Plautus Rudens
EN Lat Orig
Act 5
Labrax
Quis me ést mortalis miserior qui vivat alter hodie,
quem ad recuperatores modo damnavit Plesidippus?
abiudicata a me modo est Palaestra. perditus sum.
nam lenones ex Gaudio credo esse procreatos,
1285 ita omnés mortales, si quid est mali lenoni, gaudent.
nunc alteram illam quae mea est visam huc in Veneris fanum,
saltem ut eam abducam, de bonis quod restat reliquiarum.
Gripvs
Numquam edepol hodie ad vesperum Gripum inspicietis vivom,
nisi vidulus mihi redditur.
Labrax
Perii, cum mentionem
1290 fieri audio usquam viduli quasi palo pectus tundat.
Gripvs
Istic scelestus liber est: ego qui in mari prehendi
reti atque excepi vidulum, ei dáre negatis quicquam.
Labrax
Pro di immortales, suo mihi hic sermone arrexit aures.
Gripvs
Cubitum hercle longis litteris signabo iam usquequaque,
1295 si quis perdiderit vidulum cum auro atque argento multo,
ad Gripum ut veniat. non feretis istum, ut postulatis.
Labrax
Meum hercle illic homo vidulum scit quí habet, ut ego opinor.
adeundus mihi illic est homo. di, quaeso, subvenite.
Gripvs
Quid me intro revocas? hoc volo hic ante ostium extergere.
1300 nam hoc quidem pol e robigine, non est e ferro factum,
ita quanto magis extergeo, rutilum atque tenuius fit.
nam quidem hoc venenatumst verum: ita in manibus consenescit.
Labrax
Adulescens, salve.
Gripvs
Di te ament cum inraso capite.
Labrax
Quid fit?
Gripvs
Verum extergetur.
Labrax
Vt vales?
Gripvs
Quid tu? num medicus, quaeso, es?
Labrax
1305 Immo edepol una littera plus sum quam medicus.
Gripvs
1305 Tum tu
mendicus es?
Labrax
Tetigisti acu.
Gripvs
Videtur digna forma.
sed quid tibi est?
Labrax
Hac proxima nocte in marí elavi.
confracta est navis, perdidi quidquid erat miser ibi omne.
Gripvs
Quid perdidisti?
Labrax
Vidulum cum auro atque argento multo.
Gripvs
1310 Ecquid meministi, in vidulo qui periit quid ibi infuerit?
Labrax
Quid refert, qui periit tamen? sine hoc, áliud fabulemur.
Gripvs
Quid si ego sciam qui invenerit? volo ex te scire signa.
Labrax
Nummi octingenti aúrei in marsuppio infuerunt,
praeterea centum minaria Philippa ín pasceolo sorsus.
Gripvs
1315 Magna hercle praedast, largiter mercedis indipiscar;
di homines respiciunt: bené ego hinc praedatus ibo.
profecto húius est vidulus. perge alia tu expedire.
Labrax
Talentum argenti commodum magnum inerat in crumina,
praeterea sinus, cantharus, epichysis, gaulus, cyathus.
Gripvs
1320 Papae, divitias tu quidém habuisti luculentas.
Labrax
Miserum istuc verbum et pessimum est, habuisse, et nihil habere.
Gripvs
Quid dare velis, qui istaec tibi investiget indicetque?
eloquere propere celeriter.
Labrax
Nummos trecentos.
Gripvs
Tricas.
Labrax
Quadringéntos.
Gripvs
Tramas putidas.
Labrax
Quingentos.
Gripvs
Cassam glandem.
Labrax
1325 Sescentos.
Gripvs
1325 Curculiunculos minutos fabulare.
Labrax
Dabo séptingentos.
Gripvs
Os calet tibi, nunc id frigefactas.
Labrax
Millé dabo nummum.
Gripvs
Somnias.
Labrax
Nihil addo.
Gripvs
Abi igitur.
Labrax
Audi:
si hercle abiero hinc, hic non ero. vin centum et mille?
Gripvs
Dormis.
Labrax
Eloquere quantum postules.
Gripvs
Quo nihil invitus addas:
1330 talentum magnum. non potest triobolum hinc abesse.
proin vel aias vel neges.
Labrax
Quid istíc? necessum est, video:
dabitur talentum.
Gripvs
Accede dum huc: Venus haec volo adroget te.
Labrax
Quod tibi libet id mi impera.
Gripvs
Tange aram hanc Veneris.
Labrax
Tango.
Gripvs
Per Venerem hanc iurandum est tibi.
Labrax
Quid iurem?
Gripvs
Quod iubebo.
Labrax
1335 Praei vérbis quidvis. íd quod domi est, numquam ulli supplicabo.
Gripvs
Tene aram hanc.
Labrax
Teneo.
Gripvs
Deiera te mi argentum daturum
eodém die, tui viduli ubi sis potitus.
Labrax
Fiat.
Gripvs
Venus Cýrenensis, testem te testor mihi,
si vidulum illum, quém ego in navi perdidi,
1340 cum auro atque argento salvom investigavero
isque in potestatem meam pervenerit,
tum ego húic Gripo, ínquito, et me tangito
Labrax
Tum ego húic Gripo (dico, Venus, ut tu audias)
talentum argenti magnum continuo dabo.
Gripvs
1345 Si quid fraudassis, dic ut te in quaestu tuo
Venus eradicet, caput atque aetatem tuam.
tecum hoc habeto tamen, ubi iuraveris.
Labrax
Illaec advorsum si quid peccasso, Venus,
veneror te ut omnes miseri lenones sient.
Gripvs
1350 Tamen fíet, etsi tu fidem servaveris.
tu hic opperire, iam ego faxo exibit senex;
eum continuo vidulum reposcito.—
Labrax
Si maxime mi illum reddiderit vidulum,
non ego illi hodie debeo triobolum.
1355 meus arbitratust, lingua quod iuret mea.
sed conticiscam: eccum exit et ducit senem.
Gripvs
Séquere hac.
Daemones
Vbi istic lenost?
Gripvs
Heus tu. ém tibi, hic habet vidulum.
Daemones
Habeo et fateor esse apud me, et, si tuos est, habeas tibi.
omnia, ut quídquid infuit, ita salva sistentur tibi.
1360 tene, si tuost.
Labrax
1360 O di immortales, meus est. salve, vidule.
Daemones
Tuosne est?
Labrax
Rogitas? si quidem hercle Iovis fuit, meus est tamen.
Daemones
Omnia insunt salva; una istinc cistella excepta est modo
cum crepundiis, quibuscum hódie filiam inveni meam.
Labrax
Quam?
Daemones
Tua quae fuit Palaestra, ea filia inventast mea.
Labrax
1365 Bene mehercle factum est. cum istaec res tibi ex sententia
pulchre evenit, gaudeo.
Daemones
Istuc facile non credo tibi.
Labrax
Immo hercle, ut scias gaudere me, mihi triobolum
ob eam ne duis, condono te.
Daemones
Benigne edepol facis.
Labrax
Immo tu quidem hercle vero.
Gripvs
Heus tu, iám habes vidulum.
Labrax
1370 Habeo.
Gripvs
1370 Propera.
Labrax
1370 Quid properabo?
Gripvs
1370 Reddere argentum mihi.
Labrax
Neque edepol tibi do, neque quicquam debeo.
Gripvs
Quae haec factio est?
non debes?
Labrax
Non hercle vero.
Gripvs
Non tu iuratus mihi es?
Labrax
Iuratus sum, et nunc iurabo, si quid vóluptati est mihi:
ius iurandum rei servandae, non perdendae conditum est.
Gripvs
1375 Cedo sis mihi talentum magnum argenti, periurissime.
Daemones
Gripe, quod tu istum talentum poscis?
Gripvs
Iuratust mihi
dare.
Labrax
Libet iurare. tun meo póntifex peiurio es?
Daemones
Qua pro re argentum promisit hic tibi?
Gripvs
Si vidulum
hunc redegissem in potestatem eius, iuratust dare
1380 mihi talentum magnum argenti.
Labrax
1380 Cedo quicum habeam iudicem,
ni dolo malo instipulatus sis nive etiamdum haud siem
quinque et viginti annos natus.
Gripvs
Habe cum hóc.
Labrax
Aliost opus.
Daemones
Iám ab isto auferre haud potis sim, si istunc condemnavero.
promisistin huic argentum?
Labrax
Fateor.
Daemones
Quod servo meo
1385 promisisti, meum esse oportet, ne tu, leno, postules
te hic fide lenonia uti: non potes.
Gripvs
Iam te ratu'sratus es
nactum hominem quem defraudares? dandum huc argentum est probum:
id ego continuo huic dabo adeo, ut hic emittat manu.
Daemones
Quando ergo erga te benignus ego fui atque opera mea
1390 haec tibi sunt servata
Gripvs
1390 Immo hercle mea, ne tu dicas tua.
Daemones
(Si sapies, tacebis) tum te mihi benigne itidem addecet
bene merenti bene referre gratiam.
Labrax
Nempe pró meo
iure oras?
Daemones
Mirum quin tuom ius meo periclo aps te expetam.
Gripvs
Salvos sum, leno labascit, libertas portenditur.
Daemones
1395 Vidulum istunc ille invenit, illud mancipium meum est;
ego tibi hunc porro servavi cum magna pecunia.
Labrax
Gratiam habeo, et de talento nulla causa est quin feras,
quod isti sum iuratus.
Gripvs
Heus tu, mihi dato ergo, si sapis.
Daemones
Tacen an non?
Gripvs
Tu meam rem simulas agere, tibi mu .
1400 non hercle istoc me intervortes, si aliam praedam perdidi.
Daemones
Vapulabis, verbum si addis istúc unum.
Gripvs
Vel hercle énica,
non tacebo umquam alio pacto, nisi talento comprimor.
Labrax
Tibi operam hic quidem dát. tace.
Daemones
Concede hoc tu, leno.
Labrax
Licet.
Gripvs
Palam age, nolo ego murmurillum neque susurrum fieri.
Daemones
1405 Dic mihi, quanti íllam emisti tuam alteram mulierculam,
Ampeliscam?
Labrax
Mille nummum denumeravi.
Daemones
Vin tibi
condicionem luculentam ferre me?
Labrax
Sane volo.
Daemones
Dividuom talentum faciam.
Labrax
Bene facis.
Daemones
Pro illa altera,
libera ut sit, dimidium tibi sume, dimidium huc cedo.
Labrax
1410 Maxime.
Daemones
1410 Pro illo dimidio égo Gripum emittam manu,
quem propter tu vidulum et ego gnatam inveni.
Labrax
Bene facis,
gratiam habeo magnam.
Gripvs
Quam mox mi argentum ergo redditur?
Daemones
Res soluta est, Gripe. ego habeo.
Gripvs
Át ego me hercle mavolo.
Daemones
Nihil hercle hic tibi est, tu speres. iuris iurandi volo
1415 gratiam facias.
Gripvs
1415 Perii hercle. nisi me suspendo, occidi.
numquam hercle iterum defraudabis me quidem post hunc diem.
Daemones
Hic hodie cenato, leno.
Labrax
Fiat, condicio placet.
Daemones
Sequimini intro. spectatores, vos quoque ad cenam vocem,
ni daturus nil sim neque sit quicquam pollucti domi,
1420 nive adeo vocatos credam vos esse ad cenam foras.
verum si voletis plausum fabulae huic clarum dare,
comissatum omnes venitote ad me ad annos sedecim.
vos hic hodie cenatote ambó.
Labrax
Fiat.
Daemones
Plausum date.
Tap any Latin word to look it up
An open-access project
Leo 1896
Leo, Weidmann, 1896 · 1896
The Editor

Friedrich Leo (1851–1914) was one of the greatest Latin scholars of the imperial German university system. Professor at Göttingen from 1889, he combined textual criticism with literary history to an unusual degree. His Geschichte der römischen Literatur (1913) was a landmark work, and his editions of Plautus (1895–1896) and Seneca's tragedies set new standards. Leo's Plautine scholarship was transformative: he was the first to systematically analyse Plautus's metrical practice, using it as a tool for detecting interpolations and establishing the text.

About This Edition

Leo's edition of Plautus, published by Weidmann in Berlin (2 vols., 1895–1896), represented a dramatic advance over previous editions. Leo was the first editor to take full account of the Ambrosian palimpsest (Codex Ambrosianus, 4th–5th century), the oldest witness to Plautus's text, which had been imperfectly read by earlier scholars. His text is characterised by rigorous metrical analysis and a willingness to identify passages he considered interpolated. W. M. Lindsay's OCT (1904–1905) drew heavily on Leo's work while sometimes differing on individual readings.

Tap any Latin word to look it up