
375 Sed quam cito sunt consecutae mulieres!
Clitipho
Ubi sunt? cur retines?
Syrus
Iam nunc haec non est tua.
Clitipho
Scio; apud patrem: at nunc interim.
Syrus
Nihilo magis.
Clitipho
Sine.
Syrus
Non sinam, inquam.
Clitipho
Quaeso, paulisper.
Syrus
Veto.
Clitipho
Saltem salutare.
Syrus
Abeas, si sapis.
Clitipho
Eo.
380 Quid istic?
Syrus
380 Manebit.
Clitipho
380 O hominem felicem!
Syrus
380 Ambula.
Bacchis
Edepol te, mea Antiphila, laudo et fortunatam iudico,
Id quum studuisti, isti formae ut mores consimiles forent:
Minimeque, ita me Di ament, miror, si te sibi quisque expetit.
Nam mihi quale ingenium haberes fuit indicio oratio.
385 Et quum egomet nunc mecum in animo vitam tuam considero,
Omniumque adeo vestrarum vulgus quae abs se segregant;
Et vos esse istiusmodi, et nos non esse, haud mirabile est.
Nam expedit bonas esse vobis: nos quibuscum est res non sinunt.
Quippe forma impulsi nostra nos amatores colunt:
390 Haec ubi immutata est, illi suum animum alio conferunt.
Nisi si prospectum interea aliquid est, desertae vivimus.
Vobis cum uno semel ubi aetatem agere decretum est viro,
Cuius mos maxime est consimilis vostrum, hi se ad vos applicant.
Hoc beneficio utrique ab utrisque vero devincimini,
395 Ut numquam ulla amori vestro incidere possit calamitas.
Antiphila
Nescio alias: me quidem semper scio fecisse sedulo
Ut ex illius commodo meum compararem commodum.
Clinia
Ah!
Ergo, mea Antiphila, tu nunc sola reducem me in patriam facis:
Nam, dum abs te absum, omnes mihi labores fuere quos cepi leves
400 Praeterquam tui carendum quod erat.
Syrus
400 Credo.
Clinia
400 Syre, vix suffero.
Hocine me miserum non licere meo modo ingenium frui?
Syrus
Immo, ut patrem tuum vidi esse habitum, diu etiam duras dabit.
Bacchis
Quisnam hic adolescens est qui intuitur nos?
Antiphila
Ah, retine me, obsecro.
Bacchis
Amabo, quid tibi est?
Antiphila
Disperii, perii misera.
Bacchis
Quid stupes,
405 Antiphila?
Antiphila
405 Videon Cliniam an non?
Bacchis
405 Quem vides?
Clinia
Salve, anime mi.
Antiphila
O mi exspectate, salve.
Clinia
Ut vales?
Antiphila
Salvum advenisse gaudeo.
Clinia
Teneone te,
Antiphila, maxime animo exoptata meo?
Syrus
Ite intro: nam vos iamdudum exspectat senex.
Tap any Latin word to look it up
An open-access project
Parry 1857
Parry, Whitaker and Co., 1857 · 1857
The Editor

Milman Parry (1902–1935) was an American classical scholar whose revolutionary theory of oral composition transformed Homeric studies. Parry's doctoral thesis, L'Épithète traditionnelle dans Homère (1928), demonstrated that Homer's formulaic language was the product of oral tradition rather than individual artistic choice. His fieldwork recording South Slavic oral poetry in the 1930s provided comparative evidence for his theory.

About This Edition

Texts associated with Parry reflect the oral-formulaic tradition of Homeric scholarship. Parry's work, continued after his early death by Albert Lord (The Singer of Tales, 1960), established that the Homeric epics are products of a centuries-long oral tradition. This has profound implications for how we read and edit the text — apparent inconsistencies and repetitions are features of oral composition, not scribal errors.

Tap any Latin word to look it up