Daemones
Miris modis di ludos faciunt hominibus:
mirisque exemplis somnia in somnis danunt
595
ne dormientis quidem sinunt quiescere.
velut ego hac nocte quae praecessit proxima
mirum atque inscitum somniavi somnium.
ad hirundininum nidum visa est simia
ascensionem ut faceret admolirier
600
neque eas eripere quibat inde. postibi
videtur ad me simia adgredirier,
rogare scalas ut darem utendas sibi.
ego ad hoc exemplum simiae respondeo,
natas ex Philomela † atque ex Progne esse hirundines.
605
ago cum ílla, ne quid noceat meis popularibus.
atque illa ánimo iam fieri ferocior;
videtur ultro mihi malum minitarier.
in ius vocat med. ibi ego nescio quo modo
iratus videor mediam arripere simiam;
610
concludo in vincla bestiam nequissimam.
nunc quam ad rem dicam hoc attinere somnium,
numquam hodie quivi ad coniecturam evadere.
sed quid hic in Veneris fano meae viciniae
clamoris oritur? animus miratur meus.
Trachalio
615
Pró Cyrenenses populares, vostram ego imploro fidem,
agricolae, accolae propinqui qui estis his regionibus,
ferte opem inopiae atque exemplum pessumum pessum date.
vindicate, ne impiorum potior sit pollentia
quam innocentum, qui se scelere fieri nolunt nobiles.
620
statuite exemplum impudenti, date pudori praemium,
facite hic lege potius liceat quam vi victo vivere.
currite huc in Veneris fanum, vostram iterum imploro fidem,
qui prope hic adestis quique auditis clamorem meum,
ferte suppetias qui Veneri Veneriaeque antistitae
625
more antiquo in custodelam suom commiserunt caput,
praetorquete iniuriae prius cóllum quam ad vos pervenat.
Daemones
Quid istuc est negoti?
Trachalio
Per ego haec genua te optestor, senex,
quisquis es—
Daemones
Quin tu ergo omitte genua et quid sit mi expedi
quod tumultues.
Trachalio
Teque oro et quaeso, si speras tibi
630
hoc anno multum futurum sirpe et laserpicium
eamque eventuram exagogam Capuam salvam et sospitem,
atque ab lippitudine usque siccitas ut sit tibi,
Daemones
Sanun es?
Trachalio
Seu tibi confidis fore multam magudarim
ut te ne pigeat dare operam mihi quod te orabo, senex.
Daemones
635
At ego te per crura et talos tergumque obtestor tuom,
ut, tibi ulmeam ni deesse speres virgidemiam
et tibi eventuram hoc anno úberem messem mali,
ut mi istuc dicas negoti quid sit, quod tumultues.
Trachalio
Qui lubet maledicere? equidem tibi bona optavi omnia.
Daemones
640
Bene equidem tibi dico, qui te digna ut eveniant precor.
Trachalio
Obsecro, hoc praevortere ergo.
Daemones
Quid negotist?
Trachalio
Mulieres
duae innocentes intus hic sunt, tui indigentes auxili,
quibus advorsum ius legesque ínsignite iniuria hic
facta est fitque in Veneris fano; tum sacerdos Veneria
645
indigne adflictatur.
Daemones
645
Quis homo est tanta confidentia,
qui sacerdotem violare aúdet? sed eae mulieres
quae sunt? aut quid is iniqui fit?
Trachalio
Si das operam, eloquar.
Veneris signum sunt amplexae. nunc homo audacissimus
eas deripere volt. eas ámbas esse oportet liberas.
Daemones
650
Quis istic est qui deos tam parvi pendit? paucis expedi.
Trachalio
Fraudis sceleris parricidi periuri plenissimus,
legirupa impudens impurus inverecundissimus,
uno verbo absolvam, lenost: quid illum porro praedicem?
Daemones
Edepol infortunio hominem praedicas donabilem.
Trachalio
655
Qui sacerdoti scelestus faucis interpresserit.
Daemones
At malo cum magno suo fecít hercle. ite istinc foras,
Turbalio, Sparax. ubi estis?
Trachalio
I obsecro intro, subveni
illis.
Daemones
Iterum haud imperabo. sequimini hac.
Trachalio
Age nunciam,
iube oculos elidere, itidem ut sepiis faciunt coqui.
Daemones
660
Proripite hominem pedibus huc itidem quasi occisam suem.—
Trachalio
Audio tumultum. opinor, leno pugnis pectitur.
nimis velim improbissimo homini malas edentaverint.
sed eccas ipsae huc egrediuntur timidae e fano mulieres.
Palaestra
Núnc id est cum ómnium cópiarum átque opum,
665
aúxili, praésidi víduitas nós tenet.
núlla nunc spéculast quaé salutem áfferat,
néc quam in partem íngredi pérsequamur
scímus: tanto ín metu núnc sumus ambae,
tánta importúnitas tántaque iniúria
670
fácta in nos ést modo hic íntus ab nóstro ero,
quí scelestús sacerdótem anum praécipes
réppulit própulit pérquam indignís modis
nósque ab signo íntimo ví deripuít sua.
séd nunc sese út ferunt rés fortunaéque nostrae,
675
pár moriri ést. neque est mélius morte ín malis,
rébus miserís.
Trachalio
Quid est? quae íllaec orátiost?
césso ego has cónsolari? heús, Palaestra!
Palaestra
Quí vocat?
Trachalio
Ámpelisca.
Ampelisca
Óbsecro, quis est qui vocat?
Palaestra
Quís is est qui nóminat?
Trachalio
Sí respexís, scies.
Palaestra
680
Ó salutís meae spés.
Trachalio
680
Tace ac bóno animo es.
680
mé vide.
Palaestra
680
Sí modo id líceat, vis ne ópprimat,
quaé vis vim mi áfferam ipsa ádigit.
Trachalio
Ah, désine, nímis inepta es.
Palaestra
Desíste dictis núnciam miserám me consolári;
nisi quid re praesidium apparas, Trachalio, acta haec res est.
Ampelisca
Certumst moriri quam hunc pati saevire lenonem in me.
685
sed muliebri animo sum tamen: miserae quom venit in mentem
mihi mortis, metus membra occupat. edepol hunc acerbum.
Trachalio
Bonum animum habete.
Palaestra
Nam, obsecro, unde ánimus mi invenitur?
Trachalio
Ne, inquam, timete; adsidite hic in ara.
Ampelisca
Quid istaec ara
prodesse nobis plus potest quam signum in fano hic intus
690
Veneris, quod amplexae modo, unde abreptae per vim miserae?
Trachalio
Sedete hic modo, ego hinc vós tamen tutabor. aram habete hanc
vobis pro castris, moenia hinc égo vos defensabo;
praesidio Veneris malitiae lenonis contra incedam.
Palaestra
Tibi auscultamus et, Venús alma, ambae te obsecramus,
695
aram amplexantes hanc tuam lacrumantes, genibus nixae,
in custodelam nos tuam ut recipias et tutere;
illos scelestos, qui tuom fecerunt fanum parvi,
fac ut ulciscare nosque ut hanc tua páce aram obsidere
patiare: elautae ambae sumus opera Neptuni noctu,
700
ne invisas habeas neve idcirco nobis vitio vortas,
si quippiamst, minus quód bene esse lautum tu arbitrare.
Trachalio
Venus, aequom has petere intellego: decet abs te id impetrari;
ignoscere his te convenit: metus has id ut fáciant subigit.
te ex concha natam esse autumant, cave tu hárum conchas spernas.
705
sed optume eccum exit senex, patronus mihique et vobis.
Daemones
Éxi e fano, natum quantum est hominum sacrilegissime.
vos in aram abite sessum. sed ubi sunt?
Trachalio
Huc respice.
Daemones
Optume, istuc volueramus. iube modo accedat prope.
tun legirupionem hic nobis cum dis facere postulas?
710
pugnum in os impinge.
Labrax
710
Iniqua haec patior cum pretio tuo.
Daemones
At etiam minitatur audax?
Labrax
Ius meum ereptum est mihi,
meas mihi ancillas invito me eripis.
Trachalio
Cedo iudicem
de senatu Cyrenensi quemvis opulentum virum,
si tuas ésse oportet nive eas ésse oportet liberas
715
nive in carcerem compingi te est aequom aetatemque ibi
te usque habitare, donec totum carcerem contriveris.
Labrax
Non hodie isti rei auspicavi, ut cum furcifero fabuler.
té ego appello.
Daemones
Cum istoc primum, qui te novit, disputa.
Labrax
Tecum ago.
Trachalio
At qui mecum agendumst. suntne illae ancillae tuae?
Labrax
720
Sunt.
Trachalio
720
Agedum ergo, tange utramvis digitulo minimo modo.
Labrax
Quid si attigero?
Trachalio
Extemplo hercle ego te follem pugilatorium
faciam et pendentem incursabo pugnis, periurissime.
Labrax
Mihi non liceat meas ancillas Veneris de ara abducere?
Daemones
Non licet: est lex apud nos—
Labrax
Mihi cum vestris legibus
725
nil quicquamst commerci. equidem istas iam ambas educam foras.
tu, senex, si istas amas, huc arido argentost opus;
si autem Veneri complacuerunt, habeat, si argentum dabit.
Daemones
Det tibi argentum? nunc adeo meam ut scias sententiam,
occipito modo illís adferre vim ioculo pausillulum,
730
ita ego te hinc ornatum amittam, tu ipsus te ut non noveris.
vos adeo, ubi ego innuero vobis, ni ei caput exoculassitis,
quasi murteta iunci, item ego vos virgis circumvinciam.
Labrax
Ví agis mecum.
Trachalio
Etiam vim †proportas, flagiti flagrantia?
Labrax
Tun, trifurcifer, mihi audes inclementer dicere?
Trachalio
735
Fateor, ego trifurcifer sum, tu es homo adprime probus:
numqui minus hasce esse oportet liberas?
Labrax
Quid, liberas?
Trachalio
Atque eras tuas quidem hercle, atque ex germana Graecia;
nam altera haec est nata Athenis ingenuis parentibus.
Daemones
Quid ego ex te audio?
Trachalio
Hanc Athenis esse natam liberam.
Daemones
740
Mea popularis, obsecro, haec est?
Trachalio
740
Non tu Cyrenensis es?
Daemones
Immo Athenis natus altusque educatusque Atticis.
Trachalio
Opsecro, defende cives tuas, senex.
Daemones
O filia
mea, quom hanc video, mearum me absens miseriarum commones;
trima quae periit mihi, iam tanta esset, si vivit, scio.
Labrax
745
Argentum ego pro istisce ambabus cuiae erant domino dedi;
quid mea réfert, haec Athenis natae án Thebis sient,
dum mihi recte servitutem serviant?
Trachalio
Itane, impudens?
tune hic, feles virginalis, liberos parentibus
sublectos habebis atque indigno quaestu conteres?
750
nam húic alterae quae patria sit profecto nescio,
nisi scio probiorem hanc esse, quam te, impuratissime.
Contende ergo, uter sit tergo—verior:
Labrax
†Tuae istae sunt.
Trachalio
ni offerumentas habebis pluris in tergo tuo,
quam ulla navis longa clavos, tum ego ero mendacissimus:
755
postea aspicito meum, quando ego tuom inspectavero:
ní erit tam sincerum, ut quivis dicat ampullarius
optimum esse operi faciundo corium et sincerissimum,
quid causae est quin virgis te usque ad saturitatem sauciem?
quid illas spectas? quas si attigeris, oculos eripiam tibi.
Labrax
760
At qui, quia votas, utramque iam mecum abducam simul.
Daemones
Quid facies?
Labrax
Volcanum adducam, is Venerist adversarius.
Trachalio
Quo illic it?
Labrax
Heus, ecquis hic est? heus.
Daemones
Si attigeris ostium,
iam hercle tibi messis in ore fiet mergis pugneis.
Lorarivs
Nullum habemus ignem, ficis victitamus aridis.
Daemones
765
Ego dabo ignem, siquidem in capite tuo conflandi copiast.
Labrax
Ibo hercle aliquo quaeritatum ígnem.
Daemones
Quid quom inveneris?
Labrax
Ignem magnum hic faciam.
Daemones
Quin † inhumanum exuras tibi?
Labrax
Immo hasce ambas hic in ara ut vivas comburam, id volo.
Daemones
Iam hercle ego te barba continuo arripiam, in ignem coniciam
770
teque ambustulatum obiciam magnis avibus pabulum.
quom coniecturam egomet mecum facio, haec illast simia,
quae has hirundines ex nido volt eripere ingratiis,
quod ego in somnis somniavi.
Trachalio
Scin quid tecum oro, senex?
ut illas serves, vim defendas, dúm ego erum adduco meum.
Daemones
775
Quaere erum atque adduce.
Trachalio
775
At hic ne—
Daemones
775
Maximo malo suo,
si attigerit sive occeptassit.
Trachalio
Cura.
Daemones
Curatumst, abi.
Trachalio
Hunc quoque adserva ipsum, ne quo abitat; nam promisimus
carnufici aut talentum magnum aút hunc hodie sistere.
Daemones
Abi modo, ego dum hoc curabo recte.
Trachalio
Iam ego revenero.
Daemones
780
Vtrum tu, leno, cum malo lubentius
quiescis an sic sine malo, si copiast?
Labrax
Ego quae tu loquere flocci non facio, senex.
meas quidem te invito et Venere et summo Iove
de ara capillo iam deripiam.
Daemones
Tange dum.
Labrax
785
Tangam hercle vero.
Daemones
785
Agedum ergo, accede huc modo.
Labrax
Iube dúm recedere istos ambo illuc modo.
Daemones
Immo ad te accedent.
Labrax
Non hercle equidem censeo.
Daemones
Quid ages, si accedent propius?
Labrax
Ego recessero.
verum, senex, si te umquam in urbe offendero,
790
numquam hercle quisquam me lenonem dixerit,
si te non ludos pessimos dimisero.
Daemones
Facito istuc quod minitare; sed nunc interim,
si illas attigeris, dabitur tibi magnum malum.
Labrax
Quam magnum vero?
Daemones
Quantum lenoni sat est.
Labrax
795
Minacias ego flocci non faciam tuas,
equidem has te invito iam ambas rapiam.
Daemones
Tange dum.
Labrax
Tangam hercle vero.
Daemones
Tanges, at scin quo modo?
i dum, Turbalio, curriculo, adferto domo
duas clávas.
Labrax
Clavas?
Daemones
Sed probas. propera cito.
800
ego te hodie faxo recte acceptum, ut dignus es.
Labrax
Eheu, scelestus galeam in navi perdidi;
nunc mi opportuna hic esset, salva si foret.
licet saltem istas mi appellare?
Daemones
Non licet.
ehem, optime edepol eccum clavator ádvenit.
Labrax
Illud quidem edepol tinnimentum est auribus.
Daemones
Age accipe illinc alteram clavam, Sparax.
age, alter istinc, alter hinc adsistite.
adsistite ambo. sic. audite nunciam:
810
si hercle illic illas hodie digito tetigerit
invitas, ni istunc istis invitassitis
usque adeo donec qua domum abeat nesciat,
periistis ambo. si appellabit quempiam,
vos respondetote istinc istarum vicem;
815
sin ipse abire hínc volet, quantum potest
extemplo amplectitote crura fustibus.
Labrax
Etiam me abire hinc non sinent?
Daemones
Dixi satis.
et ubi ille servos cúm ero huc advenerit,
qui erum accersivit, itote extemplo domum.
820
curate haec sultis magna diligentia.—
Labrax
Heu hercle, ne istic fana mutantur cito:
iam hoc Herculi est, Veneris fanum quod fuit,
ita duo destituit signa hic cum clavis senex.
non hercle quo hinc nunc gentium aufugiam scio,
825
ita nunc mi utrumque saevit, et terra et mare.
Palaestra.
Lorarius
Quid vis?
Labrax
Apage, controversia est,
haec quidem Palaestra, quae respondit, non mea est.
heus, Ampelisca.
Lorarius Alter
Cave sis infortunio.
Labrax
Vltro te. signa ut homines satis recte monent.
830
sed vobis dico, heús vos, num molestiaest,
me adire ad illas propius?
Lorarius
Nil nobis quidem.
Labrax
Numquid molestum mihi erit?
Lorarius
Nil, si caveris.
Labrax
Quid est quod caveam?
Lorarius
Em, a crasso infortunio.
Labrax
Quaeso hercle, abire ut liceat.
Lorarius
Abeas, si velis.
Labrax
835
Bene hercle factum. habeo vobis gratiam.
non accedam potius.
Lorarius
Illic astato ilico.
Labrax
Edepol proveni nequiter multis modis.
certumst hasce hodie usque obsidione vincere.
Plesidippvs
Meamne ílle amicam leno vi, violentia
840
de ara deripere Veneris voluit?
Trachalio
840
Admodum.
Plesidippvs
Quin occidisti extemplo?
Trachalio
Gladius non erat.
Plesidippvs
Caperes aut fustem aut lapidem.
Trachalio
Quid? ego quasi canem
hominem insectarer lapidibus nequissimum?
Labrax
Nunc pol ego perii, Plesidippus eccum adest.
845
converret iam hic me totum cum pulvisculo.
Plesidippvs
Etiamne in ara tunc sedebant mulieres,
quom ad me profectu'sprofectus es ire?
Trachalio
Ibidem nunc sedent.
Plesidippvs
Quis illás nunc illic servat?
Trachalio
Nescio quis senex,
vicinus Veneris; is dedit operam optumam.
850
is nunc cum servis servat. ego mandaveram.
Plesidippvs
Duc me ad lenonem recta. ubi illic est homo?
Labrax
Salve.
Plesidippvs
Salutem nil moror. opta ocius:
rapi te obtorto collo mavis an trahi?
utrum vis opta, dum licet.
Labrax
Neutrum volo.
Plesidippvs
855
Abi sáne ad litus curriculo, Trachalio,
iube illós in urbem ire obviam ad portum mihi,
quos mecum duxi, hunc qui ad carnificem traderent.
post huc redito atque agitato hic custodiam.
ego hunc scelestum ín ius rapiam éxulem.
860
age, ambula in ius.
Labrax
860
Quid ego deliqui?
Plesidippvs
860
Rogas,
quin arrabonem a me accepisti ob mulierem
et eam hinc abduxti?
Labrax
Non avexi.
Plesidippvs
Cur negas?
Labrax
Quia pol provexi: avehere non quivi miser.
equidem tibi me dixeram praesto fore
865
apud Véneris fanum: numquid muto? sumne ibi?
Plesidippvs
In iure causam dicito, hic verbum sat est:
sequere.
Labrax
Obsecro te, subveni mi, Charmides.
rapior optorto collo.
Charmides
Quis me nominat?
Labrax
Viden me ut rapior?
Charmides
Video, atque inspecto lubens.
Labrax
870
Non subvenire mi audes?
Charmides
870
Quis homo te rapit?
Labrax
Adulescens Plesidippus.
Charmides
Vt nanctu'snanctus es, habe.
bono animo meliust te in nervom conrepere.
tibi optigit quod plurimi exoptant sibi.
Labrax
Quid id est?
Charmides
Vt id quod quaerant inveniant sibi.
Labrax
875
Sequere, obsecro, me.
Charmides
875
Pariter suades qualis es:
tu in nervom rapere, eo me óbsecras ut te sequar.
etiam retentas?
Labrax
Perii.
Plesidippvs
Verum sit velim.
tu, mea Palaestra et Ampelisca, ibidem ilico
manete, dúm ego huc redeo.
Lorarius
Equidem suadeo,
880
ut ad nos abeant potius, dum recipis.
Plesidippvs
880
Placet,
bene facitis.
Labrax
Fures mi estis.
Lorarius
Quid, fures? rape.
Labrax
Oro obsecro, Palaestra.
Plesidippvs
Sequere, carnufex.
Labrax
Hospes—
Charmides
Non sum hospes, repudio hospitium tuom.
Labrax
Sicine me spernis?
Charmides
Sic ago: semel bibo.
Labrax
885
Di te infelicent.—
Charmides
885
Isti capiti dicito.
credo alium in aliam beluam hominem vortier:
illic ín columbum, credo, leno vortitur,
nam in collumbari collus haud multo post erit;
in nervom ille hodie nidamenta congeret.
890
verum tamen ibo, ei advocatus ut siem,
si qui mea opera citius addici potest.—
Tap any Latin word to look it up