Plautus Pseudolus
EN Lat Orig
Act 2
Psevdolvs
Pro Iúppiter, ut mihi, quídquid ago, lepide ómnia prospereque éveniunt:
575 neque quód dubitem neque quód timeam, meo in péctore conditumst cónsilium.
nam ea stúltitiast, facinús magnum timidó cordi credére; nam omnes
rés perinde sunt
ut agás, ut eas magní facias; nam ego ín meo pectore príus
íta paravi cópias,
580 duplicís triplicis dolos pérfidias, ut, ubíquomque hostibus cóngrediar
(maiórum meúm fretus vírtute dícam,
mea índustria ét malitiá fraudulénta),
facile út vincam, facile út spoliem meos pérduellis meis pérfidiis.
núnc inimicum ego húnc communem meum átque vostrorum ómnium,
585 Bállionem, exbállistabo lépide: date operam modo;
585 hóc ego oppidum ádmoenire, ut hodie capiatúr, volo.
atque húc meas legionés adducam; si éxpugno
(facilem hánc rem meis civíbus faciam),
post ád oppidum hoc vetus cóntinuo meum exércitum protinus óbducam:
inde me ét simul participés omnis meos praéda onerabo atque ópplebo,
metum ét fugam perduéllibus meis me út sciant natum.
590 éo sum genere gnátus: magna facinora décet efficere,
quae póst mihi clara et diú clueant.
sed hunc quém video? quis hic ést qui oculis meis óbviam ignobilis óbicitur?
lubet scíre quid hic veniát cum machaéra et huic, quám rem agat, hinc dabo insídias.
Harpax
Hi lóci sunt atque hae régiones quae mi áb ero sunt demónstratae,
ut ego óculis rationém capio quam mi íta dixit erus méus miles,
septumás esse aedis á porta ubi ille hábitet leno, quoí iussit
symbólum me ferre et hoc árgentum. nimis vélim, certum qui id míhi faciat,
Ballió leno ubi hic hábitat.
Psevdolvs
600 St, tace, tace, meus hic est homo, ni omnes di atque homines deserunt.
novo cónsilio nunc míhi opus est,
nova rés subito mi haec óbiectast:
hoc praévortar principio; illa omnia missa habeo, quae ante agere occepi.
iam pol ego hunc stratioticum nuntium advenientem probe percutiam.
Harpax
óstium pultábo atque intus évocabo aliquém foras.
Psevdolvs
605 Quisquis es, compendium ego te facere pultandi volo;
nam ego precator et patronus foribus processi foras.
Harpax
Tune es Ballio?
Psevdolvs
Immo vero ego eius sum Subballio.
Harpax
Quid istuc verbist?
Psevdolvs
Condus promus sum, procurator peni.
Harpax
Quasi te dicas atriensem.
Psevdolvs
Immo atriensi ego impero.
Harpax
610 Quid tu, servon es an liber?
Psevdolvs
610 Nunc quidem etiam servio.
Harpax
Ita videre, et non videre dignus qui liber sies.
Psevdolvs
Non soles respicere te, quom dicis iniuste alteri?
Harpax
Hunc hominem malum esse oportet.
Psevdolvs
Di me servant atque amant,
nam haec mihi incus est: procudam égo hodie hinc multos dolos.
Harpax
615 Quid illic secum solus loquitur?
Psevdolvs
615 Quid ais tu, adulescens?
Harpax
615 Quid est?
Psevdolvs
Esne tu an non es ab illo milite Macedonio,
servos eius qui hinc a nobis est mercatus mulierem,
qui argenti ero meo lenoni quindecim dederat minas,
quinque debet?
Harpax
Sum. sed ubi tu me novisti gentium
620 aut vidisti aut conlocutus es? nam equidem Athenas antidhac
numquam veni, neque te vidi ante hunc diem umquam oculis meis.
Psevdolvs
Quia videre inde esse; nam olim quom abiit, argento haec dies
praestitutast, quoad referret nobis, neque dum rettulit.
Harpax
Immo adest.
Psevdolvs
Tun attulisti?
Harpax
Egomet.
Psevdolvs
Quid dubitas dare?
Harpax
Tibi ego dem?
Psevdolvs
Mihi hercle vero, qui res rationesque eri
Ballionis curo, argentum accepto expenso et quoi debet dato.
Harpax
Si quidem hercle etiam supremi promptas thensauros Iovis,
tibi libellam argenti numquam credam.
Psevdolvs
Dum tu sternuas,
630 res erit soluta.
Harpax
630 Vinctam potius sic servavero.
Psevdolvs
Vae tibi, tu inventus es vero, meam qui furcilles fidem.
quasi mihi nón sescenta tanta soli soleant credier.
Harpax
Potest ut alii ita arbitrentur et ego ut ne credam tibi.
Psevdolvs
Quasi tu dicas me te velle argento circumducere.
Harpax
635 Immo vero quasi tu dicas quasique ego autem id suspicer.
sed quid est tibi nomen?
Psevdolvs
Servos est huic lenoni Surus,
eum esse me dicam. Surus sum.
Id est nomen mihi.
Harpax
Surus?
Verba multa facimus. erus si tuos domi est, quin provocas,
ut id agam quod missus huc sum, quidquid est nomen tibi?
Psevdolvs
640 Si intus esset, evocarem. verum si dare vis mihi,
magis erit solutum, quasi ipsi dederis.
Harpax
At enim scin quid est?
reddere hoc, non perdere erus me misit. nam certo scio,
hoc febrim tibi esse, quia non licet huc inicere ungulas.
ego, nisi ipsi Ballioni, nummum credam nemini.
Psevdolvs
645 At illic nunc negotiosust: res agitur apud iudicem.
Harpax
Di bene vortant. at ego quando eum esse censebo domi,
rediero. tu epistulam hanc a me accipe atque illi dato.
nam istic sumbolust inter erum meum et tuom de muliere.
Psevdolvs
Scio equidem: ut qui argentum adferret atque expressam imaginem
650 suam huc ad nos, cum eo aiebat velle mitti mulierem.
nam hic quoque exemplum reliquit eius.
Harpax
Omnem rem tenes.
Psevdolvs
Quid ego ni teneam?
Harpax
Dato istunc sumbolum ergo illi.
Psevdolvs
Licet.
sed quid est tibi nomen?
Harpax
Harpax.
Psevdolvs
Apage te, Harpax, hau places;
huc quidem hercle haud ibis intro, ne quid ἅρπαξ feceris.
Harpax
655 Hostis vivos rapere soleo ex acie: eo hoc nomen mihi est.
Psevdolvs
Pol te multo magis opinor vasa ahena ex aedibus.
Harpax
Non ita est. sed scin quid te oro, Sure?
Psevdolvs
Sciam si dixeris.
Harpax
Ego devortor extra portam huc in tabernam tertiam,
apud anum illam doliarem, claudam crassam, Chrysidem.
Psevdolvs
660 Quid nunc vis?
Harpax
660 Inde ut me arcessas, erus tuos ubi venerit.
Psevdolvs
Tuo arbitratu, maxume.
Harpax
Nam ut lassus veni de via,
me volo curare.
Psevdolvs
Sane sapis et consilium placet.
sed vide sís ne in quaestione sis, quando arcessam, mihi.
Harpax
Quin ubi prandero, dabo operam somno.
Psevdolvs
Sane censeo.
Harpax
665 Numquid vis?
Psevdolvs
665 Dormitum ut abeas.
Harpax
665 Abeo.—
Psevdolvs
665 Atque audin, Harpage?
iube sis te operiri: beatus éris, si consudaveris.
di immortales, conservavit me illic homo adventu suo.
suo viatico redduxit me usque ex errore in viam.
nam ipsa mi Opportunitas non potuit opportunius
670 advenire quam haec allatast mi opportune epistula.
nam haec allata cornu copiaest, ubi inest quidquid volo:
hic doli, hic fallaciae omnes, hic sunt sycophantiae,
hic argentum, híc amica amanti erili filio.
atque ego nunc me ut gloriosum faciam et copi pectore:
675 quo modo quícque agerem, ut lenoni surruperem mulierculam,
iam instituta ornata cuncta in ordine, animo ut volueram,
certa deformata habebam; sed profecto hoc sic erit:
centum doctum hominum consilia sola haec devincit dea,
Fortuna. atque hoc verum est: proinde ut quisque Fortuna utitur,
680 ita praecellet atque exinde sapere eum omnes dicimus.
bene ubi quoi scimus consilium áccidisse, hominem catum
eum esse declaramus, stultum autem illum quoi vortit male.
stulti hau scimus, frusta ut simus, quom quid cupienter dari
petimus nobis, quasi quid in rem sit possimus noscere.
685 certa mittimus, dum incerta petimus; atque hoc evenit
in labore atque in dolore, ut mors obrepat interim.
sed iam satis est philosophatum. nimis diu et longum loquor.
di immortales, aurichalco contra non carum fuit
meum mendacium, hic modo quod subito commentus fui,
690 quia lenonis me esse dixi. nunc ego hac epistula
tris deludam, erum et lenonem et qui hanc dedit mi epistulam.
euge, par pari aliud autem quod cupiebam contigit:
venit eccum Calidorus, ducit nescio quem secum simul.
Calidorvs
Dulcia atque amara apud te sum elocutus omnia:
695 scis amorem, scis laborem, scis egestatem meam.
Charinvs
Commemini omnia: id tu modo, me quid vis facere, fac sciam.
Calidorvs
Quom haec tibi alia sum elocutus, vix rem scis de symbolo.
Charinvs
Omnia, inquam. tu modo quid me facere vis fac ut sciam.
Calidorvs
Pseudolus mi ita imperavit, ut aliquem hominem strenuom
benevolentem adducerem ad se.
Charinvs
Servas imperium probe;
nám et amicum et benevolentem ducis. sed istic Pseudolus
700 novos mihist.
Calidorvs
700 Nimium est mortalis graphicus, †heuretes mihi est.
is mihi haec sese ecfecturum dixit quae dixi tibi.
Psevdolvs
Magnufice hominem compellabo.
Calidorvs
Quoia vox resonat?
Psevdolvs
Io,
io te te, turanne, te te égo, qui imperitas Pseudolo,
quaero, quoi ter trina tríplicia, tríbus modis tria gaudia,
705 artibus tribus trís demeritas dem laetitias, de tribus
705 fraude partas per malitiam et per dolum et fallaciam;
in libello hoc obsignato ad te attuli pauxillulo.
Calidorvs
Illic homost.
Charinvs
Vt paratragoedat carnufex.
Psevdolvs
Confer gradum
contra pariter, porge audacter ad salutem bracchium.
Calidorvs
Dic utrum Spemne an Salutem te salutem, Pseudole?
Psevdolvs
710 Immo utrumque.
Charinvs
710 Vtrumque, salve. sed quid actumst?
Psevdolvs
710 Quid times?
Calidorvs
Attuli hunc.
Psevdolvs
Quid, attulisti?
Calidorvs
Adduxi volui dicere.
Psevdolvs
Quis istic est?
Calidorvs
Charinus.
Psevdolvs
Euge. iam χάριν τούτῳ ποιοῦ.
Charinvs
Quin tu si quid opust, mi audacter imperas?
Psevdolvs
Tam gratiast.
bene sit tibi, Charine. nolo tibi molestos esse nos.
Charinvs
715 Vos molestos mihi? molestumst mi id quidem.
Psevdolvs
715 Tum igitur mane.
Calidorvs
Quid istuc est?
Psevdolvs
Epistulam modo hanc íntercepi et sumbolum.
Calidorvs
Sumbolum? quem sumbolum?
Psevdolvs
Qui a milite allatust modo.
eius servos qui hunc ferebat cum quinque argenti minis,
tuam qui amicam hinc arcessebat, éi os sublevi modo.
Calidorvs
720 Quo modo?
Psevdolvs
720 Horum causa haec agitur spectatorum fabula:
hi sciunt, qui hic adfuerunt; vobis post narravero.
Calidorvs
Quid nunc agimus?
Psevdolvs
Liberam hodie tuam amicam amplexabere.
Calidorvs
Egone?
Psevdolvs
Tu istic ipsus, inquam, si quidem hoc vivet caput;
si modo mihi hominem invenietis propere.
Charinvs
Qua facie?
Psevdolvs
Malum,
725 callidum, doctum, qui quando principium prehenderit,
porro sua virtute teneat quid se facere oporteat;
atque qui hic non visitatus saepe sit.
Charinvs
Si servos est,
numquid refert?
Psevdolvs
Immo multo mavolo quam liberum.
Charinvs
Posse opinor me dare hominem tibi malum et doctum domo,
730 qui a patre advenit Carysto nec dum exiit ex aedibus
quoquam neque Athenas advenit umquam ante hesternum diem.
Psevdolvs
Bene iuvas. sed quinque inventis opus est argenti minis
mutuis, quas hodie reddam: nam huius mihi debet pater.
Charinvs
Ego dabo, ne quaere aliunde.
Psevdolvs
O hominem opportunum mihi.
735 etiam opust chlamyde et machaera et petaso.
Charinvs
735 Possum a me dare.
Psevdolvs
Di immortales, non Charinus míhi hic quidem, sed Copiast.
sed istic servos, ex Carysto qui hic adest, ecquid sapit?
Charinvs
Hircum ab alis.
Psevdolvs
Manuleatam tunicam habere hominem addecet.
ecquid is homo habet aceti in pectore?
Charinvs
Atque acidissumi.
Psevdolvs
740 Quid, si opus sít ut dulce promat indidem, ecquid habet?
Charinvs
740 Rogas?
murrinam, passum, defrutum, mellam, mel quoivismodi;
quin in corde instruere quondam coepit pantopolium.
Psevdolvs
Eugepae, lepide, Charine, meo me ludo lamberas.
sed quid nomen esse dicam ego isti servo?
Charinvs
Simiae.
Psevdolvs
745 Scitne in re advorsa vorsari?
Charinvs
745 Turbo non aeque citust.
Psevdolvs
Ecquid argutust?
Charinvs
Malorum facinorum saepissime.
Psevdolvs
Quid cum manifesto tenetur?
Charinvs
Anguillast, elabitur.
Psevdolvs
Ecquid is homo scitust?
Charinvs
Plebi scitum non est scitius.
Psevdolvs
Probus homo est, ut praedicare te audio.
Charinvs
Immo si scias,
750 ubi te aspexerit, narrabit ultro quid sese velis.
sed quid es acturus?
Psevdolvs
Dicam. úbi hominem exornavero,
subditivom fieri ego illum militis servom volo;
sumbolum hunc ferat lenoni cum quinque argenti minis,
mulierem ab lenone abducat: em tibi omnem fabulam.
755 ceterum quo quicque pacto faciat, ipsi dixero.
Calidorvs
Quid nunc igitur stamus?
Psevdolvs
Hominem cum ornamentis omnibus
exornatum adducite ad me iam ad trapezitam Aeschinum.
sed properate.
Calidorvs
Prius illi erimus quam tu.—
Psevdolvs
Abite ergo ocius.
quidquid incerti mi in animo prius aut ambiguom fuit,
760 nunc liquet, nunc defaecatumst cor mihi; nunc perviumst:
omnes ordine sub signis ducam legiones meas,
avi sinistra, auspicio liquido atque ex mea sententia;
confidentia est inimicos meos me posse perdere.
nunc ibo ad forum atque onerabo meis praeceptis Simiam,
765 quid agat, ne quid titubet, docte ut hanc ferat fallaciam.
iam égo hoc ipsum oppidum expugnatum faxo erit lenonium.
Tap any Latin word to look it up
An open-access project
Leo 1895
Leo, Weidmann, 1895 · 1895
The Editor

Friedrich Leo (1851–1914) was one of the greatest Latin scholars of the imperial German university system. Professor at Göttingen from 1889, he combined textual criticism with literary history to an unusual degree. His Geschichte der römischen Literatur (1913) was a landmark work, and his editions of Plautus (1895–1896) and Seneca's tragedies set new standards. Leo's Plautine scholarship was transformative: he was the first to systematically analyse Plautus's metrical practice, using it as a tool for detecting interpolations and establishing the text.

About This Edition

Leo's edition of Plautus, published by Weidmann in Berlin (2 vols., 1895–1896), represented a dramatic advance over previous editions. Leo was the first editor to take full account of the Ambrosian palimpsest (Codex Ambrosianus, 4th–5th century), the oldest witness to Plautus's text, which had been imperfectly read by earlier scholars. His text is characterised by rigorous metrical analysis and a willingness to identify passages he considered interpolated. W. M. Lindsay's OCT (1904–1905) drew heavily on Leo's work while sometimes differing on individual readings.

Tap any Latin word to look it up