Plautus Persa
EN Lat Orig
Act 1
Toxilvs
Qui amáns egens ingressus est princeps in Amoris vias,
superávit aerumnis suis aerumnas Herculi.
nam cúm leone, cum éxcetra, cum cérvo, cum apro Aetólico,
cum avibús Stymphalicís, cum Antaeo déluctari mávelim,
5 quam cúm Amore: ita fio miser quaerendo argento mutuo,
nec quicquam nisi non est sciunt mihi respondere quos rogo.
Sagaristio
Qui eró suo servíre volt bene sérvos servitútem,
ne illum edepol multa in pectore suo conlocare oportet,
quae eró placere cénseat praesénti atque apsentí suo.
10 ego neque lubenter servio neque satis sum ero ex sententia,
sed quasi lippo oculo me érus meus manum apstinere hau quit tamen,
quin mi imperet, quin me suis negotiis praefulciat.
Toxilvs
Quís illic est qui cóntra me astat?
Sagaristio
Quís hic est qui sic cóntra me astat?
Toxilvs
Similis est Sagaristionis.
Sagaristio
Toxilus híc quidem meus amicust.
Toxilvs
15 Ís est profecto.
Sagaristio
15 Eum esse opinor.
15 Contra adgredibor.
Toxilvs
15 Congrediar.
O Sagaristio, di ament te.
Sagaristio
O Toxilé, dabunt di quae exoptes.
út vales?
Toxilvs
Út queo.
Sagaristio
Quíd agitur?
Toxilvs
Vívitur.
Sagaristio
Sátin ergo ex sententia?
Toxilvs
Si eveniunt quae exopto, satis.
Sagaristio
Nimis stúlte amicis utere.
Toxilvs
Quid iam?
Sagaristio
Imperare oportet.
Toxilvs
20 Mihi quidem tu iám eras mortuos, quia non te visitabam.
Sagaristio
Negotium edepol
Toxilvs
Ferreum fortasse?
Sagaristio
Plusculum annum
fui praéferratus apud molas tribunus vapularis.
Toxilvs
Vetus iam ístaec militiast tua.
Sagaristio
Satin tu úsque valuisti?
Toxilvs
Hau probe.
Sagaristio
Ergo edepol palles.
Toxilvs
Saucius factus sum in Veneris proelio:
25 sagittá Cupido cor meum transfixit.
Sagaristio
25 Iam servi hic amant?
Toxilvs
Quíd ego faciam? disne advorser? quasi Titani cum eis belligerem
quibus sat esse non queam?
Sagaristio
Vide modo, ulmeae catapultae tuom ne transfigant latus.
Toxilvs
Básilice ágito eleútheria.
Sagaristio
Quíd iam?
Toxilvs
Quia erus peregri est.
Sagaristio
Ain tu,
30 péregri est?
Toxilvs
30 Si tu tibi bene esse
30 póte pati, veni: víves mecum,
básilico accipiere victu.
Sagaristio
Váh, iam scapulae pruriunt, quia te ístaec audivi loqui.
Toxilvs
Sed hoc me únum excruciat.
Sagaristio
Quidnam id est?
Toxilvs
Haéc dies summa hódie est, mea amíca sitne líbera,
an sémpiternam sérvitutem sérviat.
Sagaristio
Quid núnc vis ergo?
Toxilvs
35 Fácere amicum tibi me potis es sempiternum.
Sagaristio
35 Quem ad modum?
Toxilvs
Út mihi des nummos sescentos, quós pro capite illius pendam,
quós continuo tibi reponam in hoc tríduo, aut quadriduo.
age benignus, subveni.
Sagaristio
Qua cónfidentia rogare tu á med argentum tantum audes,
40 ímpudens? quin si egomet totus véneam, vix recipi potis est
quód tu me rogas; nam aquam a púmice nunc póstulas,
Toxilvs
Sicine hoc te mihi fácere?
Sagaristio
qui ípsus sitiat.
Quid faciam?
Toxilvs
Rogas?
alicúnde exora mutuom.
Sagaristio
Tu fác idem quod rogas me.
Toxilvs
Quaesivi, nusquam repperi.
Sagaristio
Quaeram equidem, si quis credat.
Toxilvs
45 Nempe habeo in mundo.
Sagaristio
45 Si id domi esset mihi, iam pollicerer:
hoc meumst ut faciam sedulo.
Toxilvs
Quidquid erit, recipe te ad me.
quaeré tamen, ego item sedulo.
Sagaristio
Si quid erit, te faciam ut scias.
Toxilvs
obsecro te resecroque, operam da hánc mihi
fidélem.
Sagaristio
Ah, odio me énicas.
Toxilvs
Amóris vitio, non meo, nunc tibi morologus fio.
Sagaristio
50 At pol ego aps te concessero.—
Toxilvs
50 Iamne ábis? bene ambulato.
sed recipe quam primum potes, cave fúas mi in quaestione.
usque ero domi, dum excoxero lenoni malam rem magnam.—
Satvrio
Veterem atque antiquom quaestum maiorum meum
servo atque obtineo et magna cum cura colo.
55 nam numquam quisquam meorum maiorum fuit,
quin parasitando paverint ventres suos:
patér, avos, proavos, abavos, atavos, tritavos
quasi mures semper edere alienum cibum,
neque edacitate eos quisquam poterat vincere;
60 atque eis cognómentum erat durís Capitonibus.
unde égo hunc quaestum optineo et maiorum locum.
neque quadrupulari me volo, neque enim decet
sine meo periclo ire aliena ereptum bona,
neque illí qui faciunt mihi placent. planen loquor?
65 nam publicae rei causa quicumque id facit
magis quám sui quaesti, animus induci potest,
eum esse civem ét fidelem ét bonum.
sed
si legirupam qui damnet, det in publicum
dimidium; atque etiam in ea lege adscribier:
70 ubi quadrupulator quempiam iniexit manum,
tantidem ille illi rursus iniciat manum,
ut aequa parti prodeant ad tris viros:
si id fiat, ne isti faxim nusquam appareant,
qui hic albo rete áliena oppugnant bona.
75 sed sumne ego stultus, qui rem curo publicam,
ubi sint magistratus, quos curare oporteat?
nunc huc intro ibo, visam hesternas reliquias,
quieríntne recte necne, num afuerit febris,
opertaen fuerint, ne quis obreptaverit.
80 sed aperiuntur aedes, remorandust gradus.
Toxilvs
Omnem rem inveni, ut sua sibi pecunia
hodie illam faciat leno libertam suam.
sed eccúm parasitum, quoius mi auxilio est opus.
simulabo quasi non videam: ita alliciam virum.
85 curate istic vos atque adproperate ocius,
ne mihi morae sit quicquam, ubi ego intro advenero.
commisce mulsum, strutheacoluthequam appara,
bene ut in scutris concaleat, et calamum inice.
iam pól ille hic aderit, credo, congerro meus.
Satvrio
90 Me dicit, euge.
Toxilvs
90 Lautum credo e balineis
iam hic adfuturum.
Satvrio
Vt ordine omnem rem tenet.
Toxilvs
Collyrae facite ut madeant et colyphia,
ne mihi incócta detis.
Satvrio
Rem loquitur meram.
nihili sunt crudae, nisi quas madidas gluttias;
95 tum nisi cremore crassost ius collyricum,
nihilist, macrum illud epicrocum pellucidum:
quasiiuream esse ius decet collyricum.
nolo in vesicam quod eat, in ventrem volo.
Toxilvs
Prope me hic nescio quis loquitur.
Satvrio
O mi Iuppiter
100 terrestris, te coepulonus compellat tuos.
Toxilvs
O Saturio, opportune advenisti mihi.
Satvrio
Mendacium edepol dicis, atque haud te decet:
nam essurio venio, non advenio saturio.
Toxilvs
At edes, nam iam intus ventris fumant focula.
105 calefieri iussi reliquias.
Satvrio
105 Pernam quidem
ius est adponi frigidam postridie.
Toxilvs
Ita fieri iussi.
Satvrio
Ecquid hallecis?
Toxilvs
Vah, rogas?
Satvrio
Sapis múltum ad genium.
Toxilvs
Sed tu, ecquid meministi, here
qua de re ego tecum mentionem feceram?
Satvrio
110 Memini: ut murena et conger ne calefierent;
nam nimio melius oppectuntur frigida.
sed quid cessamus proelium committere?
dum mane est, omnis esse mortalis decet.
Toxilvs
Nimis paéne manest.
Satvrio
Mane quod tu occeperis
115 negotium agere, id totum procedit diem.
Toxilvs
Quaeso animum advorte hoc. iám heri narravi tibi
tecumque oravi, ut nummos sescentos mihi
dares utendos mutuos.
Satvrio
Memini et scio,
et te me orare et mihi non esse quod darem.
120 nihili parasitus est, cui árgentum domi est:
lubido extemplo coeperest convivium,
tuburcinari de suo, si quid domi est.
cynicum esse egentem oportet parasitum probe:
ampullam, strigilem, scaphium, soccos, pallium,
125 marsuppium habeat, inibi paullum praesidi,
qui familiarem suam vitam oblectet modo.
Toxilvs
Iam nolo argentum: filiam utendam tuam
mihi da.
Satvrio
Numquam edepol cuiquam etiam utendam dedi.
Toxilvs
Non ad istuc quod tu insimulas.
Satvrio
Quid eam vis?
Toxilvs
Scies.
130 quia forma lepida et liberali est.
Satvrio
130 Res itast.
Toxilvs
Hic leno neque te novit neque gnatam tuam.
Satvrio
Me ut quisquam norit, nisi ille qui praebet cibum?
Toxilvs
Ita est. hoc tu mihi reperire argentum potes.
Satvrio
Cupio hercle.
Toxilvs
Tum tu me sine illam vendere.
Satvrio
135 Tun illam vendas?
Toxilvs
135 Immo alium adlegavero
qui vendat, qui esse se peregrinum praedicet.
sicut istic leno non sex menses Megaribus
huc est cum commigravit.
Satvrio
Pereunt reliquiae.
posterius istuc tamen potest.
Toxilvs
Scin quam potest?
140 numquam hercle hodie hic prius edes, ne frustra sis,
quam te hoc facturum quod rogo adfirmas mihi;
atqué nisi gnatam tecum huc iam quantum potest
adducis, exigam hercle ego te ex hac decuria.
quid nunc? quid est? quin dicis quid facturus sis?
Satvrio
145 Quaeso hercle me quoque etiam vende, si lubet,
dum saturum vendas.
Toxilvs
Hoc, si facturu'sfacturus es, face.
Satvrio
Faciam equidem quae vis.
Toxilvs
Bene facis. propera, abi domum;
praemonstra docte, praecipe astu filiae,
quid fabuletur: ubi se natam praedicet,
150 qui sibi parentes fuerint, unde surpta sit.
sed longe ab Athenis esse se gnatam autumet;
et ut adfleat, cum ea memoret.
Satvrio
Etiam tu taces?
ter tanto peior ipsa est quam illam tu esse vis.
Toxilvs
Lepide hercle dicis. sed scin quid facias? cape
155 tunicam atque zonam, et chlamydem adferto et causeam,
quam ille habeat qui hanc lenoni huic vendat.
Satvrio
Eu, probe.
Toxilvs
Quasi sit peregrinus.
Satvrio
Laudo.
Toxilvs
Et tu gnatam tuam
ornatam adduce lepide in peregrinum modum.
Satvrio
πόθεν ornamenta?
Toxilvs
Abs chorago sumito;
160 dare debet: praebenda aediles locaverunt.
Satvrio
Iam faxo hic aderunt. sed ego nihil horunc scio.
Toxilvs
Nihil hercle vero. nam ubi ego argentum accepero,
continuo tu illam a lenone adserito manu.
Satvrio
Sibi habeat, si non extemplo ab eo abduxero.—
Toxilvs
165 Abi et istuc cura. interibi egó puerum volo
mittere ad amicam meam, út habeat animum bonum,
me esse effecturum hoc hodie. nimis longum loquor.—
Tap any Latin word to look it up
An open-access project
Leo 1896
Leo, Weidmann, 1896 · 1896
The Editor

Friedrich Leo (1851–1914) was one of the greatest Latin scholars of the imperial German university system. Professor at Göttingen from 1889, he combined textual criticism with literary history to an unusual degree. His Geschichte der römischen Literatur (1913) was a landmark work, and his editions of Plautus (1895–1896) and Seneca's tragedies set new standards. Leo's Plautine scholarship was transformative: he was the first to systematically analyse Plautus's metrical practice, using it as a tool for detecting interpolations and establishing the text.

About This Edition

Leo's edition of Plautus, published by Weidmann in Berlin (2 vols., 1895–1896), represented a dramatic advance over previous editions. Leo was the first editor to take full account of the Ambrosian palimpsest (Codex Ambrosianus, 4th–5th century), the oldest witness to Plautus's text, which had been imperfectly read by earlier scholars. His text is characterised by rigorous metrical analysis and a willingness to identify passages he considered interpolated. W. M. Lindsay's OCT (1904–1905) drew heavily on Leo's work while sometimes differing on individual readings.

Tap any Latin word to look it up