Plautus Mostellaria
EN Lat Orig
Act 1
Grvmio
Exi e culina sis foras, mastigia,
qui mi inter patinas exhibes argutias.
egredere, erilis permities, ex aedibus.
ego pol te ruri, si vivam, ulciscar probe.
5 exi, inquam, nidor, e culina. quid lates?
Tranio
quid tibi, malum, hic ante aedis clamitatiost?
an ruri censes te esse? abscede ab aedibus.
abi rús, abi díerecte, abscede ab ianua.
em, hocíne volebas?
Grvmio
Perii. cur me verberas?
Tranio
Quia vivis.
Grvmio
Patiar. sine modo adveniat senex.
sine modo venire salvom, quem absentem comes.
Tranio
Nec veri simile loquere nec verum, frutex,
comesse quemquam ut quisquam absentem possiet.
Grvmio
15 Tu urbanus vero scurra, deliciae popli,
rus mihi tu obiectas? sane hoc, credo, Tranio,
quod te in pistrinum scis actutum tradier.
cis hercle paucas tempestates, Tranio,
augebis ruri numerum, genus ferratile.
20 nunc, dum tibi lúbet licetque, pota, perde rem,
corrumpe erilem ádulescentem óptumum;
dies noctesque bibite, pergraecamini,
amicas emite liberate, pascite
parasitos, obsonate pollucibiliter.
25 haecine mandavit tibi, quom peregre hinc it, senex?
hocine modo hic rem curatam offendet suam?
hocine boni esse officium servi existumas,
ut eri sui corrumpat et rem et filium?
nam ego illúm corruptum duco, quom his factis studet;
30 quo nemo adaeque iuventute ex omni Attica
antehac est habitus parcus nec magis continens,
is nunc in aliam partem palmam possidet.
virtute id factum tua et magisterio tuo.
Tranio
Quid tibi, malum, me aut quid ego agam curatiost?
35 an ruri quaeso non sunt, quos cures, bovis?
lubet potare, amare, scorta ducere.
mei tergi facio haec, non tui fiducia.
Grvmio
Quam confidenter loquitur.
Tranio
At te Iuppiter
dique omnes perdant, fu, oboluisti alium.
40 germana inluvies, rusticus, hircus, hara suis,
caeno κοπρὼν commixte.
Grvmio
Quid vis fieri?
non omnes possunt olere unguenta exotica,
si oles, neque superiores accumbere
neque tam facetis quam tu vivis victibus.
tu tíbi istos habeas turtures piscis avis,
sine me aliato fungi fortunas meas.
tu fortunatus esfortunatu's, ego miser: patiunda sunt.
meum bonum me, te tuom maneat malum.
Tranio
Quasi invidere mi hoc videre, Grumio,
quia mihi bene est et tibi male est; dignissumumst:
decet me amare et te bubulcitarier,
me victitare pulchre, te miseris modis.
Grvmio
55 O carnuficium cribrum, quod credo fore,
ita te forabunt patibulatum per vias
stimulis carnufices, si huc reveniat senex.
Tranio
Qui scis, an tibi istuc evenat prius quam mihi?
Grvmio
Quia numquam merui, tu meruisti et nunc meres.
Tranio
60 Orationis operam compendi face,
nisi te mala re magna mactari cupis.
Grvmio
Ervom daturin estis, bubus quod feram?
date, si non estis. agite, porro pergite
quoniam occepistis: bibite, pergraecamini,
65 este, ecfercite vos, saginam caedite.
Tranio
Tace atque abi rús. ego ire in Piraeum volo,
in vesperum parare piscatum mihi.
ervom tibi aliquis cras faxo ad villam adferat.
quid est? quíd tu me nunc optuere, furcifer?
Grvmio
70 Pol tibi istuc credo nomen actutum fore.
Tranio
Dum interea sic sit, istuc actutum sino.
Grvmio
Ita est. sed unum hoc scito: nimio celerius
veniet quod noles quam illud, quod cupide petas.
Tranio
Molestus ne sis nunciam, i rus, te amove.
75 ne tu erres hercle praeterhac mihi non facies moram.—
Grvmio
Satin abiit neque quod dixi flocci existumat?
pro di immortales, obsecro vostram fidem,
facite, huc ut redeat noster quam primum senex,
triennium qui iam hinc abest, prius quam omnia
80 periere, et aedis et ager; qui nisi huc redit,
paucorum mensum sunt relictae reliquiae.
nunc rus abibo. nam eccum erilem filium
video, corruptum ex adulescente optumo.—
Philolaches
Recórdatus múltum et diú cogitávi
85 argúmentaque ín pectus ínstitui multa
ego, átque in meó corde, si ést quod mihí cor,
eám rem volútavi et diú disputávi,
hominém cuius réi, quandó natus esset,
similem ésse arbitrárer simulácrumque habére:
90 id répperi iam exémplum.
novárum aedium ésse arbitrór similem ego hóminem,
quandó natus ést. ei rei argúmenta dícam.
atque hóc haud vidétur verí simile vóbis,
at ego id faciam esse ita ut credatis.
95 profécto ita esse út praedicó vera víncam.
atque hóc vosmet ípsi, sció, proinde utí nunc
ego ésse autumó, quando dícta audiétis
mea, haud áliter id dicétis.
auscúltate, argúmenta dúm dico ad hánc rem:
100 simúl gnarurís vos volo ésse hanc rem mécum.
aedés quom extempló sunt parátae, expolítae,
factaé probe examússim,
laudánt fabrum atque aedés probant, sibi quísque inde exemplum éxpetunt,
sibi quísque similis vólt suas, sumptum óperam non parcúnt suam.
105 átque ubi illo ímmigrat néquam homo, indíligens
cúm pigra fámilia, immúndus, instrénuos,
hic iam aédibus vitium ádditur, bonaé cum curantúr male;
átque illud saépe fit: témpestas venit,
cónfringit tégulas ímbricesque: ibi
110 dóminus indíligens réddere aliás nevolt;
vénit imber, pérlavit párietes, pérpluont,
tígna putéfacit, pérdit operám fabri:
néquior fáctus iam est úsus aedium.
átque ea haud ést fabri cúlpa, sed mágna pars
115 mórem hunc induxérunt: si quid númmo sarcirí potest,
úsque mantánt neque id fáciunt, donicum
párietes ruont: aédificantur aédes totae dénuo.
haec árgumenta ego aédificiis díxi; nunc etiám volo
dicére, ut homines aédium esse símilis arbitrémini.
120 primúmdum paréntes fabrí liberúm sunt:
ei fúndamentúm substruont liberórum;
extóllunt, paránt sedulo ín firmitátem
et ut in usum boni et in speciem
popló sint sibíque, haud matériae repárcunt
125 nec súmptus ibí sumptuí esse dúcunt;
expóliunt: docént litterás, iura léges,
sumptú suo et labore
nitúntur, ut alií sibi esse illórum similis éxpetant.
ád legionem cum íta paratos míttunt, adminiclum eís danunt
130 tum iam, áliquem cognatúm suom.
eátenus. abeunt á fabris. únum ubi emeritum est stipendium,
igitúr tum specimen cérnitur, quo evéniat aedificátio.
nám ego ad illúd frugi usque ét probus fui,
ín fabrorúm potestáte dum fui.
135 póstea quom ímmigravi íngenium in meum,
pérdidi operám fabrorum ílico oppido.
vénit ignávia, ea míhi tempestás fuit,
mi ádventu suo grándinem imbremque attulit;
haéc verecúndiam mi ét virtutís modum
140 déturbavít detexítque a me ilico;
póstilla optígere me néglegens fui.
contínuo pro imbre amór advenit in cor meum,
is úsque in pectus pérmanavit, pérmadefecit cór meum.
núnc simul rés, fides, fáma, virtús, decus
145 déseruerunt: égo sum in usu fáctus nimio néquior.
atque édepol ita haec tigna úmide iam pútent: non videór mihi
sarcíre posse aedés meas, quin tótae perpetuaé ruant,
cum fúndamento périerint nec quísquam esse auxilió queat.
cór dolet, cum scio ut núnc sum atque ut fui,
150 quó neque indústrior iuventúte erat
quisquam nec clárior árte gymnástica:
dísco, hastís, pila, cúrsu, armís, equo
víctitabám volup,
pársimonia ét duritia díscipulinae aliís eram,
155 óptumi quique éxpetebant á me doctrinám sibi.
núnc, postquam nihilí sum, id vero meópte ingenio répperi.
Philemativm
Iam prídem ecastor frígida non lávi magis lubénter
nec quom me melius, mea Scapha, rear esse deficatam.
Scapha
Eventus rebus omnibus, velut horno messis magna
160 fuit.
Philemativm
160 Quíd ea messis attinet ad meam lavationem?
Scapha
Nihilo plus quam lavatio tua ad messim.
Philolaches
O Venus venusta,
haec illa est tempestas mea, mihi quae modestiam omnem
detexit, tectus qua fui; tum mihi Amor et Cupido
in pectus perpluit meum, neque iam umquam optigere possum:
165 madent iam in corde parietes, periere haec oppido aedis.
Philemativm
Contempla, amabo, mea Scapha, satin haec me vestis deceat.
volo placere Philolachi, meo ocello, meo patrono.
Scapha
Quin tu te exornas moribus lepidis, quom lepida tute es?
non vestem amatores amant mulieris, sed vestis fartim.
Philolaches
170 Ita me di ament, lepidast Scapha, sapit scelesta multum.
ut lepide omnes mores tenet sententiasque amantum.
Philemativm
Quid nunc?
Scapha
Quid est?
Philemativm
Quin me aspice et contempla, ut haec me deceat.
Scapha
Virtute formae id evenit, te ut deceat quidquid habeas.
Philolaches
Ergo ob istuc verbum te, Scapha, donabo ego hodie aliqui,
175 neque patiar te istanc gratiis laudasse, quae placet mi.
Philemativm
Nolo ego te adsentari mihi.
Scapha
Nimis quidem stulta es mulier.
eho, mavis vituperarier falso quam vero extolli?
equidem pol vel falso tamen laudari multo malo,
quam vero culpari aut meam speciem alios inridere.
Philemativm
Ego verum amo, verum volo dici mihi: mendacem odi.
Scapha
Ita tu me ames, ita Philolaches tuos amet, ut venusta es.
Philolaches
Quid ais, scelesta? quo modo adiurasti? ita ego istam amarem?
quid istaéc me, id cur non additum est? infecta dona facio.
185 periisti: quod promiseram tibi donum, perdidisti.
Scapha
Equidem pol miror tam catam, tam docilem te et bene doctam
nunc stultam stulte facere.
Philemativm
Quin mone quaéso, si quid erro.
Scapha
Tu ecastor erras, quae quidem illum expectes unum atque illi
morem praecipue sic geras atque alios asperneris.
190 matronae, non meretricium est unum inservire amantem.
Philolaches
Pro Iuppiter, nam quod malum versatur meae domi illud?
di deaeque me omnes pessumis exemplis interficiant,
nisi ego illam anum interfecero siti fameque atque algu.
Scapha
Stulta es plane,
Philemativm
Nolo ego mihi male te, Scapha, praecipere.
Scapha
195 quae illum tibi aeternum putes fore amicum et benevolentem.
moneo ego te: te ille deseret aetate et satietate.
Philemativm
Non spero.
Scapha
Insperata accidunt magis saépe quam quae speres.
postremo, si dictis nequis perduci, ut vera haec credas
mea dicta, ex factis nosce rem. vides quaé sim; et quae fui ante.
200 nihilo ego quam nunc tu amata sum; átque uni modo gessi morem:
qui pol me, ubi aetate hoc caput colorem commutavit,
reliquit deseruitque me. tibi idem futurum credo.
Philolaches
Vix comprimor, quin involem illi in oculos stimulatrici.
Philemativm
Solam ille me soli sibi suo sumptu liberavit:
205 illi me soli censeo esse oportere opsequentem.
Philolaches
Pro di immortales, mulierem lepidam et pudico ingenio.
bene hercle factum et gaudeo mihi nihil esse huius causa.
Scapha
Inscita ecastor tu quidem es.
Philemativm
Quapropter?
Scapha
Quae istuc cures,
ut te ille amet.
Philemativm
Cur obsecro non curem?
Scapha
Libera es iam.
210 tu iam quod quaerebas habes: ille nisi amabit ultro,
id pro tuo capite quod dedit perdiderit tantum argenti.
Philolaches
Perii hercle, ni ego illam pessumis exemplis enicasso.
illa hanc corrumpit mulierem malesuadavitilena.
Philemativm
Numquam ego illi possum gratiam referre ut meritust de me.
215 Scapha, id tu mihi ne suadeas, ut illúm minoris pendam.
Scapha
At hoc únum facito cogites: si illum inservibis solum
dum tibi nunc haec aetatulast, in sénecta male querere.
Philolaches
In anginam ego nunc me velim verti, ut veneficae illi
fauces prehendam atque enicem scelestam stimulatricem.
Philemativm
220 Eundem ánimum oportet nunc mihi esse gratum, ut impetravi,
atque olim, prius quam id extudi, quom illi subblandiebar.
Philolaches
Divi me faciant quod volunt, ni ob istam orationem
te liberasso denuo et ni Scapham enicasso.
Scapha
Si tibi sat acceptum est fore tibi victum sempiternum
225 atque illum amatorem tibi proprium futurum in vita,
soli gerundum censeo morem et capiundas crines.
Philemativm
Vt fama est homini, exin solet pecuniam invenire.
ego si bonam famam mihi servasso, sat ero dives.
Philolaches
Siquidem hércle vendundust pater, venibit multo potius,
230 quam te me vivo umquam sinam egere aut mendicare.
Scapha
Quid illís futurum est ceteris qui amant?
Philemativm
Magis amabunt,
quom me videbunt gratiam referre bene merenti.
Philolaches
Vtinam nunc meus emortuos pater ad me nuntietur,
ut ego exheredem meis bonis me faciam atque haec sit heres.
Scapha
235 Iam ista quidem absumpta res erit: dies nóctesque estur bibitur,
neque quisquam parsimoniam adhibet: sagina plane est.
Philolaches
In te hercle certumst principe ut sim parcus experiri,
nam neque edes quicquam neque bibes apud me his decem diebus.
Philemativm
Si quid tu in illum bene voles loqui, id loqui licebit:
240 nec recte si illi dixeris, iam ecastor vapulabis.
Philolaches
Edepol si summo Ióvi bovi eo argénto sacruficassem,
pro illius capite quod dedi, numquam aeque id bene locassem.
videas eam medullitus me amare. oh, probus homo sum:
quae pro me causam diceret, patronum liberavi.
Scapha
245 Video te nihili pendere prae Philolache omnis homines.
nunc, ne eius causa vapulem, tibi potius adsentabor.
si acceptum sat habes, tibi fore illum amicum sempiternum.
Philemativm
Cédo mi speculum et cum ornamentis arculam actutum, Scapha,
ornata ut sim, quom huc adveniat Philolaches voluptas mea.
Scapha
250 Mulier quae se suamque aetatem spernit, speculo ei usus est:
quid opust speculo tibi, quae tute speculo speculum es maxumum?
Philolaches
Ob istuc verbum, ne nequiquam, Scapha, tam lepide dixeris,
dabo aliquid hodie peculi tibi, Philematium mea.
Philemativm
Suo quique loco (viden?) capillus satis compositust commode.
Scapha
255 Vbi tu commoda es, capillum commodum esse credito.
Philolaches
Vah, quid illá pote peius quicquam muliere memorarier?
nunc adsentatrix scelesta est, dudum adversatrix erat.
Scapha
Quid cerussa opust nám?
Philemativm
Qui malas oblinam.
Cedo cerussam.
Scapha
Vna operá ebur atramento candefacere postules.
Philolaches
260 Lepide dictum de atramento atque ebore. euge, plaudo Scaphae.
Philemativm
Tum tu igitur cedo purpurissum.
Scapha
Non do. scita es tu quidem.
nova pictura interpolare vis opus lepidissimum?
non istanc aetatem oportet pigmentum ullum attingere,
neque cerussam neque melinum, neque aliam ullam offuciam.
Philemativm
265 Cape igitur speculum.
Philolaches
265 Ei mihi misero, savium speculo dedit.
nimis velim lapidem, qui ego illi speculo diminuam caput.
Scapha
Linteum cape atque exterge tibi manus.
Philemativm
Quid ita, obsecro?
Scapha
Vt speculum tenuisti, metuo olant argentum manus:
ne usquam argentum te accepisse suspicetur Philolaches.
Philolaches
270 Non videor vidisse lenam callidiorem ullam alteras.
ut lepide atque astute in mentem venit de speculo malae.
Philemativm
Etiamne unguentis unguendam censes?
Scapha
Minime feceris.
Philemativm
Quapropter?
Scapha
Quia ecastor mulier recte olet, ubi nihil olet.
nam istae veteres, quae se unguentis unctitant, interpoles,
275 vetulae, edentulae, quae vitia corporis fuco occulunt,
ubi sese sudor cum unguentis consociavit, ilico
itidem olent, quasi cum una multa iura confudit cocus.
quid olant nescias, nisi id unum, † ni male olere intellegas.
Philolaches
Vt perdocte cuncta callet. nihil hac docta doctius.
280 verum illud ésse maxima adeo pars vestrorum intellegit,
quibus anus domi súnt uxores, quae vos dote meruerunt.
Philemativm
Agedum contempla aurum et pallam, satin haec me deceat, Scapha.
Scapha
Eloquar:
Non me istuc curare oportet.
Philemativm
Quem obsecro igitur?
Scapha
Philolachem, is ne quid emat, nisi quod sibi placere censeat.
nám amator meretricis mores sibi emit auro et purpura.
quid opust, quod suom esse nolit, ei ultro ostentarier?
purpura aetati occultandaest, aurum turpi mulieri.
pulchra mulier nuda erit quam purpurata pulchrior:
290 poste nequiquam exornata est bene, si morata est male.
pulchrum ornatum turpes mores peius caeno conlinunt.
nam si pulchra est, nimis ornata est.
Philolaches
Nimis diu abstineo manum.
quid hic vos agitis?
Philemativm
Tibi me exorno út placeam.
Philolaches
Ornata es satis.
abi tu hinc intro atque ornamenta haec aufer. sed, voluptas mea,
295 mea Philematium, potare tecum conlibitum est mihi.
Philemativm
Et edepol mihi tecum, nam quod tibi libet idem mihi libet,
mea voluptas.
Philolaches
Em istuc verbum vile est viginti minis.
Philemativm
Cedo, amabo, decem: bene emptum tibi dare hoc verbum volo.
Philolaches
Etiam nunc decem minae apud te sunt; vel rationem puta.
300 triginta minas pro capite tuo dedi.
Philemativm
300 Cur exprobras?
Philolaches
Egone id exprobrem, qui mihimet cupio id opprobrarier?
nec quicquam argenti locavi iam diu usquam aeque bene.
Philemativm
Certe ego, quod te amo, operam nusquam melius potui ponere.
Philolaches
Bene igitur ratio accepti atque expensi inter nos convenit:
305 tu me amas, ego amo; merito id fieri uterque existimat.
haec qui gaudent, gaudeant perpetuo suo semper bono;
qui invident, ne umquam eorum quisquam invideat prosus commodis.
Philemativm
Age accumbe igitur. cedo aquam manibus, puere, appone hic mensulam.
vide, tali ubi sint. vin unguenta?
Philolaches
Quid opust? cum stacta accubo.
310 sed estne hic meus sodalis, qui huc incedit cúm amica sua?
is est, Callidamates cum amica incedit. euge, oculus meus,
conveniunt manuplares eccos: praedam participes petunt.
Callidamates
Advérsum veníri mihi ád Philolachétem
voló temperi. aúdi, em tibi ímperatum est.
315 nam ílli ubi fui, inde éffugi foras,
ita me íbi male convívi sermónisque taésumst.
nunc cómissatum íbo ad Phílolachetem,
ubi nós hilari ingénio et lépide accipient.
ecquíd tibi videór mammamadére?
Delphivm
320 Sémper istóc modo.
moratus esmorátu's tu te. íre huc debébas.
Callidamates
Visne égo te ac tu me ampléctare?
Delphivm
Si tíbi cordi est faceré, licet.
Callidamates
Lépida es.
dúc me amabó.
Delphivm
Cave cadas, ásta.
Callidamates
325 Ooocellús meus, túos sum alumnus, mél meum.
Delphivm
Cáve modo, prius ín via accúmbas,
quam ílli, ubi léctus est strátus, concúmbimus.
Callidamates
Síne, sine cádere me.
Delphivm
Síno, sed hoc, quod mi in manu est:
cades, nón cades quín cadam técum.
Callidamates
330 Iacéntis tollet póstea nos ámbos aliquis.
Delphivm
Madet hómo.
Callidamates
Tun me ais mammámadere?
Delphivm
Cedo mánum, nolo equidem te ádfligi.
Callidamates
Em téne.
Delphivm
Age, i símul.
Callidamates
Quo ego eam?
Delphivm
An nescis?
Callidamates
Scio, ín mentem venít modo:
335 nempe dómum eo comissátum.
Delphivm
335 Immo, ístuc quidem.
Callidamates
335 Iam mémini.
Philolaches
Núm non vis me óbviam hís ire, anime mi?
ílli ego ex ómnibus óptume volo.
iám revertár.
Philemativm
Diu ést iam id mihi.
Callidamates
Écquis hic ést?
Philolaches
Adest.
Callidamates
, Philolaches,
340 sálve, amicíssime mi ómnium hominum.
Philolaches
te ament. áccuba, Cállidamates.
únde agis te?
Callidamates
Únde homo ébrius probe.
Philemativm
Quín amabo áccubas, Délphium mea?
da ílli quod bibat.
Callidamates
Dórmiam ego iam.
Philolaches
345 Núm mirum aut novom quíppiam facit?
Delphivm
Quíd ego hoc faciam póstea?
Philemativm
Mea, síc sine eumpse.
age tu ínterim da ab Délphio cito cántharum circum.
Tap any Latin word to look it up
An open-access project
Leo 1896
Leo, Weidmann, 1896 · 1896
The Editor

Friedrich Leo (1851–1914) was one of the greatest Latin scholars of the imperial German university system. Professor at Göttingen from 1889, he combined textual criticism with literary history to an unusual degree. His Geschichte der römischen Literatur (1913) was a landmark work, and his editions of Plautus (1895–1896) and Seneca's tragedies set new standards. Leo's Plautine scholarship was transformative: he was the first to systematically analyse Plautus's metrical practice, using it as a tool for detecting interpolations and establishing the text.

About This Edition

Leo's edition of Plautus, published by Weidmann in Berlin (2 vols., 1895–1896), represented a dramatic advance over previous editions. Leo was the first editor to take full account of the Ambrosian palimpsest (Codex Ambrosianus, 4th–5th century), the oldest witness to Plautus's text, which had been imperfectly read by earlier scholars. His text is characterised by rigorous metrical analysis and a willingness to identify passages he considered interpolated. W. M. Lindsay's OCT (1904–1905) drew heavily on Leo's work while sometimes differing on individual readings.

Tap any Latin word to look it up