Terence Andria
EN Lat Orig
Act 5
Chremes
820 Satis iam satis Simo spectata erga te amicitia est mea:
Satis pericli coepi adire: orandi iam finem face.
Dum studeo obsequi tibi paene illusi vitam filiae.
Simo
Immo enim nunc quum maxime abs te postulo atque oro Chreme
Ut beneficium verbis initum dudum nunc re comprobes.
Chremes
825 Vide quam iniquus sis prae studio. Dum id efficias quod cupis,
Neque modum benignitatis neque quid me ores cogitas:
Nam si cogites, remittas iam me onerare iniuriis.
Simo
Quibus?
Chremes
Ah! rogitas? perpulisti me ut homini adolescentulo
In alio occupato amore, abhorrenti ab re uxoria,
830 Filiam darem in seditionem atque in incertas nuptias,
Eius labore atque eius dolore gnato ut medicarer tuo.
Impetrasti: incepi dum res tetulit: nunc non fert; feras.
Illam hinc civem esse aiunt: puer est natus: nos missos face.
Simo
Per ego te deos oro ut ne illis animum inducas credere
835 Quibus id maxime utile est illum esse quam deterrimum.
Nuptiarum gratia haec sunt ficta atque incepta omnia.
Ubi ea causa quamobrem haec faciunt erit adempta his desinent.
Chremes
Erras: cum Davo egomet vidi iurgantem ancillam.
Simo
Scio.
Chremes
At
Vero vultu; quum ibi me adesse neuter tum praesenserat.
Simo
840 Credo; et id facturas Davus dudum praedixit mihi:
Et nescio qui tibi sum oblitus hodie ac volui dicere.
Davus
Animo nunc iam otioso esse impero
Chremes
Hem Davum tibi.
Simo
Unde egreditur?
Davus
meo praesidio atque hospitis.
Simo
Quid illud mali est?
Davus
Ego commodiorem hominem, adventum, tempus non vidi.
Simo
Scelus,
845 Quem nam hic laudat?
Davus
845 Omnis res est iam in vado.
Simo
845 Cesso alloqui?
Davus
Herus est: quid agam?
Simo
O salve bone vir.
Davus
Ehem Simo! o noster Chreme!
Omnia apparata iam sunt intus.
Simo
Curasti probe.
Davus
Ubi voles arcesse.
Simo
Bene sane; id enimvero hinc nunc abest.
Etiam tu hoc respondes? quid istic tibi negoti est?
Davus
Mihine?
Simo
850 Ita.
Davus
850 Mihine?
Simo
850 Tibi ergo.
Davus
850 Modo introii.
Simo
850 Quasi ego, quam dudum, rogem.
Davus
Cum tuo gnato una.
Simo
Anne est intus Pamphilus? crucior miser.
Eho, non tu dixti esse inter eos inimicitias, carnufex?
Davus
Sunt.
Simo
Cur igitur hic est?
Chremes
Quid illum census? cum illa litigat.
Davus
Immo vero indignum Chreme iam facinus faxo ex me audias.
855 Nescio quis senex modo venit: ellum confidens, catus.
Quum faciem videas videtur esse quantivis preti.
Tristis severitas inest in vultu, atque in verbis fides.
Simo
Quidnam apportas?
Davus
Nihil equidem nisi quod illum audivi dicere.
Simo
Quid ait tandem?
Davus
Glycerium se scire civem esse Atticam.
Simo
Hem,
860 Dromo, Dromo.
Davus
860 Quid est?
Simo
860 Dromo.
Davus
860 Audi.
Simo
860 Verbum si addideris. Dromo.
Davus
Audi, obsecro.
Dromo
Quid vis?
Simo
Sublimem hunc intro rape, quantum potes.
Dromo
Quem?
Simo
Davum.
Davus
Quamobrem?
Simo
Quia libet: rape, inquam.
Davus
Quid feci?
Simo
Rape.
Davus
Si quicquam invenies me mentitum, occidito.
Simo
Nihil audio.
Ego iam te commotum reddam.
Davus
Tamen etsi hoc verum est?
Simo
Tamen.
865 Cura asservandum vinctum: atque audin? quadrupedem constringito.
Age nunc iam: ego pol hodie, si vivo, tibi
Ostendam herum quid sit pericli fallere,
Et illi, patrem.
Chremes
Ah, ne saevi tantopere.
Simo
O Chreme,
Pietatem gnati! nonne te miseret mei;
870 Tantum laborem capere ob talem filium?
Age Pamphile, exi Pamphile: ecquid te pudet?
Pamphilus
Quis me vult? perii: pater est.
Simo
Quid ais, omnium—?
Chremes
Ah,
Rem potius ipsam dic, ac mitte male loqui.
Simo
Quasi quicquam in hunc iam gravius dici possiet.
875 Ain tandem? civis Glycerium est?
Pamphilus
875 Ita praedicant.
Simo
Ita praedicant! O ingentem confidentiam!
Num cogitat quid dicat? num facti piget?
Num eius color pudoris signum usquam indicat?
Adeo impotenti esse animo ut praeter civium
880 Morem atque legem et sui voluntatem patris
Tamen hanc habere studeat cum summo probro?
Pamphilus
Me miserum!
Simo
Hem! modone id demum sensti Pamphile?
Olim istuc, olim, cum ita animum induxti tuum
Quod cuperes aliquo pacto efficiendum tibi,
885 Eodem die istuc verbum vere in te accidit.
Sed quid ego? cur me excrucio? cur me macero
Cur meam senectutem huius sollicito amentia? an
Ut pro huius peccatis ego supplicium sufferam?
Immo habeat; valeat; vivat cum illa.
Pamphilus
Mi pater.
Simo
890 Quid mi pater? quasi tu huius indigeas patris.
Domus, uxor, liberi inventi invito patre:
Adducti qui illam civem hinc dicant: viceris.
Pamphilus
Pater licetne pauca?
Simo
Quid dices mihi?
Chremes
Tamen Simo audi.
Simo
Ego audiam? quid ego audiam
895 Chreme?
Chremes
895 At tandem dicat sine.
Simo
895 Age dicat; sino.
Pamphilus
Ego me amare hanc fateor: si id peccare est, fateor id quoque.
Tibi pater me dedo: quidvis oneris impone; impera.
Vis me uxorem ducere? hanc amittere? ut potero, feram.
Hoc modo te obsecro, ut ne credas a me allegatum hunc senem.
900 Sine me expurgem atque illum huc coram adducam.
Simo
900 Adducas!
Pamphilus
900 Sine, pater.
Chremes
Aequum postulat: da veniam.
Pamphilus
Sine te hoc exorem.
Simo
Sino.
Quidvis cupio dum ne ab hoc me falli comperiar Chreme.
Chremes
Pro peccato magno paulum supplici satis est patri.
Crito
Mitte orare: una harum quaevis causa me ut faciam monet;
905 Vel tu, vel quod verum est, vel quod ipsi cupio Glycerio.
Chremes
Andrium ego Critonem video? certe is est.
Crito
Salvus sis, Chreme.
Chremes
Quid tu Athenas insolens?
Crito
Evenit: sed hicine est Simo?
Chremes
Hic.
Simo
Men quaeris? eho tu Glycerium hinc civem esse ais?
Crito
Tu negas?
Simo
Itane huc paratus advenis?
Crito
Qua de re?
Simo
Rogas?
910 Tune impune haec facias? tune hic homines adolescentulos
Imperitos rerum, eductos libere, in fraudem illicis?
Sollicitando et pollicitando eorum animos lactas—?
Crito
Sanusne es?
Simo
Ac meretricios amores nuptiis conglutinas?
Pamphilus
Perii! metuo ut substet hospes.
Chremes
Si Simo hunc noris satis,
915 Non ita arbitrere: bonus est hic vir.
Simo
915 Hic vir sit bonus?
Itane attemperate venit hodie in ipsis nuptiis,
Ut veniret antehac nunquam? est vero huic credendum Chreme?
Pamphilus
Ni metuam patrem, habeo pro illa re illum quod moneam probe.
Crito
Hem!
Chremes
Sic Crito est hic: mitte.
Crito
Videat qui siet.
Simo
Sycophanta.
Crito
920 Si mihi pergit quae volt dicere, ea quae non volt audiet.
Ego istaec moveo, aut curo? non tu tuum malum aequo animo feres?
Nam ego quae dico vera an falsa audieris iam sciri potest.
Atticus quidam olim navi fracta apud Andrum eiectus est,
Et istaec una parva virgo: tum ille egens forte applicat
925 Primum ad Chrysidis patrem se.
Simo
925 Fabulam inceptat.
Chremes
925 Sine.
Crito
Itane vero obturbat?
Chremes
Perge.
Crito
Tum is mihi cognatus fuit
Qui eum recepit. Ibi ego audivi ex illo sese esse Atticum.
Is ibi mortuus est.
Chremes
Eius nomen?
Crito
Nomen tam cito?
Pamphilus
Phania.
Chremes
Hem, perii.
Crito
Verum hercle opinor fuisse Phaniam: hoc certo scio
930 Rhamnusium se aiebat esse.
Chremes
930 O Iupiter!
Crito
930 Eadem haec Chreme
Multi alii in Andro tum audivere.
Chremes
Utinam id sit quod spero. Eho, dic mihi,
Quid eam tum? suamne esse aibat?
Crito
Non.
Chremes
Cuiam igitur?
Crito
Fratris filiam.
Chremes
Certe mea est.
Crito
Quid ais?
Simo
Quid tu ais?
Pamphilus
Arrige aures Pamphile.
Simo
Qui credis?
Chremes
Phania ille frater meus fuit.
Simo
Noram et scio.
Chremes
935 Is hinc bellum fugiens, meque in Asiam persequens, proficiscitur.
Tum illam relinquere hic est veritus; postilla nunc primum audio
Quid illo sit factum.
Pamphilus
Vix sum apud me, ita animus commotus est metu,
Spe, gaudio, mirando hoc tanto tam repentino bono.
Simo
Nae istam multimodis tuam inveniri gaudeo.
Pamphilus
Credo pater.
Chremes
940 At mihi unus scrupulus etiam restat qui me male habet.
Pamphilus
940 Dignus es
Cum tua religione odium: nodum in scirpo quaeris.
Crito
Quid istuc est?
Chremes
Nomen non convenit.
Crito
Fuit hercle huic aliud parvae.
Chremes
Quid Crito?
Numquid meministi?
Crito
Id quaero.
Pamphilus
Egone huius memoriam patiar meae
Voluptati obstare, cum egomet possim in hac re medicari mihi?
945 Non patiar. Heus Chreme quod quaeris, Pasibula est.
Crito
945 Ipsa est.
Chremes
945 Ea est.
Pamphilus
Ex ipsa millies audivi.
Simo
Omnes nos gaudere hoc Chreme
Te credo credere.
Chremes
Ita me Di ament, credo.
Pamphilus
Quid restat, pater?
Simo
Iam dudum res reduxit me ipsa in gratiam.
Pamphilus
O lepidum patrem!
De uxore, ita ut possedi, nihil mutat Chremes.
Chremes
Causa optima est,
950 Nisi quid pater ait aliud.
Pamphilus
950 Nempe.
Simo
950 Id scilicet.
Chremes
950 Dos Pamphile est
Decem talenta.
Pamphilus
Accipio.
Chremes
Propero ad filiam. Eho mecum Crito:
Nam illam me credo haud nosse.
Simo
Cur non illam huc transferri iubes?
Pamphilus
Recte admones. Davo ego istuc dedam iam negoti.
Simo
Non potest.
Pamphilus
Qui non potest?
Simo
Quia habet aliud magis ex sese et maius.
Pamphilus
Quidnam?
Simo
Vinctus est.
Pamphilus
955 Pater non recte vinctus est.
Simo
955 Haud ita iussi.
Pamphilus
955 Iube solvi obsecro.
Simo
Age fiat.
Pamphilus
At matura.
Simo
Eo intro.
Pamphilus
O faustum et felicem hunc diem!
Charinus
Proviso quid agat Pamphilus; atque eccum.
Pamphilus
Aliquis forsan me putet
Non putare hoc verum: at mihi nunc sic esse hoc verum libet.
Ego Deorum vitam propterea sempiternam esse arbitror
960 Quod voluptates eorum propriae sunt; nam mihi immortalitas
Parta est, si nulla aegritudo huic gaudio intercesserit.
Sed quem ego mihi potissimum optem nunc cui haec narrem dari?
Charinus
Quid illud gaudi est?
Pamphilus
Davum video: nemo est quem mallem omnium;
Nam hunc scio mea solide solum gavisurum gaudia.
Davus
965 Pamphilus ubinam hic est?
Pamphilus
965 Dave.
Davus
965 Quis homo est?
Pamphilus
965 Ego sum.
Davus
965 O Pamphile.
Pamphilus
Nescis quid mihi obtigerit.
Davus
Certe; sed quid mihi obtigerit scio.
Pamphilus
Et quidem ego.
Davus
More hominum evenit ut quod sim nactus mali
Prius rescisceres tu quam ego illud quod tibi evenit boni.
Pamphilus
Mea Glycerium suos parentes repperit.
Davus
O factum bene!
Charinus
Hem!
Pamphilus
970 Pater amicus summus nobis.
Davus
970 Quis?
Pamphilus
970 Chremes.
Davus
970 Narras probe.
Pamphilus
Nec mora ulla est quin eam uxorem ducam.
Charinus
Num ille somniat
Ea quae vigilans voluit?
Pamphilus
Tum de puero Dave?
Davus
Ah desine.
Solus est quem diligunt Di.
Charinus
Salvus sum si haec vera sunt.
Colloquar.
Pamphilus
Quis homo est? O Charine in tempore ipso mihi advenis.
Charinus
975 Bene factum.
Pamphilus
975 Audistine?
Charinus
975 Omnia: age me in tuis secundis respice.
Tuus est nunc Chremes: facturum quae voles scio esse omnia.
Pamphilus
Memini: atque adeo longum est nos illum expectare dum exeat.
Sequere hac me intus ad Glycerium nunc. Tu Dave abi domum:
Propere arcesse hinc qui auferant eam. Quid stas? quid cessas?
Davus
Eo.
980 Ne expectetis dum exeant huc: intus despondebitur;
Intus transigetur si quid est quod restet.
Ω
Plaudite.
Tap any Latin word to look it up
An open-access project
Parry 1857
Parry, Whitaker and Co., 1857 · 1857
The Editor

Milman Parry (1902–1935) was an American classical scholar whose revolutionary theory of oral composition transformed Homeric studies. Parry's doctoral thesis, L'Épithète traditionnelle dans Homère (1928), demonstrated that Homer's formulaic language was the product of oral tradition rather than individual artistic choice. His fieldwork recording South Slavic oral poetry in the 1930s provided comparative evidence for his theory.

About This Edition

Texts associated with Parry reflect the oral-formulaic tradition of Homeric scholarship. Parry's work, continued after his early death by Albert Lord (The Singer of Tales, 1960), established that the Homeric epics are products of a centuries-long oral tradition. This has profound implications for how we read and edit the text — apparent inconsistencies and repetitions are features of oral composition, not scribal errors.

Tap any Latin word to look it up