Act V — The Reversal
Syrus
Edepol, Syrisce, te curasti molliter,
765 Lauteque munus administrasti tuum.
Abi. Sed postquam intus sum omnium rerum satur,
Prodeambulare huc libitum est.
Demea
Illud sis vide
Exemplum disciplinae.
Syrus
Ecce autem hic adest
Senex noster. Quid fit? quid tu es tristis?
Demea
Oh scelus.
Syrus
770 Ohe, iam tu verba fundis hic, sapientia?
Demea
Tu si meus esses
Syrus
dis quidem esses, Demea,
Ac tuam rem constabilisses.
Demea
exemplum omnibus
Curarem ut esses.
Syrus
Quamobrem? quid feci?
Demea
Rogas?
In ipsa turba, atque in peccato maximo,
775 Quod vix sedatum satis est, potasti scelus,
Quasi re bene gesta.
Syrus
Sane nollem huc exitum.
Abi.
Dromo
Heus, Syre; rogat te Ctesipho ut redeas.
Demea
Quid Ctesiphonem hic narrat?
Syrus
Nihil.
Demea
Eho carnifex,
Est Ctesipho intus?
Syrus
Non est.
Demea
Cur hic nominat?
Syrus
780 Est alius quidam, parasitaster parvulus:
Nostin?
Demea
Iam scibo.
Syrus
Quid agis? quo abis?
Demea
Mitte me.
Syrus
Noli inquam.
Demea
Non manum abstines, mastigia?
An tibi iam mavis cerebrum dispergi hic?
Syrus
Abit.
Edepol comissatorem haud sane commodum,
785 Praesertim Ctesiphoni. Quid ego nunc agam
Nisi, dum hae silescunt turbae, interea in angulum
Aliquo abeam, atque edormiscam hoc villi? Sic agam.
Micio
Parata a nobis sunt, ut dixi, Sostrata,
Ubi vis. Quisnam a me pepulit tam graviter fores?
Demea
790 Hei mihi, quid faciam? quid agam? quid clamem aut querar?
O coelum, O terra, O maria Neptuni!
Micio
Em tibi:
Rescivit omnem rem; id nunc clamat scilicet:
Paratae lites; succurrendum est.
Demea
Eccum adest
Communis corruptela nostrum liberum.
Micio
795 Tandem reprime iracundiam, atque ad te redi.
Demea
Repressi, redii: mitto maledicta omnia:
Rem ipsam putemus: dictum hoc inter nos fuit,
Ex te adeo est ortum, ne tu curares meum,
Neve ego tuum? responde.
Micio
Factum est; non nego.
Demea
800 Cur nunc apud te potat? cur recipis meum?
Cur emis amicam Micio? Numqui minus
Mihi idem ius aequum est esse quod mecum est tibi?
Quando ego tuum non euro, ne cura meum.
Micio
Non aequum dicis; non; nam vetus verbum hoc quidem est;
805 Communia esse amicorum inter se omnia.
Demea
Facete! nunc demum istaec nata oratio est.
Micio
Ausculta paucis, nisi molestum est, Demea.
Principio, si id te mordet, sumtum filii
Quem faciunt, quaeso facito haec tecum cogites:
810 Tu illos duos olim pro re tollebas tua,
Quod satis putabas tua bona ambobus fore,
Et me tum uxorem credidisti, scilicet,
Ducturum: eandem illam rationem antiquam obtine:
Conserva, quaere, parce: fac quam plurimum
815 Illis relinquas: gloriam tu istam obtine.
Mea, quae praeter spem evenere, utantur sine.
De summa nihil decedet: quod hinc accesserit,
Id de lucro putato esse omne. Haec si voles
In animo vere cogitare, Demea,
820 Et mihi, et tibi, et illis demseris molestiam.
Demea
Mitto rem: consuetudinem ipsorum.
Micio
Mane:
Scio: istuc ibam. Multa in homine, Demea,
Signa insunt ex quibus coniectura facile fit,
Duo quum idem faciunt, saepe ut possis dicere,
825 Hoc licet impune facere huic, illi non licet;
Non quod dissimilis res sit, sed quod is qui facit:
Quae ego illis inesse video, ut confidam fore
Ita ut volumus: video sapere, intelligere, in loco
Vereri, inter se amare: scires liberum
830 Ingenium atque animum; quovis illos tu die
Reducas. At enim metuas ne ab re sint tamen
Omissiores paullo. O noster Demea,
Ad omnia alia aetate sapimus rectius:
Solum unum hoc vitium senectus affert hominibus;
835 Attentiores sumus ad rem omnes quam sat est:
Quod illos sat aetas acuet.
Demea
Ne nimium modo
Bonae tuae istae nos rationes, Micio,
Et tuus iste animus aequus, subvertant.
Micio
Tace:
Non fiet: mitte iam istaec: da te hodie mihi:
840 Exporge frontem.
Demea
840 Scilicet, ita tempus fert;
Faciendum est: caeterum rus eras cum filio
Cum primo lucu ibo hinc.
Micio
Immo de note censeo;
Hodie modo hilarum fac te.
Demea
Et istam psaltriam
Una illuc mecum hinc abstraham.
Micio
Pugnaveris.
845 Eo pacto prorsum illic alligaris filium:
Modo facito ut illam serves.
Demea
Ego istuc videro:
Atque illi favillae plena, funi, ac pollinis,
Coquendo sit faxo, et molendo: praeter haec
Meridie ipso faciam ut stipulam colligat:
850 Tam excoctam reddam atque atram quam carbo est.
Micio
850 Placet:
Nunc mihi videre sapere; atque equidem filium
Tum etiam si nolit cogam ut cum illa una cubet.
Demea
Derides? fortunatus qui istoc animo sies.
Ego sentio
Micio
Ah, pergisne?
Demea
Iam iam desino.
Micio
855 I ergo intro, et cui rei est ei rei hunc sumamus diem.
Demea
Nunquam ita quisquam bene subducta ratione ad vitam fuit
Quin res, aetas, usus semper aliquid apportet novi,
Aliquid moneat; ut illa quae te scire credas nescias,
Et quae tibi putaris prima in experiendo repudies:
860 Quod nunc mihi evenit; nam ego vitam duram quam vixi usque adhuc
Prope iam excurso spatio mitto. Id quamobrem? Re ipsa repperi
Facilitate nihil esse homini melius neque clementia.
Id esse verum ex me atque ex fratre cuivis facile est noscere.
Ille suam semper egit vitam in otio, in conviviis,
865 Clemens, placidus, nulli laedere os, arridere omnibus:
Sibi vixit; sibi sumtum fecit: omnes bene dicunt, amant.
Ego ille agrestis, saevus, tristis, parcus, truculentus, tenax,
Duxi uxorem: quam ibi miseriam vidi! Nati filii,
Alia cura. Porro autem illis dum studeo ut quam plurimum
870 Facerem, contrivi in quaerendo vitam atque aetatem meam.
Nunc exacta aetate hoc fructi pro labore ab his fero,
Odium. Ille alter sine labore patria potitur commoda:
Illum amant, me fugitant: illi credunt consilia omnia;
Illum diligunt; apud illum sunt ambo: ego desertus sum.
875 Illum ut vivat optant; meam autem mortem exspectant. Scilicet
Ita eos meo labore eductos maximo hic fecit suos
Paulo sumptu: miseriam omnem ego capio; hic potitur gaudia.
Age, age, nunc iam experiamur porro contra quid ego possiem
Blande dicere, aut benigne facere, quando eo provocat.
880 Ego quoque a meis me amari et magni pendi postulo:
Si id fit dando atque obsequendo, non posteriores feram.
Deerit. Id mea minime refert qui sum natu maximus.
Syrus
Heus, Demea, rogat frater ne abeas longius.
Demea
Quis homo? O Syre noster salve: quid fit? quid agitur?
Syrus
885 Recte.
Demea
885 Optime est. Iam nunc haec tria primum addidi
Praeter naturam: O noster! quid fit? quid agitur?
Servum haud illiberalem praebes te; et tibi
Libens bene faxim.
Syrus
Gratiam habeo.
Demea
Atqui, Syre,
Hoc verum est; et ipsa re experiere propediem.
Geta
890 Hera, ego huc ad hos provisam quam mox virginem
Arcessant: sed eccum Demeam. Salvus sies.
Demea
O, qui vocare?
Geta
Geta.
Demea
Geta, hominem maximi
Preti te esse hodie animo iudicavi meo:
Nam is mihi profecto est servus spectatus satis
895 Cui dominus curae est, ita uti tibi sensi, Geta:
Et tibi ob eam rem, si quid usus venerit,
Libens bene faxim. Meditor esse affabilis;
Et bene procedit.
Geta
Bonus es quum hace existimas.
Demea
Paulatim plebem primulum facio meam.
Aeschinus
900 Occidunt me quidem dum nimis sanctas nuptias
Student facere: in apparando consumunt diem.
Demea
Quid agitur, Aeschine?
Aeschinus
Ehem, pater mi, tu hic eras?
Demea
Tuus hercle vero et animo et natura pater,
Qui te amat plus quam hosce oculos: sed cur non domum
905 Uxorem arcessis?
Aeschinus
905 Cupio: verum hoc mihi morae est;
Tibicina, et Hymenaeum qui cantent.
Demea
Eho,
Vin tu huic seni auscultare?
Aeschinus
Quid?
Demea
Missa haec face,
Hymenaeum, turbas, lampadas, tibicinas;
Atque hanc in horto maceriam iube dirui,
910 Quantum potest; hac transfer; unam fac domum;
Traduce et matrem et familiam omnem ad nos.
Aeschinus
Placet,
Pater lepidissime.
Demea
Euge! iam lepidus vocor.
Fratri aedes fient perviae: turbam domum
Adducet; sumtum admittet; multa. Quid mea?
915 Ego lepidus ineo gratiam. Iube nunc iam
Dinumeret illi Babylo viginti minas.
Dirue.
Syre, cessas ire ac facere?
Syrus
Quid ago?
Demea
Tu illas abi et traduce.
Geta
Di tibi, Demea,
Bene faciant quum te video nostrae familiae
920 Tam ex animo factum velle.
Demea
920 Dignos arbitror.
Aeschinus
Sic opinor.
Demea
Multo rectius est
Quid ais tu?
Quam illam puerperam nunc duci huc per viam
Aegrotam.
Aeschinus
Nihil enim vidi melius, mi pater.
Demea
Sic soleo: sed eccum Micio egreditur foras.
Micio
925 Iubet frater? ubi is est? Tun iubes hoc, Demea?
Demea
Ego vero iubeo et in hac re et aliis omnibus
Quam maxime unam facere nos hanc familiam,
Colere, adiuvare, adiungere.
Aeschinus
Ita quaeso, pater.
Micio
Haud aliter censeo.
Demea
Immo hercle ita nobis decet.
930 Primum huius uxoris est mater.
Micio
930 Quid postea?
Demea
Proba et modesta.
Micio
Ita aiunt.
Demea
Natu grandior.
Micio
Scio.
Demea
Parere iam diu haec per annos non potest;
Nec qui eam respiciat quisquam est: sola est.
Micio
Quam hic rem agit?
Demea
Hanc te aequum est ducere; et te operam ut fiat dare.
Micio
935 Me ducere autem?
Demea
935 Te.
Micio
935 Me?
Demea
935 Te inquam.
Micio
935 Ineptis.
Demea
935 Si tu sis homo,
Hic faciat.
Aeschinus
Mi pater.
Micio
Quid? tu autem huic, asine, auscultas?
Demea
Nihil agis:
Fieri aliter non potest.
Micio
Deliras.
Aeschinus
Sine te exorem, mi pater.
Micio
Insanis: aufer.
Demea
Age da veniam filio.
Micio
Satin sanus es? ego
Novus maritus anno demum quinto et sexagesimo
940 Fiam, atque anum decrepitam ducam? Idne estis auctores mihi?
Aeschinus
Fac: promisi ego illis.
Mi
Promisti autem? de te largitor, puer.
Demea
Age; quid si quid te maius oret?
Micio
Quasi non hoc sit maximum.
Demea
Da veniam.
Aeschinus
Ne gravere.
Demea
Fac promitte.
Micio
Non omittis?
Aeschinus
Non, nisi te exorem.
Micio
Vis est haec quidem.
Demea
Age prolixe, Micio.
Micio
945 Etsi hoc mihi pravum, ineptum, absurdum, atque alienum a vita mea
Videtur, si vos tantopere istuc vultis, fiat.
Aeschinus
Bene facis:
Demea
Merito te amo. Verum
Micio
Quid?
Demea
Ego dicam, hoc quum fit quod volo.
Micio
Quid nunc quod restat? Hegio his est cognatus proximus,
Affinis nobis, pauper: bene nos aliquid facere illi decet.
950 Quid facere?
Demea
950 Agelli est hic sub urbe paulum, quod locitas foras:
Huic demus qui fruatur.
Micio
Paulum id autem?
Demea
Si multum est, tamen
Faciendum est: pro patre huic est; bonus est; noster est; recte datur.
Postremo nunc meum illud verbum facio quod tu, Micio,
Bene et sapienter dixti dudum: Vitium commune omnium est,
955 Quod nimium ad rem in senecta attenti sumus. Hanc maculam nos decet
Effugere: dictum est vere, et re ipsa fieri oportet Micio.
Micio
Quid istic? dabitur quandoquidem hic vult.
Aeschinus
Mi pater.
Demea
Nunc tu mihi es germanus pariter corpore et animo.
Micio
Gaudeo.
Demea
Suo sibi gladio hunc iugulo.
Syrus
Factum est quod iussisti, Demea.
Demea
960 Frugi homo es. Ego edepol hodie mea quidem sententia
Iudico Syrum fieri esse aequum liberum.
Micio
Istunc liberum?
Quodnam ob factum?
Demea
Multa.
Syrus
O noster Demea, edepol vir bonus es.
Ego istos vobis usque a pueris curavi ambos sedulo;
Docui, monui, bene praecepi semper quae potui omnia.
Demea
965 Res apparet. Et quidem porro haec; obsonare cuni fide,
Scortum adducere, apparare de die convivium;
Non mediocris hominis haec sunt officia.
Syrus
O lepidum caput!
Demea
Postremo, hodie in psaltria hac emenda hic adiutor fuit,
Hic curavit: prodesse aequum est: alii meliores erunt:
970 Denique hic vult fieri.
Micio
970 Vin tu hoc fieri?
Aeschinus
970 Cupio.
Micio
970 Si quidem
Tu vis, Syre, eho accede huc ad me: liber esto.
Syrus
Bene facis.
Omnibus gratiam habeo, et seorsum tibi praeterea, Demea.
Demea
Gaudeo.
Aeschinus
Et ego.
Syrus
Credo: utinam hoc perpetuum fiat gaudium,
Phrygiam ut uxorem meam una mecum videam liberam.
Demea
975 Optimam quidem mulierem.
Syrus
975 Et quidem tuo nepoti, huius filio,
Hodie primam mammam dedit haec.
Demea
Hercle vero serio,
Si quidem primam dedit, haud dubium quin emitti aequum siet.
Micio
Ob eam rem?
Demea
Ob eam. Postremo a me argentum quanti est sumito.
Syrus
Di tibi, Demea, omnes semper omnia optata offerant.
Micio
980 Syre, processisti hodie pulchre.
Demea
980 Si quidem porro, Micio,
Tu tuum officium facies, atque huic aliquid paulum prae manu
Dederis unde utatur; reddet tibi cito.
Micio
Istoc vilius.
Aeschinus
Frugi homo est.
Syrus
Reddam hercle; da modo.
Aeschinus
Age pater.
Micio
Post consulam.
Aeschinus
O mi pater festivissime.
Demea
Faciet.
Syrus
O vir optime.
Micio
985 Quid istuc? quae res tam repente mores mutavit tuos?
Quod prolubium? quae istaec subita est largitas?
Demea
Dicam tibi;
Ut id ostenderem quod te isti facilem et festivum putant,
Id non fieri ex vera vita, neque adeo ex aequo et bono:
Sed ex assentando, indulgendo, et largiendo, Micio.
990 Nunc adeo si ob eam rem vobis vita mea invisa est, Aeschine,
Quia non iusta iniusta prorsus omnia omnino obsequor,
Missa facio: effundite, emite, facite, quod vobis libet:
Sed si id vultis potius, quae vos propter adolescentiam
Minus videtis, magis impense cupitis, consulitis parum,
995 Haec reprehendere et corrigere me, et obsecundare in loco;
Ecce me qui id faciam vobis.
Aeschinus
Tibi, pater, permittimus:
Plus scis quid facto opus est. Sed de fratre quid fiet?
Demea
Sino;
Habeat; in istac finem faciat.
Micio
Istuc recte.
Ω
Plaudite.
Tap any Latin word to look it up
An open-access project
Parry 1857
Parry, Whitaker and Co., 1857 · 1857
The Editor

Milman Parry (1902–1935) was an American classical scholar whose revolutionary theory of oral composition transformed Homeric studies. Parry's doctoral thesis, L'Épithète traditionnelle dans Homère (1928), demonstrated that Homer's formulaic language was the product of oral tradition rather than individual artistic choice. His fieldwork recording South Slavic oral poetry in the 1930s provided comparative evidence for his theory.

About This Edition

Texts associated with Parry reflect the oral-formulaic tradition of Homeric scholarship. Parry's work, continued after his early death by Albert Lord (The Singer of Tales, 1960), established that the Homeric epics are products of a centuries-long oral tradition. This has profound implications for how we read and edit the text — apparent inconsistencies and repetitions are features of oral composition, not scribal errors.

Tap any Latin word to look it up