Plautus Rudens
EN Lat Orig
Act 1
Sceparnio
Pro di immortales, tempestatem cuius modi
Neptunus nobis nocte hac misit proxima.
85 detexit ventus villamquid verbis opust?
non ventus fuit, verum Álcumena Euripidi,
ita omnís de tecto deturbavit tegulas;
inlustrioris fecit fenestrasque indidit.
Plesidippvs
Et vos a vestris abduxi negotiis
90 neque id processit qua vos duxi gratia,
neque quivi ad portum lenonem prehendere.
sed mea desidia spem deserere nolui:
eo vós, amici, detinui diutius.
nunc huc ad Veneris fanum venio visere,
95 ubi rem divinam se facturum dixerat.
Sceparnio
Si sapiam, hoc quod me mactat concinnem lutum.
Plesidippvs
Prope me hic nescio quis loquitur.
Daemones
Heus, Sceparnio.
Sceparnio
Qui nominat me?
Daemones
Qui pro te argentum dedit.
Sceparnio
Quasi me tuom esse servom dicas, Daemones.
Daemones
100 Luto usust multo, multam terram confode.
villam integundam intellego totam mihi,
nam nunc perlucet ea quam cribrum crebrius.
Plesidippvs
Pater salveto, ámboque adeo.
Daemones
Salvos sis.
Sceparnio
Sed utrum tu masne an femina es, qui illum patrem
105 voces?
Plesidippvs
105 Vir sum equidem.
Sceparnio
105 Quaere vir porro patrem.
Daemones
Filiolam ego unam hábui, eam unam perdidi.
virile sexus numquam ullum habui.
Plesidippvs
At di dabunt.
Sceparnio
Tibi quidem hercle, quisquis es, magnum malum,
qui oratione nos hic occupatos occupes.
Plesidippvs
110 Isticine vos habitatis?
Sceparnio
110 Quid tu id quaeritas?
quon furatum mox venias, vestigas loca?
Plesidippvs
Peculiosum esse addecet servom et probum,
quem ero praesentepraetereat oratio
aut qui inclementer dicat homini libero.
Sceparnio
115 Et impudicum et impudentem hominem addecet
molestum ultro advenire ad alienam domum,
cui debeatur nil.
Daemones
Tace, Sceparnio.
quid opust, adulescens?
Plesidippvs
Istic infortunium,
qui praefestinet, ubi erus adsit, praeloqui.
120 sed nisi molestumst, paucis percontarier
volo ego ex te.
Daemones
Dabitur opera, atque in negotio.
Sceparnio
Quin tu in paludem is exicasque harundinem,
qui pertegamus villam, dum sudumst?
Daemones
Tace.
tu si quid opus est dice.
Plesidippvs
Dic quod te rogo,
125 ecquem tu hic hominem crispum, incanum videris,
malum, periurum, palpatorem
Daemones
Plurimos,
nam ego propter eius modi viros vivo miser.
Plesidippvs
Hic dico, in fanum Veneris qui mulierculas
duas sécum adduxit, quique adornaret sibi
130 ut rem divinam faciat, aut hodie aut heri.
Daemones
Non hercle, adulescens, iam hos dies complusculos
quemquam istic vidi sacruficare, neque potest
clam me esse si qui sacruficat: semper petunt
aquam hinc aut ignem aut vascula aut cultrum aut veru
135 aut aulam extarem, aut aliquidquid verbis opust?
Veneri paravi vasa et puteum, non mihi.
nunc intervallum iam hos dies multos fuit.
Plesidippvs
Vt verba praehibes, me periisse praedicas.
Daemones
Mea quidem hercle causa salvos sis licet.
Sceparnio
140 Heus tu, qui fana ventris causa circumis,
iubere meliust prandium ornari domi.
Daemones
Fortasse tu huc vocatus es ad prandium,
ille quí vocavit nullus venit?
Plesidippvs
Admodum.
Sceparnio
Nullumst periclum te hinc ire inpransum domum:
145 Cererem te meliust quam Venerem sectarier:
amori haec curat; tritico curat Ceres.
Plesidippvs
Deludificavit me illic homo indignis modis.
Daemones
Pro di immortales, quid illuc est, Sceparnio,
hominum secundum litus?
Sceparnio
Vt mea est opinio,
150 propter viam illi sunt vocati ad prandium.
Daemones
Qui?
Sceparnio
Quia post cenam, credo, laverunt heri.
Daemones
Confracta navis in mari est illis.
Sceparnio
Ita est.
at hercle nobis villa in terra et tegulae.
Daemones
Hui,
homunculi quanti estis. eiecti ut natant.
Plesidippvs
Vbi sunt i homines, obsecro?
Daemones
Hac ad dexteram
(viden?) secundum litus.
Plesidippvs
Video. sequimini.
utinam is sit quém ego quaero, vir sacerrimus.
valete.—
Sceparnio
Si non moneas, nosmet meminimus.
160 sed, o Palaemon, sancte Neptuni comes,
qui Herculis socius esse diceris,†
quod facinus video.
Daemones
Quid vides?
Sceparnio
Mulierculas
video sedentis in scapha solas duas.
ut adflictantur miserae. euge euge, perbene,
165 ab saxo avortit fluctus ad litus scapham,
nequé gubernator umquam potuit rectius.
non vidisse undas me maioris censeo.
salvae sunt, si illos fluctus devitaverint.
nunc, nunc periclumst. unda eiecit alteram.
170 at in vadost, iam facile enabit. eugepae,
viden alteram illam ut fluctus eiecit foras?
surrexit, horsum se capessit. salva res.
desiluit haec autem altera in terram e scapha.
ut prae timore in genua in undas concidit.
175 salvast, evasit ex aqua. iam in litore est.
sed dextrovorsum avorsa it in malam crucem.
hem, errabit illaec hodie.
Daemones
Quid id refert tua?
Sceparnio
Si ad saxum quo capessit, ea deorsum cadit,
errationis fecerit compendium.
Daemones
Si tu de illarum cenaturus vesperi es,
illis curandum censeo, Sceparnio,
si apud me essurus, mihi darí operam volo.
Sceparnio
Bonum aequomque oras.
Daemones
Sequere me hac ergo.—
Sceparnio
Sequor.—
Palaestra
185 Nimio hóminum fortunaé minus miseraé memorantur,
experiundo iis datur acerbum.
hoc deo cómplacitumst, me hoc órnatu ornatam ín incertas
regiónes timidam eiéctam.
hancíne ego ad rem natam ésse me miserám memorábo?
190 hancíne ego partem cápio ob píetatem praecípuam?
nam hóc mi haud labórist, labórem hunc potíri,
si érga paréntem aut deós me impiávi;
sed íd si paráte curávi ut cavérem,
tum hóc mi indecóre, iníque, inmodéste
195 datis, ; nam quid habebúnt sibi signi ímpii posthac,
si ad húnc modum est innóxiis honór apud vos?
nam si sciam ín vos fecísse aut paréntis
sceléste, minus me míserer;
sed eríle scelus me sóllicitat, eiús me impietas mále habet.
ís navem atque ómnia pérdidit ín mari:
200 haéc bonorum éius sunt réliquiae; étiam quae simul
vécta mecum ín scaphast, éxcidit. égo nunc sola sum.
quaé mihi foret sálva saltém, labor
lénior ésset hic mi éius opera.
nunc quám spem aut opem aút consilí quid capéssam?
205 ita híc sola sólis locis compotita sum.
hic sáxa sunt, hic máre sonat,
neque quísquam homo mihi obviám venit.
hóc quod indúta sum, summae opes óppido,
néc cibo néc loco técta quo sím scio:
quaé mihist spés, qua me vívere velim?
210 néc loci gnára sum, néc vidi aut híc fui.
sáltem aliquém velim quí mihi ex hís locis
aút viam aut sémitam mónstret, ita nunc
hác an illác eam, incérta sum cónsili;
néc prope usquam híc quidem cúltum agrum cónspicor.
215 álgor, errór, pavor, me ómnia tenent.
haéc parentés mei haud scítis miseri,
me núnc miseram esse ita utí sum.
líbera ego prognáta fui máxume, nequíquam fui.
nunc quí minus servio, quám si servá forem náta?
neque quícquam umquam illis prófuit qui sibi eduxérunt.
Ampelisca
220 Quid míhi meliust, quid mágis in remst, quam a córpore vitam ut sécludam?
ita mále vivo atque ita míhi multae in pectóre sunt curae exánimales.
ita rés se habent: vitae haú parco, perdidí spem qua me obléctabam.
omnía iam circumcúrsavi atque omníbus latebris perréptavi
quaerére conservam, vóce oculis auríbus ut pervestígarem.
225 neque eam úsquam invenio néque quo eam neque quá quaeram consúltumst,
neque quém rogitem respónsorem quemquam ínterea convénio,
neque mágis solae terraé solae sunt quam haéc loca atque hae regiónes;
neque vivit, eam víva umquam quin ínveniam desístam.
Palaestra
Quóianam vox míhi prope hic sonat?
Ampelisca
230 Pértimui, quis híc loquitur prope?
Palaestra
Spés bona, obsecro, súbventa mihi,
éxime ex hóc miseram metu.
Ampelisca
Cérto vox múliebris aúris tetigít meas.
Palaestra
Múlier est, múliebris vóx mi ad aurís venit.
235 num Ámpelisca óbsecro est?
Ampelisca
235 Tén, Palaestra, aúdio?
Palaestra
Quín voco, ut me aúdiat, nómine illám suo?
Ámpelisca.
Ego, Palaestra
Ampelisca
Hém quis est?
Díc ubi es?
Palaestra
Pól ego nunc ín malis plúrimis.
Ampelisca
Sócia sum, néc minor párs meast quam tua.
240 séd videre éxpeto .
Palaestra
240 Mihi es aémula.
Ampelisca
Cónsequamúr gradu vócem. ubi es?
Palaestra
Écce me.
áccede ad me átque adi cóntra.
Ampelisca
Fit sédulo.
Palaestra
Cédo manum.
Ampelisca
Áccipe.
Palaestra
Díc, vivisne? óbsecro.
Ampelisca
facis quidem ut vívere núnc velim,
245 quóm mihi licet tángere. ut víx mihi
crédo ego hoc, tenere. óbsecro, ampléctere,
spés mea. ut me ómnium iám laborúm levas.
Palaestra
Óccupas praéloqui quaé mea orátiost.
núnc abire hínc decet nós.
Ampelisca
Quo, amabo, íbimus?
Palaestra
250 Lítus hoc pérsequamúr.
Ampelisca
250 Sequor quó lubet.
sícine hic cum úvida véste grassábimur?
Palaestra
Hóc quod est, íd necessárium est pérpeti.
séd quid hoc, óbsecro, est?
Ampelisca
Quid?
Palaestra
Víden, amabo,
fanum videsne hóc?
Ampelisca
Vbi est?
Palaestra
Ad déxteram.
Ampelisca
255 Videó decorum dís locum vidérier.
Palaestra
Haud lónge abesse opórtet homines hínc, ita hic lepidúst locus.
quísquis est deus, véneror ut nos éx hac aerumna éximat,
míseras inopis aérumnosas út aliquo auxilio ádiuvet.
Ptolemocratia
Qui súnt qui a patróna precés mea expetéssunt?
260 nam vóx me precántum huc forás excitávit.
bonam átque obsequéntem deam átque haud gravátam
patrónam exsequontur benígnamque múltum.
Palaestra
Iubémus te sálvere, máter.
Ptolemocratia
Salvéte,
puéllae. sed únde
265 vos íre cum uvida veste dicam, óbsecro, tam maéstiter vestítas?
Palaestra
Ílico hinc ímus, haud lóngule ex hóc loco;
vérum longe hínc abest únde advectae húc sumus.
Ptolemocratia
Némpe equo lígneo pér vias caérulas
éstis vectae?
Palaestra
Ádmodum.
Ptolemocratia
Ergo aéquius vós erat
270 cándidatás venire hóstiatásque. ad hoc
fánum ad istúnc modum nón venirí solet.
Palaestra
Quaéne eiectae é mari símus ambae, óbsecro,
únde nos hóstias agere voluisti huc?
núnc tibi ampléctimur génua egentés opum,
275 quae ín locis nésciis néscia spé sumus,
út tuo récipias técto servésque nos
míseriarúmque te ambárum uti mísereat,
quibús nec locúst ullus néc spes parata,
neque hóc ampliús, quam quod vidés, nobis quícquamst.
Ptolemocratia
280 Manús mihi date, éxurgite á genibus ámbae.
miséricordiór nulla me ést feminárum.
sed haéc pauperés res sunt inopesque, puellae:
egomét meam vix vitám colo; Venerí cibo meo sérvio.
Ampelisca
Venerís fanum, obsecro, hóc est?
Ptolemocratia
285 Fateór. ego huius fáni sacérdos clueo.
verúm, quidquid ést, comitér fiet á me,
quo núnc copia valebit.
ite hác mecum.
Palaestra
Amíce benígneque honórem,
matér, nostrum habés.—
Ptolemocratia
Oportet.—
Tap any Latin word to look it up
An open-access project
Leo 1896
Leo, Weidmann, 1896 · 1896
The Editor

Friedrich Leo (1851–1914) was one of the greatest Latin scholars of the imperial German university system. Professor at Göttingen from 1889, he combined textual criticism with literary history to an unusual degree. His Geschichte der römischen Literatur (1913) was a landmark work, and his editions of Plautus (1895–1896) and Seneca's tragedies set new standards. Leo's Plautine scholarship was transformative: he was the first to systematically analyse Plautus's metrical practice, using it as a tool for detecting interpolations and establishing the text.

About This Edition

Leo's edition of Plautus, published by Weidmann in Berlin (2 vols., 1895–1896), represented a dramatic advance over previous editions. Leo was the first editor to take full account of the Ambrosian palimpsest (Codex Ambrosianus, 4th–5th century), the oldest witness to Plautus's text, which had been imperfectly read by earlier scholars. His text is characterised by rigorous metrical analysis and a willingness to identify passages he considered interpolated. W. M. Lindsay's OCT (1904–1905) drew heavily on Leo's work while sometimes differing on individual readings.

Tap any Latin word to look it up