Sannio
155
Obsecro, populares, ferte misero atque innocenti auxilium:
Subvenite inopi.
Aeschinus
Otiose nunc iam ilico hic consiste.
Quid respectas? nihil pericli est: nunquam dum ego adero hic te tanget.
Sannio
Ego istam invitis omnibus—
Aeschinus
Quamquam est scelestus non committet hodie unquam iterum ut vapulet.
Sannio
160
Aeschine audi: ne te ignarum fuisse dicas meorum morum;
Leno ego sum.
Aeschinus
Scio.
Sannio
At ita ut usquam fuit fide quisquam optima.
Tu quod te posterius purges hanc iniuriam mihi nolle
Factam esse huius non faciam: crede hoc; ego meum ius persequar;
Neque tu verbis solves unquam quod mihi re male feceris.
165
Novi ego vestra haec: Nollem factum; iusiurandum dabitur te esse
Indignum iniuria hac; indignis quum egomet sim acceptus modis.
Aeschinus
Abi prae strenue ac fores aperi.
Sannio
Ceterum hoc nihil facis.
Aeschinus
I intro iam nunc.
Sannio
At enim non sinam.
Aeschinus
Accede illuc Parmeno;
Nimium istoc abisti: hic propter hunc adsiste. Hem, sic volo.
170
Cave nunc iam oculos a meis oculis quoquam demoveas tuos:
Ne mora sit si innuerim quin pugnus continuo in mala haereat.
Sannio
Istuc volo ergo ipsum experiri.
Aeschinus
Hem, serva: omitte mulierem.
Sannio
O facinus indignum!
Aeschinus
Geminabit nisi caves.
Sannio
Hei misero mihi!
Aeschinus
Non innueram: verum in istam partem potius peccato tamen.
175
I nunc iam.
Sannio
175
Quid hoc rei est! regnumne Aeschine hic tu possides?
Aeschinus
Si possiderem ornatus esses ex tuis virtutibus.
Sannio
Quid tibi rei mecum est?
Aeschinus
Nihil.
Sannio
Quid? nostin qui sim?
Aeschinus
Non desidero.
Sannio
Tetigin tui quicquam?
Aeschinus
Si attigisses ferres infortunium.
Sannio
Qui tibi magis licet meam habere pro qua ego argentum dedi?
180
Responde.
Aeschinus
180
Ante aedes non fecisse erit melius hic convicium;
Nam si molestus pergis esse iam intro abripiere atque ibi
Usque ad necem operiere loris.
Sannio
Loris liber?
Aeschinus
Sic erit.
Sannio
O hominem impurum! hicine libertatem aiunt aequam esse omnibus?
Aeschinus
Si satis iam debacchatus es leno audi si vis nunc iam.
Sannio
185
Egon debacchatus sum autem, an tu in me?
Aeschinus
185
Mitte ista, atque ad rem redi.
Sannio
Quam rem? quo redeam?
Aeschinus
Iamne me vis dicere id quod ad te attinet?
Sannio
Cupio; aequi modo aliquid.
Aeschinus
Vah! leno iniqua me non vult loqui.
Sannio
Leno sum, fateor, pernicies communis adolescentium;
Periurus, pestis; tamen tibi a me nulla orta est iniuria.
Aeschinus
190
Nam hercle etiam hoc restat.
Sannio
190
Illuc quaeso redi quo coepisti, Aeschine.
Aeschinus
Minis viginti tu illam emisti; quae res tibi vertat male.
Argenti tantum dabitur.
Sannio
Quid si ego tibi illam nolo vendere,
Coges me?
Aeschinus
Minime.
Sannio
Namque id metui.
Aeschinus
Neque vendendam censeo,
Quae libera est; nam ego liberali illam assero causa manu.
195
Nunc vide utrum vis; argentum accipere, an causam meditari tari tuam?
Delibera hoc dum ego redeo leno.
Sannio
Pro supreme Iupiter!
Minime miror qui insanire occipiunt ex iniuria.
Domo me eripuit; verberavit; me invito abduxit meam:
Homini misero plus quingentos colaphos infregit mihi.
200
Ob malefacta haec tantidem emtam postulat sibi tradier.
Verum enim, quando bene promeruit, fiat: suum ius postulat.
Age iam cupio, si modo argentum reddat. Sed ego hoc hariolor;
Ubi me dixero dare tanti, testes faciet ilico
Vendidisse me: de argento somnium: mox; Cras redi.
205
Id quoque possum ferre si modo reddat; quanquam iniurium est.
Verum cogito id quod res est: quando eum quaestum occeperis,
Accipienda et mussitanda iniuria adolescentium est.
Sed nemo dabit: frustra has egomet mecum rationes puto.
Syrus
Tace, egomet conveniam iam ipsum: cupide accipiat faxo; atque etiam
210
Bene dicat secum esse actum. Quid istuc, Sannio, est quod te audio
Nescio quid concertasse cum hero?
Sannio
Nunquam vidi iniquius
Certationem comparatam quam haec hodie inter nos fuit:
Ego vapulando, ille verberando, usque ambo defessi sumus.
Syrus
Tua culpa.
Sannio
Quid agerem?
Syrus
Adolescenti morem gestum oportuit.
Sannio
215
Qui potui melius qui hodie usque os praebui?
Syrus
215
Age, scis quid loquar?
Pecuniam in loco negligere maximum interdum est lucrum.
Sannio
Hui!
Syrus
Metuisti; si nunc de tuo iure concessisses paululum, atque
Adolescenti esses morigeratus, hominum homo stultissime,
Ne non tibi istuc foeneraret?
Sannio
Ego spem pretio non emo.
Syrus
220
Nunquam rem facies: abi: nescis inescare homines, Sannio.
Sannio
Credo istuc melius esse: verum ego nunquam adeo astutus fui
Quin quicquid possem mallem auferre potius in praesentia.
Syrus
Age; novi tuum animum; quasi iam usquam tibi sint viginti minae,
Dum huic obsequare. Praeterea autem te aiunt proficisci Cyprum.
Sannio
Hem!
Syrus
225
Coëmisse hinc quae illuc veheres multa; navem conductam; hoc, scio,
Animus tibi pendet. Ubi illinc, spero, redieris tamen hoc ages.
Sannio
Nusquam pedem. Perii hercle; hac illi spe hoc inceperunt.
Syrus
Timet:
Inieci scrupulum homini.
Sannio
O scelera! illud vide
Ut in ipso articulo oppressit. Emtae mulieres
230
Complures; et item hine alia quae porto Cyprum.
Nisi eo ad mercatum venio, damnum maximum est.
Nunc si hoc omitto actum agam; ubi illinc rediero
Nihil est; refrixerit res. Nunc demum venis?
Cur passus? ubi eras? Ut sit satius perdere
235
Quam aut hic nunc manere tam diu, aut tum persequi.
Syrus
Iamne enumerasti id quod ad te rediturum putes?
Sannio
Hocine illo dignum est? hocine incipere Aeschinum?
Per oppressionem ut hanc mihi eripere postulet?
Syrus
Labascit. Unum hoc habeo: vide si satis placet:
240
Potius quam venias in periculum, Sannio,
Servesne an perdas totum, dividuum face:
Minas decem conradet alicunde.
Sannio
Hei mihi,
Etiam de sorte nunc venio in dubium miser?
Pudet nihil: omnes dentes labefecit mihi:
245
Praeterea colaphis tuber est totum caput.
Etiam insuper defrudat? nusquam abeo.
Syrus
Ut lubet.
Numquid vis quin abeam?
Sannio
Immo hercle hoc quaeso, Syre;
Ut ut haec sunt acta, potius quam lites sequar,
Meum mihi reddatur; saltem quanti emta est, Syre.
250
Scio te non usum antehac amicitia mea:
Memorem me dices esse et gratum.
Syrus
Sedulo
Faciam: sed Ctesiphonem video: laetus est
De amica.
Sannio
Quid quod te oro?
Syrus
Paulisper mane.
Ctesipho
Abs quivis homine, cum est opus, beneficium accipere gaudeas:
255
Verum enimvero id demum iuvat, si, quem aequum est facere, is bene facit.
O frater frater, quid ego nunc te laudem? Satis certo scio;
Nunquam ita magnifice quicquam dicam id virtus quin superet tua.
Itaque unam hanc rem me habere praeter alios praecipuam arbitror,
Fratrem homini nemini esse primarum artium magis principem.
Syrus
260
O Ctesipho.
Ctesipho
260
O Syre, Aeschinus ubi est?
Syrus
260
Ellum, te exspectat domi.
Ctesipho
260
Hem.
Syrus
Quid est?
Ctesipho
Quid sit? illius opera, Syre, nunc vivo: festivum caput,
Qui omnia sibi post putavit esse prae meo commodo;
Maledicta, famam, meum amorem, et peccatum in se transtulit:
Nihil pote supra. Quidnam foris crepuit?
Syrus
Mane, mane: ipse exit foras.
Aeschinus
265
Ubi ille est sacrilegus?
Sannio
265
Men quaerit? numquidnam effert? Occidi:
Nihil video.
Aeschinus
Ehem, opportune; te ipsum quaero. Quid fit, Ctesipho?
In tuto est omnis res: omitte vero tristitiam tuam.
Ctesipho
Ego illam hercle vero omitto qui quidem te habeam fratrem. O mi Aeschine,
O mi germane; ah, vereor coram in os te laudare amplius,
270
Ne id assentandi magis quam quo habeam gratum facere existimes.
Aeschinus
Age inepte; quasi nunc non norimus nos inter nos, Ctesipho.
Hoc mihi dolet, nos paene sero scisse, et paene in eum locum
Redisse ut si omnes cuperent nihil tibi possent auxiliarier.
Ctesipho
Pudebat.
Aeschinus
Ah, stultitia est istaec, non pudor. Tam ob parvulam
275
Rem paene ex patria!—Turpe dictu. Deos quaeso ut istaec prohibeant.
Ctesipho
Peccavi.
Aeschinus
Quid ait tandem nobis Sannio?
Syrus
Iam mitis est.
Aeschinus
Ego ad forum ibo ut hunc absolvam: tu intro ad illam, Ctesipho.
Sannio
Syre, insta.
Syrus
Eamus; namque hic properat in Cyprum.
Sannio
Ne tam quidem;
Quamvis etiam maneo otiosus hic.
Syrus
Reddetur; ne time.
Sannio
280
At ut omne reddat.
Syrus
280
Omne reddet: tace modo, ac sequere hac.
Sannio
280
Sequor.
Ctesipho
Heus, heus, Syre.
Syrus
Hem, quid est?
Ctesipho
Obsecro hercle, hominem istum impurissimum
Quamprimum absolvitote; ne, si magis irritatus siet,
Aliqua ad patrem hoc permanet, atque ego tum perpetuo perierim.
Syrus
Non fiet; bono animo es: tu cum illa te intus oblecta interim;
285
Et lectulos iube sterni nobis, et parari caetera.
Ego iam transacta re convertam me domum cum obsonio.
Ctesipho
Ita quaeso: quando hoc bene successit, hilarem hunc sumamus diem.
Tap any Latin word to look it up