Terence Eunuchus
EN Lat Orig
Act 5
Thais
Pergin scelesta mecum perplexe loqui?
Scio; nescio; abiit; audivi; ego non affui.
Non tu istuc mihi dictura aperte es quicquid est?
Virgo conscissa veste lacrimans obticet.
820 Eunuchus abiit; quamobrem? quid factum est? taces?
Pythias
Quid tibi ego dicam misera? Illum eunuchum negant
Fuisse.
Thais
Quis fuit igitur?
Pythias
Iste Chaerea.
Thais
Qui Chaerea?
Pythias
Iste ephebus, frater Phaedriae.
Thais
Quid ais venefica?
Pythias
Atqui certo comperi.
Thais
825 Quid is obsecro ad nos? quamobrem adductus est?
Pythias
825 Nescio;
Nisi amasse credo Pamphilam.
Thais
Hem, misera occidi;
Infelix, siquidem tu istaec vera praedicas.
Num id lacrimat virgo?
Pythias
Id opinor.
Thais
Quid ais sacrilega?
Istucine interminata sum hinc abiens tibi?
Pythias
830 Quid facerem? ita ut tu iusti soli credita est.
Thais
Scelesta lupo ovem commisisti. Dispudet
Sic mihi data esse verba. Quid illic hominis est?
Pythias
Hera mea tace; tace obsecro; salvae sumus:
Habemus hominem ipsum.
Thais
Ubi is est?
Pythias
Hem ad sinistram:
835 Viden?
Thais
835 Video.
Pythias
835 Comprehendi iube quantum potest.
Thais
Quid illo faciemus stulta?
Pythias
Quid facias rogas?
Vide amabo si non, qutun adspicias, os impudens
Videtur: non est? tum quae eius confidentia est!
Chaerea
Apud Antiphonem uterque, mater et pater,
840 Quasi dedita opera domi erant, ut nullo modo
Introire possem quin viderent me. Interim
Dum ante ostium sto, notus mihi quidam obviam
Venit. Ubi vidi, ego me in pedes quantum queo
In angiportum quoddam desertum; inde item
845 In aliud, inde in aliud: ita miserrimus
Fui fugitando ne quis me cognosceret.
Sed estne haec Thais quam video? Ipsa est. Haereo.
Quid faciam? quid mea autem? quid faciet mihi?
Thais
Adeamus. Bone vir Dore salve. Die mihi,
850 Aufugistine?
Chaerea
850 Hera, factum.
Thais
850 Satin id tibi placet?
Chaerea
Non.
Thais
Credin te impune habiturum?
Chaerea
Unam hanc noxiam
Mitte: si aliam admisero umquam, occidito.
Thais
Num meam saevitiam veritus es?
Chaerea
Non.
Thais
Quid igitur?
Chaerea
Hanc metui ne me criminaretur tibi.
Thais
855 Quid feceras?
Chaerea
855 Paulum quiddam.
Pythias
855 Eho, paulum, impudens?
An paulum hoc esse tibi videtur, virginem
Vitiare civem?
Chaerea
Conservam esse credidi.
Pythias
Conservam? Vix me contineo quin involem in
Capillum. Monstrum etiam ultro derisum advenit.
Thais
860 Abin hinc, insana?
Pythias
860 Quid ita vero? debeam,
Credo, isti quicquam furcifero, si id fecerim;
Praesertim cium se servum fateatur tuum.
Thais
Missa haec faciamus. Non te lignum, Chaerea,
Fecisti; nam etsi ego digna hac contumelia
865 Sum maxime, at tu indignius qui faceres tamen.
Neque edepol quid nunc consili capiam scio
De virgine istac: ita conturbasti mihi
Rationes omnes, ut eam non possim suis,
Ita ut aequum fuerat atque ut studui, tradere,
870 Ut solidum parerem hoc mihi beneficium, Chaerea.
Chaerea
At nunc dehinc spero aeternam inter nos gratiam
Fore, Thais. Saepe ex huiusmodi re quapiam et
Malo principio magna familiaritas
Conflata est. Quid si hoc quispiam voluit Deus?
Thais
875 Equidem pol in eam partem accipioque et volo.
Chaerea
Immo ita quaeso. Unum hoc scito; contumeliae
Non me fecisse causa sed amoris.
Thais
Scio;
Et pol propterea magis nunc ignosco tibi.
Non adeo inhumano ingenio sum, Chaerea,
880 Neque ita imperita ut quid amor valeat nesciam.
Chaerea
Te quoque iam, Thais, ita me Di bene ament, amo.
Pythias
Tum pol tibi ab istoc, hera, cavendum intelligo.
Chaerea
Non ausim.
Pythias
Nihil tibi quicquam credo.
Thais
Desinas.
Chaerea
Nunc ego te in hac re mihi oro ut adiutrix sies:
885 Ego me tuae commendo et committo fidei;
Te mihi patronam capio, Thais; te obsecro.
Emoriar si non hanc uxorem duxero.
Thais
Tamen si pater—.
Chaerea
Quid? ah volet, certo scio;
Civis modo haec sit.
Thais
Paululum opperirier
890 Si vis, iam frater ipse hic aderit virginis:
Nutricem arcessitum it quae illam aluit parvulam.
In cognoscendo tute ipse aderis, Chaerea.
Chaerea
Ego vero maneo.
Thais
Vin interea, dum is venit,
Domi opperiamur potius quam hic ante ostium?
Chaerea
895 Immo percupio.
Pythias
895 Quam tu rem actura obsecro es?
Thais
Nam quid ita?
Pythias
Rogitas? hunc tu in aedes cogitas
Recipere posthac?
Thais
Cur non?
Pythias
Crede hoc meae fidei;
Dabit hic aliquam pugnam denuo.
Thais
Au tace obsecro.
Pythias
Parum perspexisse eius videre audaciam.
Chaerea
900 Non faciam, Pythias.
Pythias
900 Non pol credo, Chaerea,
Nisi si commissum non erit.
Chaerea
Quin Pythias,
Tu me servato.
Pythias
Neque pol servandum tibi
Quicquam dare ausim, neque te servare: apage te.
Thais
Adest optime ipse frater.
Chaerea
Perii hercle: obsecro,
905 Abeamus intro Thais: nolo me in via
Cum hac veste videat.
Thais
Quamobrem tandem? an quia pudet?
Chaerea
Id ipsum.
Pythias
Id ipsum? Virgo vero.
Thais
I prae; sequor.
Tu istic mane, ut Chremem introducas, Pythias.
Pythias
Quid? quid venire in mentem nunc possit mihi?
910 Quidnam qui referam illi sacrilego gratiam
Qui hunc supposuit nobis?
Chremes
Move vero ocius
Te nutrix.
Sophrona
Moveo.
Chremes
Video; sed nihil promoves.
Pythias
Iamne ostendisti signa nutrici?
Chremes
Omnia.
Pythias
Amabo quid ait? cognoscitne?
Chremes
Ac memoriter.
Pythias
915 Bene edepol narras; nam illi faveo virgini.
Ite intro: iamdudum hera vos exspectat domi.
Virum bonum eccum Parmenonem incedere
Video. Vide ut otiosus it si Dis placet.
Spero me habere qui hunc meo excruciem modo.
920 Ibo intro de cognitione ut certum sciam:
Post exibo atque hunc perterrebo sacrilegum.
Parmeno
Reviso quidnam Chaerea hic rerum gerat.
Quod si astu rem tractavit, Di vestram fidem,
Quantam et quam veram laudem capiet Parmeno!
925 Nam ut mittam, quod ei amorem difficillimum et
Carissimum, ab meretrice avara virginem
Quam amabat eam confeci sine molestia,
Sine surtu, sine dispendio; tum hoc alterum,
Id vero est quod ego mihi puto palmarium
930 Me repperisse, quo modo adolescentulus
Meretricum ingenia et mores posset noscere;
Mature ut quum cognorit perpetuo oderit.
Quae dum foris sunt, nihil videtur mundius;
Nec magis compositum quicquam, nec magis elegans:
935 Quae, cum amatore suo quum coenant, liguriunt.
Harum videre illuviem, sordes, inopiam;
Quam inhonestae solae sint domi, atque avidae cibi;
Quo pacto ex iure hesterno panem atrum vorent;
Nosse omnia haec salus est adolescentulis.
Pythias
940 Ego pol te pro istis dictis et factis, scelus,
Ulciscar, ut ne impune in nos illuseris.
Proh Deum fidem, facinus foedum! O infelicem adolescentulum!
O scelestum Parmenonem qui istum huc adduxit!
Parmeno
Quid est?
Pythias
Miseret me: itaque ut ne viderem misera huc effigi foras
945 Quae futura exempla dicunt in eum indigna.
Parmeno
945 O Iupiter,
Quae illaec turba est? numnam ego perii? Adibo. Quid istuc Pythias?
Quid ais? in quem exempla fient?
Pythias
Rogitas audacissime?
Perdidisti istum quem adduxti pro eunucho adolescentulum,
Dum studes dare verba nobis.
Parmeno
Quid ita? aut quid factum est? cedo.
Pythias
950 Dicam. Virginem istam Thaidi quae hodie dono data est
Scis eam hinc civem esse, et fratrem eius esse apprime nobilem?
Parmeno
Nescio.
Pythias
Atqui sic inventa est: eam iste vitiavit miser.
Ille ubi id rescivit factum, frater violentissimus
Parmeno
Quidnam fecit?
Pythias
colligavit primum eum miseris modis.
Parmeno
955 Colligavit?
Pythias
955 Atque equidem orante ut ne id faceret Thaide.
Parmeno
Quid ais?
Pythias
Nunc minatur porro sese id quod moechis solet;
Quod ego numquam vidi fieri, neque velim.
Parmeno
Qua audacia
Tantum facinus audet?
Pythias
Quid ita tantum?
Parmeno
An non tibi hoc maximum est?
Quis homo pro moecho umquam vidit in domo meretricia
960 Prehendi quemquam?
Pythias
960 Nescio.
Parmeno
960 At ne hoc nesciatis, Pythias,
Dico, edico vobis, nostrum esse illum herilem filium.
Pythias
Hem
Obsecro, an is est?
Parmeno
Ne quam in illum Thais vim fieri sinat.
Atque adeo autem cur non egomet intro eo?
Pythias
Vide, Parmeno,
Quid agas, ne neque illi prosis et tu pereas; nam hoc putant,
965 Quicquid factum est a te esse ortum.
Parmeno
965 Quid igitur faciam miser?
Quidve incipiam? ecce autem video rure redeuntem senem.
Dicam huic, an non? dicam hercle, etsi mihi magnum malum
Scio paratum; sed necesse est huic ut subveniat.
Pythias
Sapis.
Ego abeo intro: tu isti narra omnem rem ordine ut factum siet.
Laches
970 Ex meo propinquo rure hoc capio commodi,
Neque agri neque urbis odium me umquam percipit.
Ubi satias coepit fieri commuto locum.
Sed estne ille noster Parmeno? et certe ipsus est.
Quem praestolare, Parmeno, hic ante ostium?
Parmeno
975 Quis homo est? ehem, salvum te advenire, here, gaudeo.
Laches
Quem praestolare?
Parmeno
Perii: lingua haeret metu.
Laches
Hem, quid est? quid trepidas? satin salve? dic mihi.
Parmeno
Here, primum te arbitrari quod res est velim;
Quicquid huius factum est culpa non factum est mea.
Laches
980 Quid?
Parmeno
980 Recte sane interrogasti: oportuit
Rem praenarrasse me. Emit quendam Phaedria
Eunuchum quem dono huic daret.
Laches
Cui?
Parmeno
Thaidi.
Laches
Emit? perii hercle: quanti?
Parmeno
Viginti minis.
Laches
Actum est.
Parmeno
Tum quandam fidicinam amat hic Chaerea.
Laches
985 Hem, quid? amat? an scit iam ille quid meretrix siet?
An in Astu venit? aliud ex alio malum.
Parmeno
Here, ne me spectes: me impulsore haec non facit.
Laches
Omitte de te dicere: ego te, furcifer,
Si vivoSed istuc, quicquid est, primum expedi.
Parmeno
990 Is pro illo eunucho ad Thaidem deductus est.
Laches
Pro eunuchon?
Parmeno
Sic est: hunc pro moecho postea
Comprehendere intus, et constrinxere.
Laches
Occidi.
Parmeno
Audaciam meretricum specta.
Laches
Numquid est
Aliud mali damnive quod non dixeris
995 Reliquum?
Parmeno
995 Tantum est.
Laches
995 Cesso huc introrumpere?
Parmeno
Non dubium est quin mihi magnum ex hac re sit malum;
Nisi quia necessus fuit hoc facere, id gaudeo,
Propter me hisce aliquid esse eventurum mali.
Nam iam diu aliquam causam quaerebat senex,
1000 Quamobrem insigne aliquid faceret iis. Nunc repperit.
Pythias
Numquam edepol quicquam iam diu quod magis vellem evenire
Mihi evenit quam quod modo senex intro ad nos venit errans.
Mihi solae ridiculo fuit, quae quid timeret scibam.
Parmeno
Quid hoc autem est?
Pythias
Nunc id prodeo ut conveniam Parmenonem.
1005 Sed ubi, obsecro, is est?
Parmeno
1005 Me quaerit haec.
Pythias
1005 Atque eccum video: adibo.
Parmeno
Quid est inepta? quid tibi vis? quid rides? pergin?
Pythias
Perii.
Defessa iam sum misera te ridendo.
Parmeno
Quid ita?
Pythias
Rogitas?
Numquam, pol, hominem stultiorem vidi nec videbo. Ah,
Non possum satis narrare quos ludos praebueris intus.
1010 At etiam primo callidum et disertum credidi hominem.
Quid? ilicone credere ea quae dixi oportuit te?
An poenitebat flagitii te auctore quod fecisset
Adolescens, ni miserum insuper etiam patri indicares?
Nam quid illi credis animi tum fuisse ubi vestem vidit
1015 Illam esse eum indutum pater? quid est? iam scis te perisse?
Parmeno
Hem. Quid dixti, pessima? an mentita es? etiam rides?
Itan lepidum tibi visum est, scelus, nos irridere?
Pythias
Nimium.
Parmeno
Si quidem istuc impune habueris.
Pythias
Verum.
Parmeno
Reddam hercle.
Pythias
Credo.
Sed in diem istuc, Parmeno, est fortasse quod minare.
1020 Tu iam pendebis, qui stultum adolescentulum nobilitas
Flagitiis, et eundem indicas: uterque exempla in te edent.
Parmeno
Nullus sum.
Pythias
Hic pro illo munere tibi honos est habitus: abeo.
Parmeno
Egomet meo indicio miser quasi sorex hodie perii.
Gnatho
Quid nunc? qua spe aut quo consilio huc imus? quid inceptas, Thraso?
Thraso
1025 Egone? ut Thaidi me dedam, et faciam quod iubeat.
Gnatho
1025 Quid est?
Thraso
Qui minus quam Hercules servivit Omphalae?
Gnatho
Exemplum placet.
Utinam tibi commitigari videam sandalio caput.
Sed fores crepuerunt ab ea.
Thraso
Perii. Quid hoc autem est mali?
Hunc ego numquam videram etiam: quidnam hic properans prosilit?
Chaerea
1030 O populares, ecquis me hodie vivit fortunatior?
Nemo hercle quisquam; nam in me plane Di potestatem suam
Omnem ostendere, cui tam subito tot contigerint commoda.
Parmeno
Quid hic laetus est?
Chaerea
O Parmeno mi, O mearum voluptatum omnium
Inventor, inceptor, perfector; scin me in quibus sim gaudiis?
1035 Scis Pamphilam meam inventam civem?
Parmeno
1035 Audivi.
Chaerea
1035 Scis sponsam mihi?
Parmeno
Bene, ita me Di ament, factum.
Gnatho
Audin tu hic quid ait?
Chaerea
Tum autem Phaedriae
Meo fratri gaudeo esse amorem omnem in tranquillo: una est domus.
Thais patri se commendavit in clientelam et fidem;
Nobis dedit se.
Parmeno
Fratris igitur Thais tota est?
Chaerea
Scilicet.
Parmeno
1040 Iam hoc aliud est quod gaudeamus: miles pellitur foras.
Chaerea
Tum tu frater, ubi ubi est, fac quam primum haec audiat.
Parmeno
Visam domum.
Thraso
Numquid, Gnatho, tu dubitas quin ego nunc perpetuo perierim?
Gnatho
Sine dubio opinor.
Chaerea
Quid commemorem primum aut laudem maxime?
Illumne qui mihi dedit consilium ut facerem; an me qui ausus sim
1045 Incipere? an fortunam collaudem quae gubernatrix fuit;
Quae tot res, tantas tam opportune in unum conclusit diem?
An mei patris festivitatem et facilitatem? O Iupiter,
Serva, obsecro, haec nobis bona.
Phaedria
Di vestram fidem, incredibilia
Parmeno modo quae narravit: sed ubi est frater?
Chaerea
Praesto adest.
Phaedria
1050 Gaudeo.
Chaerea
1050 Satis credo: nihil est Thaide hac, frater, tua
Dignius quod ametur; ita nostrae omni est fautrix familiae.
Phaedria
Mihi illam laudas?
Thraso
Perii, quanto minus spei est, tanto magis amo.
Obsecro, Gnatho, in te spes est.
Gnatho
Quid vis faciam?
Thraso
Perfice hoc
Precibus, pretio, ut haeream in parte aliqua tandem apud Thaidem.
Gnatho
1055 Difficile est.
Thraso
1055 Si quid conlibuit, novi te: hoc si effeceris,
Quodvis donum et praemium a me optato, id optatum feres.
Gnatho
Itane?
Thraso
Sic erit.
Gnatho
Si efficio hoc, postulo ut mihi tua domus
Te praesente absente pateat; invocato ut sit locus
Semper.
Thraso
Do fidem futurum.
Gnatho
Accingar.
Phaedria
Quem hic ego audio?
1060 O Thraso!
Thraso
1060 Salvete.
Phaedria
1060 Tu fortasse quae facta hic sient
Nescis.
Thraso
Scio.
Phaedria
Cur te ergo in his ego conspicor regionibus?
Thraso
Vobis fretus.
Phaedria
Scin quam fretus? Miles, edico tibi,
Si te in platea offendero hac post umquam, quod dicas mihi,
Alium quaerebam, iter hac habui, periisti.
Gnatho
Heia, haud sic decet.
Phaedria
1065 Dictum est.
Gnatho
1065 Non cognosco vestrum tam superbum.
Phaedria
1065 Sic erit.
Gnatho
Prius audite paucis; quod quum dixero, si placuerit,
Facitote.
Phaedria
Audiamus.
Gnatho
Tu concede paullum istuc, Thraso.
Principio ego vos credere ambos hoc mihi vehementer velim,
Me, huius quicquid facio, id facere maxime causa mea:
1070 Verum si idem vobis prodest, vos non facere inscitia est.
Phaedria
Quid id est?
Gnatho
Militem ego rivalem recipiendum censeo.
Phaedria
Hem,
Recipiendum?
Gnatho
Cogita modo. Tu hercle cum illa, Phaedria,
Et libenter vivis; etenim bene libenter victitas.
Quod des paulum est; et necesse est multum accipere Thaidem,
1075 Ut tuo amori suppeditare possit sine sumtu tuo.
Ad omnia haec magis opportunus, nec magis ex usu tuo
Nemo est: principio et habet quod det, et dat nemo largius.
Fatuus est, insulsus, tardus: stertit noctesque et dies.
Neque istum metuas ne amet mulier: facile pellas, ubi velis.
Phaedria
1080 Quid agimus?
Gnatho
1080 Praeterea hoc etiam, quod ego vel primum puto:
Accipit hominem nemo melius prorsus, neque prolixius.
Phaedria
Mirum ni illoc homine quoquo pacto opus est.
Chaerea
Idem ego arbitror.
Gnathio
Riecte facitis. Unum etiam hoc vos oro, ut me in vestrum gregem
Recipiatis: satis diu hoc iam saxum volvo.
Phaedria
Recipimus.
Chaerea
1085 Ac libenter.
Gnatho
1085 At ego pro istoc, Phaedria, et tu, Chaerea,
Hunc comedendum et deridendum vobis propino.
Chaerea
Placet.
Phaedria
Dignus est.
Gnatho
Thraso, ubi vis accede.
Thraso
Obsecro te, quid agimus?
Gnatho
Quid? isti te ignorabant: postquam eis mores ostendi tuos,
Et collaudavi secundum facta et virtutes tuas,
1090 Impetravi.
Thraso
1090 Bene fecisti: gratiam habeo maximam.
Numquam etiam fui usquam quin me omlnes amarent plurimum.
Gnatho
Dixine ego in hoc inesse vobis Atticam elegantiam?
Phaedria
Nihil praetermissum est: ite hac.
Ω
Vol valete, et plaudite.
Tap any Latin word to look it up
An open-access project
Parry 1857
Parry, Whitaker and Co., 1857 · 1857
The Editor

Milman Parry (1902–1935) was an American classical scholar whose revolutionary theory of oral composition transformed Homeric studies. Parry's doctoral thesis, L'Épithète traditionnelle dans Homère (1928), demonstrated that Homer's formulaic language was the product of oral tradition rather than individual artistic choice. His fieldwork recording South Slavic oral poetry in the 1930s provided comparative evidence for his theory.

About This Edition

Texts associated with Parry reflect the oral-formulaic tradition of Homeric scholarship. Parry's work, continued after his early death by Albert Lord (The Singer of Tales, 1960), established that the Homeric epics are products of a centuries-long oral tradition. This has profound implications for how we read and edit the text — apparent inconsistencies and repetitions are features of oral composition, not scribal errors.

Tap any Latin word to look it up