Terence Andria
EN Lat Orig
Act 4
Charinus
625 Hocine est credibile aut memorabile
Tanta vecordia innata cuiquam ut siet
Ut malis gaudeant atque ex incommodis
Alterius sua ut comparent commoda? ah
Idne est verum? immo id est genus hominum pessimum in
630 Denegando modo quis pudor paululum adest:
Post ubi tempus promissa iam perfici,
Tum coacti necessario se aperiunt,
Et timent: et tamen res premit denegare:
Ibi tum eorum impudentissima oratio est,
635 Quis tu es? quis mihi es? cur meam tibi? Heus,
Proximus sum egomet mihi. Attamen Ubi fides,
Si roges, nihil pudet; hic ubi opus est
Non verentur: illic ubi nihil opus est ibi verentur.
Sed quid agam? adeamne ad eum, et cum eo iniuriam hanc expostulem?
640 Ingeram mala multa? Atque aliquis dicat, Nihil promoveris.
Multum: molestus certe ei fuero: atque animo morem gessero.
Pamphilus
Charine et me et te imprudens, nisi quid Di respiciunt, perdidi.
Charinus
Itane imprudens? tandem inventa est causa: solvisti fidem.
Pamphilus
Quid tandem?
Charinus
Etiam nunc me ducere istis dictis postulas?
Pamphilus
645 Quid istuc est?
Charinus
645 Postquam me amare dixi complacita est tibi.
Heu me miserum qui tuum animum ex animo spectavi meo.
Pamphilus
Falsus es.
Charinus
Nonne tibi satis esse hoc visum solidum est gaudium,
Nisi me lactasses amantem et falsa spe produceres.
Habeas.
Pamphilus
Habeam? ah nescis quantis in malis verser miser;
650 Quantasque hic suis consiliis mihi confecit sollicitudines
Meus carnufex.
Charinus
Quid istuc tam mirum est de te si exemplum capit?
Pamphilus
Haud istuc dicas si cognoris vel me vel amorem meum.
Charinus
Scio: cum patre altercasti dudum: et is nunc propterea tibi
Succenset: nec te quivit hodie cogere illam ut duceres.
Pamphilus
655 Immo etiam, quo tu minus scis aerumnas meas,
Hae nuptiae non apparabantur mihi:
Nec postulabat nunc quisquam uxorem dare.
Charinus
Scio: tu coactus tua voluntate es.
Pamphilus
Mane:
Nondum scis.
Charinus
Scio equidem illam ducturum esse te.
Pamphilus
660 Cur me enicas? Hoc audi. Numquam destitit
Instare ut dicerem me esse ducturum patri;
Suadere, orare, usque adeo donec perpulit.
Charinus
Quis homo istuc?
Pamphilus
Davus.—
Charinus
Davus?
Pamphilus
interturbat.
Charinus
Quamobrem?
Pamphilus
Nescio:
Nisi mihi deos satis scio fuisse iratos qui eis auscultaverim.
Charinus
665 Factum hoc est Dave?
Davus
665 Factum.
Charinus
665 Hem, quid ais scelus?
At tibi Di dignum factis exitium duint.
Eho, dic mihi, si omnes hunc coniectum in nuptias
Inimici vellent quod nisi hoc consilium darent?
Davus
Deceptus sum at non defatigatus.
Charinus
Scio.
Davus
670 Hac non successit, alia aggrediemur via.
Nisi id putas, quia primo processit parum,
Non posse iam ad salutem converti hoc malum.
Pamphilus
Immo etiam: nam satis credo si advigilaveris
Ex unis geminas mihi conficies nuptias.
Davus
675 Ego Pamphile hoc tibi pro servitio debeo,
Conari manibus pedibus noctesque et dies;
Capitis periclum adire, dum prosim tibi:
Tuum est si quid praeter spem evenit mihi ignoscere.
Parum succedit quod ago: at facio sedulo.
680 Vel melius tute reperi, me missum face.
Pamphilus
Cupio: restitue in quem me accepisti locum.
Davus
Faciam.
Pamphilus
At iam hoc opus est.
Davus
Hem! sed, mane. Concrepuit a Glycerio ostium.
Pamphilus
Nihil ad te.
Davus
Quaero.
Pamphilus
Hem, nuncin demum?
Davus
At iam hoc tibi inventum dabo.
Mysis
Iam ubi ubi erit inventum tibi curabo et mecum adductum
685 Tuum Pamphilum: tu modo anime mi noli te macerare.
Pamphilus
Mysis.
Mysis
Quid est? Ehem Pamphile, opportune te mihi offers.
Pamphilus
Quid est?
Mysis
Orare iussit si se ames hera iam ut ad sese venias:
Videre ait te cupere.
Pamphilus
Vah, perii: hoc malum integrascit.
Sicine me atque illam opera tua nunc miseros sollicitarier?
690 Nam idcirco arcessor, nuptias quod mihi apparari sensit.
Charinus
Quibus quidem quam facile potuerat quiesci si hic quiesset.
Davus
Age si hic non insanit satis sua sponte instiga.
Mysis
Atque edepol
Ea res est: proptereaque nunc misera in maerore est.
Pamphilus
Mysis,
Per omnes tibi adiuro deos numquam eam me deserturum;
695 Non si capiundos mihi sciam esse inimicos omnes homines.
Hanc mihi expetivi, contigit: conveniunt mores: valeant
Qui inter nos discidium volunt: hanc nisi mors mihi adimet nemo.
Mysis
Resipisco.
Pamphilus
Non Apollinis magis verum atque hoc responsum est.
Si poterit fieri ut ne pater per me stetisse credat
700 Quo minus hae fierent nuptiae, volo. Sed si id non poterit,
Id faciam in proclivi quod est per me stetisse ut credat.
Quis videor?
Charinus
Miser aeque atque ego.
Davus
Consilium quaero.
Charinus
Fortis!
Pamphilus
Scio quid conere?
Davus
Hoc ego tibi profecto effectum reddam.
Pamphilus
Iam hoc opus est.
Davus
Quin iam habeo.
Charinus
Quid est?
Davus
Huic, non tibi habeo, ne erres.
Charinus
705 Sat habeo.
Pamphilus
705 Quid facies? cedo.
Davus
705 Dies mihi hic ut satis sit vereor
Ad agendum: ne vacuum esse me nunc ad narrandum credas.
Proinde hinc vos amolimini: nam mihi impedimento estis.
Pamphilus
Ego hanc visam.
Davus
Quid tu? quo hinc te agis?
Charinus
Verum vis dicam?
Davus
Immo etiam
Narrationis incipit mihi initium.
Charinus
Quid me fiet?
Davus
710 Eho tu impudens non satis habes quod tibi dieculam addo
Quantum huic promoveo nuptias?
Charinus
Dave attamen.
Davus
Quid ergo?
Charinus
Ut ducam.
Davus
Ridiculum.
Charinus
Huc face ad me ut venias si quid poteris.
Davus
Quid veniam? nihil habeo.
Charinus
At tamen siquid.
Davus
Age veniam.
Charinus
Si quid
Domi ero.
Davus
Tu Mysis dum exeo parumper opperire hic.
Mysis
715 Quapropter?
Davus
715 Ita facto est opus.
Mysis
715 Matura.
Davus
715 Iam inquam hic adero.
Mysis
Nihilne esse proprium cuiquam? Di vestram fidem:
Summum bonum esse herae putavi hunc Pamphilum,
Amicum, amatorem, virum in quovis loco
Paratum: verum ex eo nunc misera quem capit
720 Dolorem! facile hic plus mali est, quam illic boni.
Sed Davus exit. Mi homo quid istuc obsecro est?
Quo portas puerum?
Davus
Mysis nunc opus est tua
Mihi ad hanc rem exprompta memoria atque astutia.
Mysis
Quidnam incepturus?
Davus
Accipe a me hunc ocius,
725 Atque ante nostram ianuam appone.
Mysis
725 Obsecro
Humine?
Davus
Ex ara hinc sume verbenas tibi
Atque eas substerne.
Mysis
Quamobrem id tute non facis?
Davus
Quia si forte opus sit ad herum iurandum mihi
Non apposuisse ut liquido possim.
Mysis
Intelligo:
730 Nova nunc religio in te istaec incessit cedo?
Davus
Move ocius te, ut quid agam porro intelligas.
Pro Iupiter.
Mysis
Quid est?
Davus
Sponsae pater intervenit.
Repudio quod consilium primum intenderam.
Mysis
Nescio quid narres.
Davus
Ego quoque hinc ab dextera
735 Venire me assimulabo: tu ut subservias
Orationi ut quomque opus sit verbis vide.
Mysis
Ego quid agas nihil intelligo: sed si quid est
Quod mea opera opus sit vobis, aut tu plus vides,
Manebo, ne quod vestrum remorer commodum.
Chremes
740 Revertor postquam quae opus fuere ad nuptias
Gnatae paravi, ut iubeam arcessi. Sed quid hoc?
Puer hercle est. Mulier tune apposuisti hunc?
Mysis
Ubi illic est?
Chremes
Non mihi respondes?
Mysis
Nusquam est: vae miserae mihi,
Reliquit me homo atque abiit.
Davus
Di vestram fidem,
745 Quid turbae est apud forum? quid illic hominum litigant?
Tum annona cara est: quid dicam aliud nescio.
Mysis
Cur tu obsecro hic me solam?
Davus
Quae est haec fabula?
Eho Mysis, puer hic unde est? quisve huc attulit?
Mysis
Satin sanus es qui me id rogites?
Davus
Quem igitur rogem?
750 Qui hic neminem alium videam.
Chremes
750 Miror unde sit.
Davus
Dictura es quod rogo?
Mysis
Au.
Davus
Concede ad dexteram.
Mysis
Deliras: non tute ipse?
Davus
Verbum si mihi
Unum praeterquam quod te rogo faxis cave.
Mysis
Male dicis?
Davus
Undest? Dic clare.
Mysis
A nobis.
Davus
Attatae!
755 Mirum vero impudenter mulier si facit
Meretrix.
Chremes
Ab Andria est haec quantum intelligo.
Davus
Adeon videmur vobis esse idonei
In quibus sic illudatis?
Chremes
Veni in tempore.
Davus
Propera adeo puerum tollere hinc ab ianua:
760 Mane: cave quoquam ex istoc excessis loco.
Mysis
Di te eradicent: ita me miseram territas.
Davus
Tibi ego dico annon?
Mysis
Quid vis?
Davus
At etiam rogas?
Cedo cuium puerum hic apposuisti? dic mihi.
Mysis
Tu nescis?
Davus
Mitte id quod scio: dic quod rogo.
Mysis
765 Vestri.
Davus
765 Cuius nostri?
Mysis
765 Pamphili.
Davus
765 Hem, quid? Pamphili?
Mysis
Eho, annon est?
Chremes
Recte ego semper fugi has nuptias.
Davus
O facinus animadvertendum.
Mysis
Quid clamitas?
Davus
Quemne ego heri vidi ad vos afferri vesperi?
Mysis
O hominem audacem.
Davus
Verum. Vidi Cantharam
770 Suffarcinatam.
Mysis
770 Dis pol habeo gratiam
Quum in pariundo aliquot affuerunt liberae.
Davus
Ne illa illum haud novit cuius causa haec incipit.
Chremes si positum puerum ante aedes viderit
Suam gnatam non dabit? Tanto hercle magis dabit.
Chremes
775 Non hercle faciet.
Davus
775 Nunc adeo ut tu sis sciens,
Nisi puerum tollis iam ego hunc in mediam viam
Provolvam: teque ibidem pervolvam in luto.
Mysis
Tu pol homo non es sobrius.
Davus
Fallacia
Alia aliam trudit; iam susurrari audio
780 Civem Atticam esse hanc.
Chremes
780 Eho.
Davus
780 Coactus legibus
Eam uxorem ducet.
Mysis
Au obsecro an non civis est?
Chremes
Iocularium in malum insciens paene incidi.
Davus
Quis hic loquitur? o Chreme, per tempus advenis.
Ausculta.
Chremes
Audivi iam omnia.
Davus
Ain tu? haec omnia!
Chremes
785 Audivi, inquam, a principio.
Davus
785 Audistine obsecro? Hem
Scelera, hanc iam oportet in cruciatum hinc abripi.
Hic est ille: non te credas Davum ludere.
Mysis
Me miseram: nihil pol falsi dixi mi senex.
Chremes
Novi rem omnem: est Simo intus?
Davus
Est.
Mysis
Ne me attigas
790 Sceleste. Si pol Glycerio non omnia haec
Davus
Eho inepta nescis quid sit actum?
Mysis
Quid sciam?
Davus
Hic socer est. Alio pacto haud poterat fieri
Ut sciret haec quae voluimus.
Mysis
Praediceres.
Davus
Paullum interesse censes ex animo omnia,
795 Ut fert natura, facias an de industria?
Crito
In hac habitasse platea dictum est Chrysidem
Quae sese inhoneste optavit parere hic divitias
Potius quam in patria honeste pauper viveret.
Eius morte ea ad me lege redierunt bona.
800 Sed quos perconter video. Salvete.
Mysis
800 Obsecro
Quem video? Estne hic Crito sobrinus Chrysidis?
Is est.
Crito
O Mysis, salve.
Mysis
Salvus sis Crito.
Crito
Itan Chrysis? hem.
Mysis
Nos quidem pol miseras perdidit.
Crito
Quid vos? quo pacto hic? satin recte?
Mysis
Nosne? Sic
805 Ut quimus aiunt, quando ut volumus non licet.
Crito
Quid Glycerium? iam hic suos parentes repperit?
Mysis
Utinam.
Crito
An nondum etiam? Haud auspicato huc me appuli:
Nam pol si id scissem nunquam huc tetulissem pedem:
Semper enim dicta est eius haec atque habita est soror:
810 Quae illius fuerunt possidet: nunc me hospitem
Lites sequi quam id mihi sit facile atque utile
Aliorum exempla commonent: simul arbitror
Iam aliquem esse amicum et defensorem ei; nam fere
Grandiuscula iam profecta est illinc. Clamitent
815 Me sycophantam, hereditates persequi,
Mendicum: tum ipsam despoliare non licet.
Mysis
O optime hospes pol Crito antiquum obtines.
Crito
Duc me ad eam, quando huc veni, ut videam.
Mysis
Maxime.
Davus
Sequar hos: nolo me in tempore hoc videat senex.
Tap any Latin word to look it up
An open-access project
Parry 1857
Parry, Whitaker and Co., 1857 · 1857
The Editor

Milman Parry (1902–1935) was an American classical scholar whose revolutionary theory of oral composition transformed Homeric studies. Parry's doctoral thesis, L'Épithète traditionnelle dans Homère (1928), demonstrated that Homer's formulaic language was the product of oral tradition rather than individual artistic choice. His fieldwork recording South Slavic oral poetry in the 1930s provided comparative evidence for his theory.

About This Edition

Texts associated with Parry reflect the oral-formulaic tradition of Homeric scholarship. Parry's work, continued after his early death by Albert Lord (The Singer of Tales, 1960), established that the Homeric epics are products of a centuries-long oral tradition. This has profound implications for how we read and edit the text — apparent inconsistencies and repetitions are features of oral composition, not scribal errors.

Tap any Latin word to look it up