Plautus Poenulus
EN Lat Orig
Prologue
Achillem Aristarchi mihi commentari lubet:
inde míhi principium capiam, ex ea tragoedia.
sileteque et tacete atque animum advortite,
audire iúbet vos imperator histricus,
5 bonoque ut animo sedeate in subselliis,
et qui esurientes et qui saturi venerint:
qui edistis, multo fecistis sapientius,
qui non edistis, saturi fite fabulis;
nam cui paratumst quod edit, nostra gratia
10 nimia est stultitia sessum impransum incedere.
exsurge, praeco, fac populo audientiam;
iam dudum exspecto, si tuom officium scias:
exerce vocem, quam per vivisque etcolis.
nam nisi clamabis, tacitum te obrepet fames.
15 age nunc reside, duplicem ut mercedem feras.
bonum factum esse, edicta ut servetis mea.
scortum exoletum ne quis in proscaenio
sedeat, neu lictor verbum aut virgae muttiant,
neu dissignator praeter os obambulet
20 neu sessum ducat, dum histrio in scaena siet.
diu quí domi otiosi dormierunt, decet
animo aequo nunc stent, vel dormire temperent.
servi ne obsideant, liberis ut sit locus,
vel aes pro capite dent; si id facere non queunt,
25 domum abeant, vitent ancipiti infortunio,
ne et hic varientur virgis et loris domi,
si minus curassint, quóm eri reveniant domum.
nutrices pueros infantis minutulos
domi ut procurent neu quae spectatum adferat,
30 ne et ipsae sitiant et pueri pereant fame
neve esurientes hic quasi haedi obvagiant.
matronae tacitae spectent, tacitae rideant,
canora hic voce sua tinnire temperent,
domum sermones fabulandi conferant,
35 ne et hic viris sint et domi molestiae.
quodque ad ludorum curatores attinet,
ne palma detur quoiquam artifici iniuria
neve ambitionis causa extrudantur foras,
quo deteriores anteponantur bonis.
40 et hoc quoque etiam, quod paene oblitus fui:
dum ludi fiunt, in popinam, pedisequi,
inruptionem facite; nunc dum occasio est,
nunc dum scriblitae aéstuant, occurrite.
haec quae imperata sunt pro imperio hístrico,
45 bonum hercle factum pro se quisque ut meminerit.
ad argumentum nunc vicissatim volo
remigrare, ut aeque mecum sitis gnarures.
eius núnc regiones, limites, confinia
determinabo: ei rei ego finitor factus sum.
50 sed nisi molestumst, nomen dare vobis volo
comoediai; sin odiost, dicam tamen,
siquidém licebit pér illos quibus est in manu.
Carchedonius vocatur haec comoedia,
latine Plautus patruus pultiphagonides.
55 nomen iam habetis. nunc rationes ceteras
accipite; nam argumentum hoc hic censebitur:
locus argumentost suom sibi proscaenium,
vos iuratores estis. quaeso, operam date.
Carthaginienses fratres patrueles duo
60 fuere, summo genere et summis ditiis;
eorum álter vivit, alter est emortuos.
propterea apud vos dico confidentius,
quia mihi pollictor dixit qui eum pollinxerat.
sed illí seni qui mortuost, ei filius,
65 unicus qui fuerat, ab divitiis a patre
puer séptuennis surripitur Carthagine,
sexennio prius quidem quam moritur pater.
quoniam periisse sibi videt gnatum unicum,
conicitur ipse in morbum ex aegritudine:
70 facit illum heredem fratrem patruelem suom,
ipse abit ad Acheruntem sine viatico.
ille quí surripuit puerum Calydonem avehit,
vendit eum domino hic diviti quoidam seni,
cupienti liberorum, osori mulierum.
75 emit hospitalem is filium imprudens senex
puerum illum eumque adoptat sibi pro filio
eumque heredem fecit, quom ipse obiit diem.
is illíc adulescens habitat in illisce aedibus.
revertor rursus denuo Carthaginem:
80 si quid mandare voltis aut curarier,
argentum nisi qui dederit, nugas egerit;
verum qui dederit, magis maiores nugas egerit.
sed illi patruo húius, qui vivit senex,
Carthaginiensi duae fuere filiae,
85 altera quinquennis, altera quadrimula:
cum nutrice una periere a Magaribus.
eas quí surripuit, in Anactorium devehit,
vendit eas omnis, et nutricem et virgines,
praesenti argento hómini, si leno est homo,
90 quantum hominum terra sustinet sacerrumo.
vosmet nunc facite coniecturam ceterum,
quid id sit hominis, cui Lyco nomen siet.
is ex Anactorio, ubi prius habitaverat,
huc commigravit in Calydonem haú diu,
95 sui quaésti causa. is in illis habitat aedibus.
earum híc adulescens alteram efflictim perit,
suam síbi cognatam, imprudens, neque scit quae siet
neque eam umquam tetigit, ita eum leno macerat:
neque quicquam cúm ea fecit etiamnum stupri
100 neque duxit umquam, neque ille voluit mittere
quia amare cernit, tangere hominem volt bolo.
illam minorem in concubinatum sibi
volt emere miles quidam, qui illam deperit.
sed pater illarum Poenus, postquam eas perdidit,
105 mari terraque úsquequaque quaeritat.
ubi quamque in urbem ést ingressus, ilico
omnes meretrices, ubi quisque habitant, invenit;
dat aurum, ducit noctem, rogitat postibi
unde sít, quoiatis, captane an surrupta sit,
110 quo genere gnata, qui parentes fuerint.
ita docte atque astu filias quaerit suas.
et is omnis linguas scit, sed dissimulat sciens
se scire: Poenus plane est. quid verbis opust?
is heri huc in portum navi venit vesperi,
115 pater harunc; idem huic patruos adulescentulo est:
iamne hoc tenetis? si tenetis, ducite;
cave dírumpatis, quaeso, sinite transigi.
ehem, paéne oblitus sum relicuom dicere.
ille quí adoptavit hunc sibi pro filio,
120 is illi Poeno húius patruo hospes fuit.
is hodie huc veniet reperietque hic filias
et hunc sui fratris filium, ut quidem dídici ego.
ego ibo, ornabor; vos aequo animo noscite.
hic qui hodie veniet, reperiet suas filias
125 et hunc sui fratris filium. dehinc ceterum
valete, adeste. ibo, alius nunc fieri volo:
quod restat, restant alii qui faciant palam.
valete atque adiuvate, ut vos servet Salus.
Tap any Latin word to look it up
An open-access project
Leo 1896
Leo, Weidmann, 1896 · 1896
The Editor

Friedrich Leo (1851–1914) was one of the greatest Latin scholars of the imperial German university system. Professor at Göttingen from 1889, he combined textual criticism with literary history to an unusual degree. His Geschichte der römischen Literatur (1913) was a landmark work, and his editions of Plautus (1895–1896) and Seneca's tragedies set new standards. Leo's Plautine scholarship was transformative: he was the first to systematically analyse Plautus's metrical practice, using it as a tool for detecting interpolations and establishing the text.

About This Edition

Leo's edition of Plautus, published by Weidmann in Berlin (2 vols., 1895–1896), represented a dramatic advance over previous editions. Leo was the first editor to take full account of the Ambrosian palimpsest (Codex Ambrosianus, 4th–5th century), the oldest witness to Plautus's text, which had been imperfectly read by earlier scholars. His text is characterised by rigorous metrical analysis and a willingness to identify passages he considered interpolated. W. M. Lindsay's OCT (1904–1905) drew heavily on Leo's work while sometimes differing on individual readings.

Tap any Latin word to look it up