Diniarchvs
Néque gnatust neque progignetur neque potest reperirier
700
cuí ego nunc aut dictum aut factum melius quam Veneri velim.
di magni, ut ego laetus sum et laetitia differor.
ita ad me magna nuntiavit Cyamus hodie gaudia:
mea dona deamata acceptaque habita esse apud Phronesium;
quom hoc iam volup est, tum illuc nimium magnae mellinae mihi,
705
militis odiosa ingrataque habita. totus gaudeo.
mea pila est: si repudiatur miles, mulier mecum erit.
salvos sum, quia pereo; si non peream, plane perierim.
nunc speculabor quid ibi agatur, quis eat intro, qui foras
veniat; procul hinc observabo, meis quid fortunis fuat.
710
quia nihil habeo unum animos movi mi hic omnia agam precario†
Astaphivm
Lepide éfficiam meum ego ófficium: vide intús modo ut tu tuom item éfficias.
ama, íd quod decét, rem tuam: ístum exináni.
nunc dum isti lubet, dum habet, tempus ei rei † secundas
prome venustatem amanti tuam, ut gaudeat cum perdis.
715
ego híc interím restitáns praesidébo,
istíc dum sic fáciat domum ad te exagógam;
nec quémquam interim ístoc ad vós, qui sit ódio,
intró mittam: tú perge, ut lúbet, ludo in ístoc.
Diniarchvs
Quis ístest, Astaphium, índica, qui périt?
Astaphivm
Amabo, hicín tu eras?
Diniarchvs
720
Moléstusne súm?
Astaphivm
720
Nunc magís quam fuísti,
nam si quid nobis usust nobis molestus†
sed óbsecro, da mi óperam, ut narrem quaé volo.
Diniarchvs
Nám quid est? núm mea réfert?
Astaphivm
Non mússito.
intús bolos quós dat!
Diniarchvs
Quíd? amator novos quíspiam?
Astaphivm
725
Íntegrum et plénum adortást thensaurúm.
Diniarchvs
725
Quis est?
Astaphivm
Éloquar, sed tú taceto. nóstin tu hunc Strabácem?
Diniarchvs
Quidni?
Astaphivm
Sólus summam núnc habet hic ápud nos, nunc is est fúndus nobis.
animó bono male rem gerit.
Diniarchvs
Perit hercle, ego idem
bona pérdidi, mala repperi, factus sum extimus a vobis.
Astaphivm
730
Stúltus es, qui facta infecta facere verbis postules.
Thetis quoque etiam lamentando pausam fecit filio.
Diniarchvs
Non ego nunc intro ad vos mittar?
Astaphivm
Quidum quam miles magis?
Diniarchvs
Quia enim plus dedi.
Astaphivm
Plus enim es íntro missus, quom dabas:
sine vicissim qui dant operam ob illud quod dant operis utier.
735
litteras didicisti: quando scis, sine alios discere.
Diniarchvs
Discant, dum mihi commentari liceat, ni oblitus siem.
Astaphivm
Quid erit interea magistrae, dum tu commentabere?
volt interim illa itidem commentari.
Diniarchvs
Quid?
Astaphivm
Rem accipere identidem.
Diniarchvs
Dedi equidem hodie: iussi ei quinque argenti deferri minas,
740
praeterea una mína obsonatum.
Astaphivm
740
Idem istuc delatum scio.
de eo nunc bene sunt tua virtute.
Diniarchvs
Ei, meane ut inimici mei
bona istic caedent? mortuom hercle me quam ut id pátiar mavelim.
Astaphivm
mihi inimicos invidere, quam med inimicis meis;
nam invidere alii bene esse, tibi male esse, miseria est.
745
qui invident egent; illis quibus invidetur, i rem habent.
†Stultus quid est aperire.
Diniarchvs
Quid iam?
Astaphivm
Quia pol mavelim
Diniarchvs
Non mei licet obsoni me participem fieri?
Astaphivm
Si volebas participari, auferres dimidium domum.
nám item ut Acherunti hic apud nos ratio accepti scribitur:
750
intro accipitur; quando acceptumst, non potest ferri foras.
bene vale.
Diniarchvs
Resiste.
Astaphivm
Omitte.
Diniarchvs
A, mitte intro.
Astaphivm
Ad te quidem.
Diniarchvs
Immo istoc ad vos volo ire.
Astaphivm
Non potest, nimium petis.
Diniarchvs
Experiri sine—
Astaphivm
Immo opperire. vis est experirier.
Diniarchvs
Dic me adesse.
Astaphivm
Abi, occupatast. res itast, ne frustra sis.
Diniarchvs
755
Redin an non redis?
Astaphivm
755
Vocat me quae in me potest plus quam potes.
Diniarchvs
Vno verbo—
Astaphivm
Eloquere.
Diniarchvs
Mittin me intro?
Astaphivm
Mendax es, abi.
unum aiebas, tria iam dixti verba, atque ea mendacia.—
Diniarchvs
Abiit intro, exclusit. egon ut haec mihi patiar fieri?
iam hercle egó tibi, inlecebra, ludos faciam clamore in via,
760
quae adversum legem accepisti a plurimis pecuniam;
iam hercle apud nóvos omnis magistrátus faxo erit nomen tuom,
post id égo te manum iníciam quadrupuli, venefica,
suppostrix puerum. égo edepol iam tua probra aperibo omnia.
nihil me prohibet, perdidi omne quod fuit: fio impudens,
765
nec mi adeost tantillum pensi iam, quos capiam calceos.
sed quid ego hic clamo? quid si me iubeat intromittier?
conceptis me non facturum verbis iurem, si velit.
nugae sunt. si stimulos pugnis caedis, manibus plus dolet.
de nihilo nihil est irasci, quae te non flocci facit.
770
sed quid hoc ést? pro di immortales, Calliclem video senem,
meus qui adfinis fuit, ancillas duas constrictas ducere,
alteram tonstricem húius, alteram ancillam suam.
pertimui: postquam una cura cor meum movit modo,
timeo ne male facta antiqua mea sint inventa omnia.
Callicles
775
Egon tibi male dícam tibique aut male velim? ut animus meust,
propemodum expertae estis, quam ego sim mitis tranquillusque homo.
rogitavi ego vos verberatas ambas pendentis simul;
commemini, quo quicque pacto sitis confessae scio;
hic nunc volo scire eodem pacton sine malo fateamini.
780
quamquam vos colubrino ingenio ambae estis, edico prius,
ne duplicis habeatis linguas, ne ego bilinguis vos necem,
nisi si ad tintinnaculos voltis vos educi viros.
Ancilla
Vis subigit verum fateri, ita lora laedunt bracchia.
Callicles
At si verum mi eritis fassae, vinclis exsolvemini.
Diniarchvs
785
Etiamnum quid sit negoti, falsus incertusque sum,
nisi quia timeo tamen, egomet quia quod peccavi scio.
Callicles
Omnium primum diversae state—em sic, istuc volo;
neve inter vos significetis, ego ero paries. loquere tu.
Ancilla
Quid loquar?
Callicles
Quid puero factumst, mea quem peperit filia,
790
meo nepote? capita rerum ede expedite.
Ancilla
790
Istae dedi.
Callicles
Iam tace. accepistin puerum tú ab hac?
Tonstrix
Accepi.
Callicles
Tace.
nil moror praeterea. satis es fassa.
Tonstrix
Infitias non eo.
Callicles
Iam livorem verbo scapulis istoc concinnas tuis.
conveniunt adhuc utriusque verba.
Diniarchvs
Vae misero mihi,
795
mea nunc facinora aperiuntur, clam quae speravi fore.
Callicles
Loquere tu. qui dare te huic puerum iussit?
Ancilla
Era maior mea.
Callicles
Quid tu, cur eum accepisti?
Tonstrix
Era med oravit minor,
puer ut sibi ferretur eaque ut celarentur omnia.
Callicles
Loquere tu. quid eo fecisti puero?
Tonstrix
Ad meam eram detuli.
Callicles
800
Quid eo puero tua era fecit?
Tonstrix
800
Erae meae extemplo dedit.
Callicles
Quoi, malum, erae?
Ancilla
Duae sunt istae.
Callicles
Cave tu nisi quod te rogo.
ex te exquiro.
Tonstrix
Mater, inquam, filiae dono dedit.
Callicles
Plus quam dudum inqua loquere.
Tonstrix
Plus tu rogitas.
Callicles
Responde ocius:
quid illa cui donatus puer est?
Tonstrix
Supposivit.
Callicles
Cui?
Tonstrix
Sibi.
Callicles
805
Pro filiolon?
Tonstrix
805
Pro filiolo.
Callicles
805
Di, obsecro vostram fidem,
ut facilius alia quam alia eundem puerum unum parit:
haec labore alieno puerum peperit sine doloribus.
puer quidem beatust: matres duás habet et avias duas:
iam metuo, patres quot fuerint. vide sis facinus muliebre.
Ancilla
810
Magis pol haec malitia pertinét ad viros quam ad mulieres:
vir illam, non mulier praegnatem fecit.
Callicles
Idem ego istuc scio.
tu bona ei custos fuisti.
Ancilla
Plus potest qui plus valet.
vir erat, plus valebat: vicit, quod petebat abstulit.
Callicles
Et tibi quidem hercle ídem attulit magnum malum.
Ancilla
815
Idem istuc ipsa, etsi tu taceas, reapse experta intellego.
Callicles
Numquam te facere hodie quivi, ut is quis esset diceres.
Ancilla
Tacui adhuc: nunc non tacebo, quando adest nec se indicat.
Diniarchvs
Lapideus sum, commovere me miser non audeo.
res palam omnis est, meo illic nunc sunt capiti comitia.
820
meum illuc facinus, mea stultitia est. timeo, quam mox nominer.
Callicles
Loquere, filiam meam quis integram stupraverit.
Ancilla
Video ego té, propter male facta qui es patronus parieti.
Diniarchvs
Neque vivos neque mortuos sum, neque quid nunc faciam scio,
neque ut hinc abeam neque ut hunc adeam scio, timore torpeo.
Callicles
825
Dicin an non?
Ancilla
825
Diniarchus, quoi illam prius desponderas.
Callicles
Vbi is homost quem dicis?
Diniarchvs
Adsum, Callicles. per tua obsecro
genua te, ut istuc insipienter factum sapienter feras,
mihique ignoscas quod animi impos vini vitio fecerim.
Callicles
Non placet qui in mutum culpam confert, qui non quit loqui.
830
nam vinum si fabulari possit, se defenderet.
non vinum viris moderari, sed viri vino solent,
qui quidem probi sunt; verum qui improbust si quasi bibit
sive adeo caret temeto, tamen ab ingenio improbust.
Diniarchvs
Scio equidem quae nolo multa mi audienda ob noxiam.
835
ego tibi me obnoxium esse fateor culpae compotem.
Ancilla
Callicles, vide in quaéstione ne facias iniuriam:
reus solutus causam dicit, testis vinctos attines.
Callicles
Solvite istas. agite, abite tu domum et tu autem domum.
eloquere haec erae tu: puerum reddat, si quis eum petat.
840
eamus tu in ius.
Diniarchvs
840
Quid vis in ius me ire? tu es praetor mihi.
verum te obsecro, ut tuam gnatam des mi uxorem, Callicles.
Callicles
Eundem pol te iudicasse qui admisti eam rem intellego.
nam haud mansisti, dum ego darem illam: tute sumpsisti tibi.
nunc habeas ut nactu'snactus es. verum hoc ego te multabo bolo:
845
sex talenta magna dotis demam pro ista inscitia.
Diniarchvs
Bene agis mecum.
Callicles
Filium istinc tuom te meliust repetere.
ceterum uxorem quam primum potest abduce ex aedibus.
ego abeo. iam illi remittam nuntium adfini meo,
dicam ut aliam condicionem filio inveniat suo.—
Diniarchvs
850
At ego ab hac puerum reposcam, ne mox infitias eat;
nihil est, nám eapse ultro ut factumst fecit omnem rem palam.
sed nimium pol opportune éccam eapse egreditur foras.
ne ista stimulum longum habet, quae usque illinc cor pungit meum.
Phronesivm
Blitea et luteast meretrix nisi quae sapit in vino ad rem suam;
855
si alia membra vino madeant, cor sit saltem sobrium.
nam mihi dividiaest, in tonstricem meam sic convictam male.
ea dixit, eum Diniarchi puerum inventum filium.
ubi id audivi, quám ego propere potui egressa huc sum foras.
Diniarchvs
Lubet adire quam penes est mea omnis res et liberi.
Phronesivm
Video eccum qui suis tutorem med optavit liberis.
Diniarchvs
860
Mulier, ad te sum profectus.
Phronesivm
860
Quid agitur, voluptas mea?
Diniarchvs
Non voluptas, aufer nugas, nil ego nunc de istac re ago.
Phronesivm
Scio mecastor quid velis ét quid postules et quid petas:
me videre vis, et me te a me ire postulas, puerum petis.
Diniarchvs
Di immortales, ut planiloqua est, paucis ut rem ipsam attigit.
Phronesivm
865
Scio equidem sponsam tibi esse et filium ex sponsa tua
et tibi uxorem ducendam, iam esse alibi iám animum tuom
et me quasi pro derelicta: scio, abituru'sabiturus es. sed tamen
cogitato, mus pusillus quam sit sapiens bestia,
aetatem qui non cubili uni umquam committit suam,
870
quin, si unum obsideatur, aliud iam perfugium elegerit.
Diniarchvs
Otium ubi erit, de istis rebus tum amplius tecum loquar.
nunc puerum redde.
Phronesivm
Immo amabo ut hos dies aliquos sinas
eum esse apud me.
Diniarchvs
Minime.
Quid opus est?
Phronesivm
In rem meam est.
Amabo.
triduom hoc saltem, dum áliquo miles circumducitur,
875
sine me habere: siquidem habebo, tibi quoque etiam proderit;
si auferes puerum, a milite omnis tum mihi spes animam efflaverit.
Diniarchvs
Factum cupio, nam nefacere si velim, non est locus;
nunc puero utere et procura, quando quor cures habes.
Phronesivm
Multum amo te ób istam rem mecastor. ubi domi metues malum,
880
fugito huc ad me: saltem amicus mi esto † manubinarius.
Diniarchvs
Bene vale, Phronesium.
Phronesivm
An non etiam tuom oculum vocas?
Diniarchvs
Id quoque interim † futatim nomen commemorabitur.
numquid vis?
Phronesivm
Fac valeas.
Diniarchvs
Operae ubi mi erit, ad te venero.—
Phronesivm
Ille quidem hinc abiit, abscessit. dicere hic quidvis licet.
885
verum est verbum quod memoratur: ubi amici ibidem sunt opes.
propter hunc spes etiamst hodie † tantum iri militem;
quém ego ecastor mage amo quam me, dum id quod cupio inde aufero.
quae cum multum abstulimus, hau multum eius apparet quod datum est:
ita sunt gloriae meretricum.
Astaphivm
Áha tace.
Phronesivm
Quid est, obsecro?
Astaphivm
890
Pater adest pueri.
Phronesivm
890
Sine eumpse adire huc. sine, si is est modo.
Astaphivm
Ipsus est.
Phronesivm
Sine eumpse adire, ut cupit, ad me.
Astaphivm
Rectam tenet.
Phronesivm
Ne istum ecastor hodie aspiciam confectum fallaciis.
Tap any Latin word to look it up