Terence Eunuchus
EN Lat Orig
Act 2
Si quisquam est qui placere se studeat bonis
Quam plurimis et minime multos laedere,
In his poeta hic nomen profitetur suum.
Tum si quis est qui dictum in se inclementius
5 Existimavit esse, sic existimet,
Responsum non dictum esse, quia laesit prior,
Qui bene vertendo, et easdem scribendo male, ex
Graecis bonis Latinas fecit non bonas.
Idem Menandri Phasma nunc nuper dedit;
10 Atque in Thesauro scripsit causamn dicere
Prius unde petitur aurum quare sit suumn
Quam ille qui petit unde is sit thesaurus sibi,
Aut unde in patrium monumentum pervenerit.
Dehinc ne frustretur ipse se, aut sic cogitet,
15 Defunctus iam sum, nihil est quod dicat mihi;
Is ne erret moneo et desinat lacessere.
Habeo alia multa quae nunc condonabitur;
Quae proferentur post, si perget laedere
Ita ut facere instituit. Quam nunc acturi sumus
20 Menandri Eunuchum postquam Aediles emerunt,
Perfecit sibi ut inspiciendi esset copia.
Magistratus cum ibi adessent occepta est agi.
Exclamat furem non poetam fabulam
Dedisse, et nihil dedisse verborum tamen;
25 Colacem esse Naevi et Plauti veterem fabulam;
Parasiti personam inde ablatam et militis.
Si id est peccatum, peccatum imprudentia est
Poetae; non qui furtum facere studuerit.
Id ita esse vos iam iudicare poteritis.
30 Colax Menandri est; in ea est parasitus Colax,
Et miles gloriosus; eas se non negat
Personas transtulisse in Eunuchum suam
Ex Graeca; sed eas fabulas factas prius
Latinas scisse sese id vero pernegat.
35 Quod si personis iisdem uti aliis non licet,
Qui magis licet currentes servos scribere,
Bonas matronas facere, meretrices malas,
Parasitum edacem, gloriosum militem,
Puerum supponi, falli per servum senem,
40 Amare, odisse, suspicari? Denique
Nullum est iam dictum, quod non dictum sit prius.
Quare aequum est vos cognoscere atque ignoscere
Quae veteres factitarunt si faciunt novi.
Date operam, et cum silentio animadvertite,
45 Ut pernoscatis quid sibi Eunuchus velit.
Phaedria
Fac ita ut iussi deducantur isti.
Parmeno
Faciam.
Phaedria
At diligenter.
Parmeno
Fiet.
Phaedria
At mature.
Parmeno
Fiet.
Phaedria
Satin hoc mandatum est tibi?
Parmeno
Ah!
Rogitare? quasi difficile sit.
210 Utinam tam aliquid invenire facile possis Phaedria
Quam hoc peribit.
Phaedria
Ego quoque una pereo, quod mihi est carius:
Ne istuc tam iniquo patiare animo.
Parmeno
Minime; quin effectum dabo.
Sed numquid aliud imperas?
Phaedria
Munus nostrum ornato verbis, quod poteris; et istum aemulum,
215 Quod poteris, ab ea pellito.
Parmeno
Memini, tametsi nullus moneas.
Phaedria
Ego rus ibo, atque ibi manebo.
Parmeno
Censeo.
Phaedria
Sed heus tu!
Parmeno
Quid vis?
Phaedria
Censen posse me offirmare
Et perpeti ne redeam interea?
Parmeno
Tene? non hercle arbitror.
Nam aut iam revertere, aut mox noctu te adiget horsum insomnia.
Phaedria
220 Opus faciam ut defatiger usque ingratiis ut dormiam.
Parmeno
Vigilabis lassus; hoc plus facies.
Phaedria
Ah nihil dicis Parmeno.
Eiicienda hercle haec est mollities animi: nimis me indulgeo.
Tandem non ego illa caream, si sit opus, vel totum triduum?
Parmeno
Hui!
Universum triduum? vide quid agas.
Phaedria
Stat sententia.
Parmeno
225 Di boni, quid hoc morbi est? adeone homines immutarier
Ex amore ut non cognoscas eundem esse? Hoc nemo fuit
Minus ineptus magis severus quisquam, nec magis continues.
Sed quis hic est qui huc pergit? at at! hic quidem est parasitus Gnatho
Militis: ducit secum una virginem dono huic. Papae!
230 Facie honesta: mirum ni ego me turpiter hodie hic dabo
Cum meo decrepito hoc eunucho. Haec superat ipsam Thaidem.
Gnatho
Di immortales! homini homo quid praestat, stulto intelligens
Quid interest! hoc adeo ex hac re venit in mentem mihi.
Conveni hodie adveniens quendam mei loci hinc atque ordinis,
235 Hominem haud impurum, itidem patria qui abligurierat bona.
Video sentum, squalidum, aegrum, pannis annisque obsitum.
Quid istuc, inquam, ornati est? Quoniam miser quod habui perdidi. Hem,
Quo redactus sum! omnes noti me atque amici deserunt.
Hic ego illum contempsi prae me. Quid homo, inquam, ignavissime?
240 Itan parasti te, ut spes nulla reliqua in te sit tibi?
Simul consilium cum re amisti? viden me ex eodem ortum loco,
Qui color, nitor, vestitus, quae habitudo est corporis?
Omnia habeo, neque quicquam habeo. Nihil cum est nihil defit tamen.
At ego infelix neque ridiculus esse neque plagas pati
245 Possum. Quid? tu his rebus credis fieri? tota erras via.
Olim isti fuit generi quondam quaestus apud saeclum prius.
Hoc novum est aucupium: ego adeo hanc primus inveni viam.
Est genus hominum, qui esse primos se omnium rerum volunt,
Nec sunt: hos consector. Hisce ego non paro me ut rideant;
250 Sed his ultro arrideo, et eorum ingenia admiror simul.
Quicquid dicunt laudo: id rursum si negant, laudo id quoque.
Negat quis? nego: ait? aio. Postremo imperavi egomet mihi
Omnia assentari. Is quaestus nunc est multo uberrimus.
Parmeno
Scitum hercle hominem! hic homines prorsum ex stultis insanos facit.
Gnatho
255 Dum haec loquimur interea loci ad macellum ubi advenimus,
Concurrunt laeti mihi obviam cupediarii omnes,
Cetarii, lanii, coqui, fartores, piscatores;
Quibus et re salva et perdita profueram, et prosum saepe.
Salutant; ad coenam vocant; adventum gratulantur.
260 Ille ubi miser famelicus videt me esse in tanto honore,
Et tam facile victum quaerere, ibi homo coepit me obsecrare
Ut sibi liceret discere id de me: sectari iussi;
Si potis est, tanquam philosophorum habent disciplina ex ipsis
Vocabula, parasiti item ut Gnathonici vocentur.
Parmeno
265 Viden otium et cibus quid faciat alienus?
Gnatho
265 Sed ego cesso
Ad Thaidem hanc deducere, et rogitare ad coenam ut veniat?
Sed Parmenonem ante ostium Thaidis tristem video,
Rivalis servum. Salva res est: nimirum homines frigent.
Nebulonem hunc certum est ludere.
Parmeno
Hice hoc munere arbitrantur
270 Suam Thaidem esse.
Gnatho
270 Plurima salute Parmenonem
Summum suum impertit Gnatho. Quid agitur?
Parmeno
Statur.
Gnatho
Video.
Numquidnam quod nolis vides?
Credo; at numquid aliud?
Parmeno
Te.
Quidum?
Gnatho
Quia tristis es.
Parmeno
Nihil equidem.
Gnatho
Ne sis: sed quid videtur
Hoc tibi mancipium?
Parmeno
Non malum hercle.
Gnatho
Uro hominem.
Parmeno
Ut falsus animi est!
Gnatho
275 Quam hoc munus gratum Thaidi arbitrare esse?
Parmeno
275 Hoc nunc dicis,
Eiectos hinc nos: omnium rerum, heus, vicissitudo est.
Gnatho
Sex ego te totos Parmeno hos menses quietum reddam,
Ne sursum deorsum cursites, neve usque ad lucem vigiles.
Ecquid beo te?
Parmeno
Men? papae!
Gnatho
Sic soleo amicos.
Parmeno
Laudo.
Gnatho
280 Detineo te fortasse: tu profectus alio fueras.
Parmeno
Nusquam.
Gnatho
Tum tu igitur paululum da mihi operae: fac ut admittar
Ad illam.
Parmeno
Age modo; nunc tibi patent fores hae, quia istam ducis.
Gnatho
Numquam evocari hinc vis foras?
Parmeno
Sine biduum hoc praetereat:
Qui mihi nunc uno digitulo fores aperis fortunatus
285 Nae tu istas faxo calcibus saepe insultabis frustra.
Gnatho
Etiam nunc hic stas Parmeno? eho numnam hic relictus custos,
Ne quis forte internuntius clam a milite ad istam curset?
Parmeno
Facete dictum: mira vero militi quae placeant.
Sed video herilem filium minorem huc advenire.
290 Miror quid ex Piraeeo abierit; nam ibi custos publice est nunc.
Non temere est; et properans venit: nescio quid circumspectat.
Chaerea
Occidi.
Neque virgo est usquam; neque ego, qui illam e conspectu amisi meo.
Ubi quaeram? Ubi investigem? Quem perconter? Quam insistam viam?
295 Incertus sum: una haec spes est; ubi ubi est, diu celari non potest.
O faciem pulchramn! deleo omnes dehinc ex animo mulieros.
Taedet quotidianarum harum formarum.
Parmeno
Ecce autem alterum!
Nescio quid de more loquitur.
Chaerea
O infortunatum senem!
Parmeno
Hic vero est qui si occeperit lucidum iocumque dices
300 Illum alterum fuisse praeut quae dabit huius rabies.
Chaerea
Ut illum Di Deaeque senium perdant qui me hodie remoratus est,
Meque adeo qui restiterim; tum autem qui illum floccifecerim.
Sed eccum Parmenonem: salve.
Parmeno
Quid tu es tristis? quidve es alacris?
Unde is?
Chaerea
Egone? nescio hercle, neque unde eam, neque quorsumn eam:
305 Ita prorsum oblitus sum mei.
Parmeno
Qui quaeso?
Chaerea
Amo.
Parmeno
Hem!
Chaerea
Nunc Parmeno te ostendes qui vir sies.
Scis te mihi saepe pollicitum esse; Chaerea aliquid inveni
Modo quod ames: in ea re utilitatem ego faciam ut cognoscas meam;
Cum in cellulam ad te patris penum omnem congerebam clanculum.
Parmeno
310 Age, inepte.
Chaerea
310 Hoc hercle factum est: fac sis nunc promissa appareant;
Sive adeo digna res est ubi tu nervos intendas tuos.
Haud similis virgo est virginum nostrarum quas matres student
Demissis humeris esse, vincto pectore, ut gracilae sient.
Si qua est habitior paulo, pugilem esse aiunt, deducunt cibum.
315 Tametsi bona est natura, reddunt curatura iunceas:
Itaque ergo amantur.
Parmeno
Quid tua istaec?
Chaerea
Nova figura oris.
Parmeno
Papae!
Chaerea
Color verus, corpus solidum et succi plenum.
Parmeno
Anni?
Chaerea
Anni? sedecim.
Parmeno
Flos ipse.
Chaerea
Hanc tu mihi vel vi vel clam vel precario
Fac tradas: mea nihil refert, dum potiar modo.
Parmeno
320 Quid? virgo cuia est?
Chaerea
320 Nescio hercle.
Parmeno
320 Unde est?
Chaerea
320 Tantundem.
Parmeno
320 Ubi habitat?
Chaerea
Ne id quidem.
Parmeno
Ubi vidisti?
Chaerea
In via.
Parmeno
Qua ratione amisti?
Chaerea
Id equidem adveniens mecum stomachabar modo;
Nec quenquam esse ego hominem arbitror cui magis bonae
Felicitates omnes adversae sient.
Parmeno
325 Quid hoc est sceleris?
Chaerea
325 Perii.
Parmeno
325 Quid factum est?
Chaerea
325 Rogas?
Patris cognatum atque aequalem Archidemidem,
Novistin?
Parmeno
Quidni?
Chaerea
Is dum sequor hanc fit mihi obviam.
Parmeno
Incommode hercle.
Chaerea
Immo enimvero infeliciter;
Nam incommoda alia sunt cicenda, Parmeno.
330 Illum liquet mihi deierare his mensibus
Sex septem prorsum non vidisse proximis,
Nisi nunc cum minime vellem minimeque opus fuit.
Eho nonne hoc monstri simile est? quid ais?
Parmeno
Maxime.
Chaerea
Continuo accurrit ad me quam longe quidem,
335 Incurvus, tremulus, labiis demissis, gemens.
Heus! heus! tibi dico Chaerea, inquit. Restiti.
Scin quid ego te volebam? Dic. Cras est mihi
Iudicium. Quid tum? Ut diligenter nunties
Patri, advocatus mane mihi esse ut meminerit.
340 Dum haec dicit, abiit hora. Rogo numquid velit?
Recte, inquit. Abeo. Cum huc respicio ad virginem,
Illa sese interea commodum huc adverterat
In hanc nostram plateam.
Parmeno
Mirum ni hanc dicit modo
Huic quae data est dono.
Chaerea
Huc cum advenio nulla erat.
Parmeno
345 Comites secuti scilicet sunt virginem.
Chaerea
Verum: parasitus cum ancilla.
Parmeno
Ipsa est: ilicet:
Desine: iam conclamatum est.
Chaerea
Alias res agis.
Parmeno
Istuc ago quidem.
Chaerea
Nostin quae sit? die mihi:
Aut vidistin?
Parmeno
Vidi; novi; scio quo abducta sit.
Chaerea
350 Eho Parmeno mi nostin?
Parmeno
350 Novi.
Chaerea
350 Et scis ubi siet?
Parmeno
Huc deducta est ad meretricem Thaidem: ei dono data est.
Chaerea
Quis is est tam potens cum tanto munere hoc?
Parmeno
Miles Thraso,
Phaedriae rivalis.
Chaerea
Duras fratris partes praedicas.
Parmeno
Immo enim si scias quod donum huic dono contra comparet,
355 Tum id magis dicas.
Chaerea
355 Quodnam quaeso hercle?
Parmeno
355 Eunuchum.
Chaerea
355 Illumne obsecro
Inhonestum hominem quem mercatus est heri, senem, mulierem?
Parmeno
Istune ipsum.
Chaerea
Homo quatietur certe cum dono foras.
Sed istam Thaidem non scivi nobis vicinam.
Parmeno
Haud diu est.
Chaerea
Perii! numquamne etiam me illam vidisse? ehodum dic mihi;
360 Estne ut fertur forma?
Parmeno
360 Sane.
Chaerea
360 At nihil ad nostram hanc.
Parmeno
360 Alia res.
Chaerea
Obsecro hercle Parmeno fac ut potiar.
Parmeno
Faciam sedulo ac
Dabo operam; adiuvabo: numquid me aliud vis?
Chaerea
Quo nunc is?
Parmeno
Domum,
Ut mancipia haec, ita ut iussit frater, ducam ad Thaidem.
Chaerea
O fortunatum istum eunuchum qui quidem in hanc detur domum!
Parmeno
365 Quid ita?
Chaerea
365 Rogitas? Summa forma semper conservam domi
Videbit; colloquetur; aderit una in unis aedibus;
Cibum nonnumquam capiet cum ea; interdum propter dormiet.
Parmeno
Quid si nunc tute fortunatus fias?
Chaerea
Qua re Parmeno?
Responde.
Parmeno
Capias tu illius vestem.
Chaerea
Vestem? quid tum postea?
Parmeno
370 Pro illo te ducam.
Chaerea
370 Audio.
Parmeno
370 Te esse illum dicam.
Chaerea
370 Intelligo.
Parmeno
Tu illis fruare commodis quibus tu illum dicebas modo;
Cibum una capias, adsis, tangas, ludas, propter dormias;
Quandoquidem illarum neque te quisquam novit, neque scit qui sies.
Praeterea forma et aetas ipsa est facile ut pro eunucho probes.
Chaerea
375 Dixti pulchre: numquam vidi melius consilium dari.
Age, eamus intro: nunc iam orna me; abduc, duc, quantum otes.
Parmeno
Quid agis? iocabar equidem.
Chaerea
Garris.
Parmeno
Perii: quid ego egi miser?
Quo trudis? perculeris iam tu me: tibi equidem dico, mane.
Chaerea
Eamus.
Parmeno
Pergin?
Chaerea
Certum est.
Parmeno
Vide ne nimium calidum hoc sit modo.
Chaerea
380 Non est profecto: sine.
Parmeno
380 At enim istaec in me cudetur faba.
Chaerea
380 Ah!
Parmeno
Flagitium facimus.
Chaerea
An id flagitium est, si in domum meretriciam
Deducar; et illis crucibus quae nos nostramque adolescentiam
Habent despicatam, et quae nos semper omnibus cruciant modis,
Nunc referam gratiam; atque eas itidem fallam ut ab illis fallimur?
385 An potius haec patri aequum est fieri ut a me ludatur dolis:
Quod qui rescierint culpent: illud merito factum omnes putent.
Parmeno
Quid istic? si certum est facere facias: verum ne post conferas
Culpam in me.
Chaerea
Non faciam.
Parmeno
Iubesne?
Chaerea
Iubeo, cogo, atque impero.
Numquam defugiam auctoritatem: sequere.
Parmeno
Di vortant bene.
Tap any Latin word to look it up
An open-access project
Parry 1857
Parry, Whitaker and Co., 1857 · 1857
The Editor

Milman Parry (1902–1935) was an American classical scholar whose revolutionary theory of oral composition transformed Homeric studies. Parry's doctoral thesis, L'Épithète traditionnelle dans Homère (1928), demonstrated that Homer's formulaic language was the product of oral tradition rather than individual artistic choice. His fieldwork recording South Slavic oral poetry in the 1930s provided comparative evidence for his theory.

About This Edition

Texts associated with Parry reflect the oral-formulaic tradition of Homeric scholarship. Parry's work, continued after his early death by Albert Lord (The Singer of Tales, 1960), established that the Homeric epics are products of a centuries-long oral tradition. This has profound implications for how we read and edit the text — apparent inconsistencies and repetitions are features of oral composition, not scribal errors.

Tap any Latin word to look it up