Terence Eunuchus
EN Lat Orig
Act 1
Dramatis Personae
ANTIPHOadolescens
CHAEREAadolescens
CHREMESadolescens rusticus
DORIASancilla
DORUSeunuchus
GNATHOparasitus
LACHESsenex
PARMENOservus
PHAEDRIAadolescens
PYTHIASancilla
SANGAlixa
SOPHRONAnutrix
THAISmeretrix
THRASOmiles
EUNUCHUS. ACTA LUDIS MEGALENSIBUS, L. POSTUMIO ALBINO L. CORNELIO MERULA AEDILIBUS CURULIBUS. EGERE L. AMBIVIUS TURPIO L. ATILIUS PRAENESTINUS TIBIIS DUABUS DEXTRIS. GRAECA MENANDRU. ACTA II. MODOS FECIT FLACCUS CLAUDII, M. VALERIO C. FANNIO COSS.
Phaedria
Quid igitur faciam? non eam? ne nunc quidem
Cum arcessor ultro? an potius ita me comparem
Non perpeti meretricum contumelias?
Exclusit: revocat. Redeam? non, si me obsecret.
Parmeno
50 Si quidem hercle possis, nihil prius neque fortius:
Verum si incipies, neque pertendes naviter,
Atque ubi pati non poteris, cum nemo expetet,
Infecta pace, ultro ad eam venies, indicans
Te amare et ferre non posse, actum est: ilicet:
55 Peristi. Eludet, ubi te victum senserit.
Proin tu dum est tempus etiam atque etiam cogita,
Here, quae res in se neque consilium neque modun
Habet ullum eam consilio regere non potes.
In amore haec omnia insunt vitia; iniuriae,
60 Suspiciones, inimicitiae, indutiae,
Bellum, pax rursum. Incerta haec si tu postules
Ratione certa facere, nihilo plus agas
Quam si des operam ut cum ratione insanias.
Et quod nunc tute tecum iratus cogitas,
65 Egone illam quae illum? quae me? quae non? sine modo:
Mori me malim: sentiet qui vir siem;
Haec verba una mehercle falsa lacrimula,
Quam oculos terendo misere vix vi expresserit,
Restinguet: et te ultro accusabit: et dabis
70 Ei ultro supplicium.
Phaedria
70 O indignum facinus! nunc ego et
Illam scelestam esse et me miserum sentio;
Et taedet; et amore ardeo; et prudens sciens,
Vivus vidensque pereo; nec quid agam scio.
Parmeno
Quid agas nisi ut te redimas captum quam queas
75 Minimo? si nequeas paululo, at quanti queas:
Et ne te afflictes.
Phaedria
Itane suades?
Parmeno
Si sapis:
Neque praeterquam quas ipse amor molestias
Habet addas, et illas quas habet recte feras.
Sed ecca ipsa egreditur nostri fundi calamitas;
80 Nam quod nos capere oportet haec intercipit.
Thais
Miseram me! vereor ne illud gravius Phaedria
Tulerit, neve aliorsum atque ego feci acceperit,
Quod heri intromissus non est.
Phaedria
Totus Parmeno
Tremo horreoque postquam aspexi hanc.
Parmeno
Bono animo es:
85 Accede ad ignem hunc; iam calesces plus satis.
Thais
Quis hic loquitur? ehem, tune hic eras, mi Phaedria?
Quid hic stabas? cur non recta introibas?
Parmeno
Caeterum
De exclusione verbum nullum.
Thais
Quid taces?
Phaedria
Sane quia vero hae mihi patent semper fores,
90 Aut quia sum apud te primus.
Thais
90 Missa istaec face.
Phaedria
Quid missa? o Thais, Thais, utinam esset mihi
Pars aequa amoris tecum, ac pariter fieret,
Ut aut hoc tibi doleret itidem ut mihi dolet,
Aut ego istuc abs te factum nihili penderem.
Thais
95 Ne crucia te, obsecro, anime mi, mi Phaedria.
Non pol quo quemquam plus amem aut plus diligam
Eo feci: sed ita erat res; faciundum fuit.
Parmeno
Credo ut fit misera prae amore exclusti hunc foras.
Thais
Sicine ais Parmeno? age: sed huc qua gratia
100 Te arcessi iussi ausculta.
Phaedria
100 Fiat.
Thais
100 Dic mihi
Hoc primum, potin est hic tacere?
Parmeno
Egone? optime.
Verum heus tu, hac lege tibi meam astringo fidem:
Quae vera audivi taceo et contineo optime;
Sin falsum aut vanum aut fictum est, continuo palam est;
105 Plenus rimaraum sum; hac atque illac perfluo.
Proin tu, taceri si vis, vera dicito.
Thais
Samia mihi mater fuit: ea habitabat Rhodi.
Parmeno
Potest taceri hoc.
Thais
Ibi tum matri parvulam
Puellam dono quidam mercator dedit
110 Ex Attica hine abreptam.
Phaedria
110 Civemne?
Thais
110 Arbitror:
Certum non scimus: matris nomen et patris
Dicebat ipsa: patriam et signa caetera
Neque scibat, neque per aetatem etiam potuerat.
Mercator hoc addebat, e praedonibus
115 Unde emerat se audisse abreptam e Sunio.
Mater ubi accepit, coepit studiose omnia
Docere, educare ita uti si esset filia.
Sororem plerique esse credebant meam.
Ego cum illo quicum tum uno rem habebam hospite
120 Abii huc; qui mihi reliquit haec quae habeo omnia.
Parmeno
Utrumque hoc falsum est: effluet.
Thais
Qui istuc?
Parmeno
Quia
Neque tu uno eras contenta, neque solus dedit;
Nam hic quoque bonam magnamque partem ad te attulit.
Thais
Ita est: sed sine me pervenire quo volo.
125 Interea miles qui me amare occeperat
In Cariam est profectus: te interea loci
Cognovi: tute scis postilla quam intumum
Habeam te, et mea consilia ut tibi credam omnia.
Phaedria
Ne hoc quidem tacebit Parmeno.
Thais
Oh, dubiumne id est?
130 Hoc agite amabo. Mater mea illic mortua est
Nuper. Eius frater aliquantum ad rem est avidior.
Is hanc ubi forma videt honesta virginem,
Et fidibus scire, pretium sperans ilico
Producit, vendit. Forte fortuna affuit
135 Hic meus amicus: emit eam dono mihi,
Imprudens harum rerum ignarusque omnium.
Is venit: postquam sensit me tecum quoque
Rem habere, fingit causas ne det sedulo.
Ait, si fidem habeat se iri praepositum tibi
140 Apud me, ac non id metuat, ne ubi acceperim
Sese relinquam, velle se illam mihi dare;
Verum id vereri: sed, ego quantum suspicor,
Ad virginem animum adiecit.
Phaedria
Etiamne amplius?
Thais
Nihil; nam quaesivi. Nunc ego eam, mi Phaedria,
145 Multae sunt causae quamobrem cupiam abducere:
Primum quod soror est dicta; praeterea ut suis
Restituam ac reddam: sola sum: habeo hic neminem
Neque amicum, neque cognatum; quamobrem, Phaedria,
Cupio aliquos parare amicos beneficio meo.
150 Id amabo adiuta me, quo id fiat facilius.
Sine illum priores partes hosce aliquot dies
Apud me habere. Nihil respondes?
Phaedria
Pessima,
Egon quicquam cum istis factis tibi respondeam?
Parmeno
Eu noster! laudo: tandem perdoluit: vir es.
Phaedria
155 At ego nescibam quorsum tu ires: Parvula
Hinc est abrepta; eduxit mater pro sua:
Soror est dicta: cupio abducere, ut reddam suis.
Nempe omnia haec nunc verba huc redeunt denique;
Ego excludor; ille recipitur: qua gratia?
160 Nisi illum plus amas quam me, et istam nunc times
Quae advecta est, ne illum talem praeripiat tibi.
Thais
Ego id timeo?
Phaedria
Quid te ergo aliud sollicitat? cedo.
Num solus ille dona dat? nuncubi meam
Benignitatem sensisti in te claudier?
165 Nonne ubi mihi dixti cupere te ex Aethiopia
Ancillulam relictis rebus omnibus
Quaesivi? porro eunuchum dixti velle te,
Quia solae utuntur his reginae; repperi.
Heri minas viginti pro ambobus dedi:
170 Tamen contemptus abs te haec habui in memoria:
Ob haec facta abs te spernor.
Thais
Quid istic Phaedria?
Quanquam illam cupio abducere, atque hac re arbitror
Id fieri posse maxime, verumtamen,
Potius quam te inimicum habeam, faciam ut iusseris.
Phaedria
175 Utinam istuc verbum ex animo ac vere diceres,
Potius quam te inimicum habeam. Si istuc crederem
Sincere dici quidvis possem perpeti.
Parmeno
Labascit victus uno verbo quam cito!
Thais
Ego non ex animo misera dico? quam ioco
180 Rem voluisti a me tandem quin perfeceris?
Ego impetrare nequeo hoc abs te, biduum
Saltem ut concedas solum?
Phaedria
Siquidem biduum;
Verum ne fiant isti viginti dies.
Thais
Profecto non plus biduum, aut
Phaedria
Aut nihil moror.
Thais
185 Non fiet: hoc modo sine te exorem.
Phaedria
185 Scilicet
Faciendum est quod vis.
Thais
Merito amo te.
Phaedria
Bene facis.
Rus ibo: ibi hoc me macerabo biduum.
Ita facere certum est: mos gerendus est Thaidi.
Tu, Parmeno, huc fac illi adducantur.
Parmeno
Maxime.
Phaedria
190 In hoc biduum Thais vale.
Thais
190 Mi Phaedria
Et tu; numquid vis aliud?
Phaedria
Egone quid velim?
Cum milite isto praesens absens ut sies;
Noctes diesque me ames; me desideres;
Me somnies; me expectes; de me cogites;
195 Me speres; me te oblectes; mecum tota sis:
Meus fac sis postremo animus, quando ego sum tuus.
Thais
Me miseram! forsitan hic mihi parvam habeat fidem,
Atque ex aliarum ingeniis nunc me iudicet.
Ego pol quae mihi sum conscia hoc certo scio,
200 Neque me finxisse falsi quicquam, neque meo
Cordi esse quemquam cariorem hoc Phaedria:
Et quicquid huius feci causa virginis
Feci; nam me eius spero fratrem propemodum
Iam repperisse, adolescentem adeo nobilem:
205 Et is hodie venturum ad me constituit domum.
Concedam hinc intro atque expectabo dum venit.
Tap any Latin word to look it up
An open-access project
Parry 1857
Parry, Whitaker and Co., 1857 · 1857
The Editor

Milman Parry (1902–1935) was an American classical scholar whose revolutionary theory of oral composition transformed Homeric studies. Parry's doctoral thesis, L'Épithète traditionnelle dans Homère (1928), demonstrated that Homer's formulaic language was the product of oral tradition rather than individual artistic choice. His fieldwork recording South Slavic oral poetry in the 1930s provided comparative evidence for his theory.

About This Edition

Texts associated with Parry reflect the oral-formulaic tradition of Homeric scholarship. Parry's work, continued after his early death by Albert Lord (The Singer of Tales, 1960), established that the Homeric epics are products of a centuries-long oral tradition. This has profound implications for how we read and edit the text — apparent inconsistencies and repetitions are features of oral composition, not scribal errors.

Tap any Latin word to look it up