Act 4
§4.1.947–4.2.1049
Pyrgopolinices
Vólup est, quod agas, si id procedit lepide atque ex sententia;
nam ego hodie ad Seleucum regem misi parasitum meum,
ut latrones quos conduxi hinc ad Seleucum duceret,
950 qui eius regnum tutarentur, mihi dum fieret otium
Palaestrio
Quin tu tuam rem cura potius quam Seleuci, quae tibi
condicio nova et lúculenta fertur per me interpretem.
Pyrgopolynices
Immo omnis res posteriores pono atque operam do tibi.
loquere: auris meas profecto dedo in dicionem tuam.
Palaestrio
955 Circumspice dum, ne quis nostro hic auceps sermoni siet.
nam hoc negoti clandestino ut agerem mandatumst mihi.
Pyrgopolynices
Nemo adest.
Palaestrio
Hunc arrabonem amoris primum a me accipe.
Pyrgopolynices
Quid hic? unde est?
Palaestrio
A luculenta átque festiva femina,
quae te amat tuamque éxpetessit pulcram pulcritudinem;
960 eius nunc mi ánulum ad te ancilla porro ut deferrem dedit.
Pyrgopolynices
Quid ea? ingenuan an festuca facta e serva liberast?
Palaestrio
Vah, egone ut ad te ab libertina esse auderem internuntius,
qui ingenuis satis résponsare nequeas quae cupiunt tui?
Pyrgopolynices
Nuptan est an vidua?
Palaestrio
Et nupta et vidua.
Pyrgopolynices
Quo pacto potis
nupta et vidua esse eadem?
Palaestrio
Quia adulescens nuptast cum sene.
Pyrgopolynices
Euge.
Palaestrio
Lepida et liberali formast.
Pyrgopolynices
Cave mendacium.
Palaestrio
Ad tuam formam illa una dignast.
Pyrgopolynices
Hercle pulchram praedicas.
sed quis east?
Palaestrio
Senis huius uxor Periplectomeni ex proxumo;
970 ea demoritur te atque ab illo cupit abire: odit senem.
nunc te orare atque obsecrare iussit, ut eam copiam
sibi potestatemque facias.
Pyrgopolynices
Cupio hercle equidem, si illa volt.
Palaestrio
Quae cupit?
Pyrgopolynices
Quid illá faciemus concubina, quae domist?
Palaestrio
Quin tu illam iube abs te abire quo lubet: sicut soror
975 eius huc gémina venit Ephesum et mater, accersuntque eam.
Pyrgopolynices
Eho tu, an venit Ephesum mater eius?
Palaestrio
Aiunt qui sciunt.
Pyrgopolynices
Hercle occasionem lepidam, ut mulierem excludam foras.
Palaestrio
Immo vin tu lepide facere?
Pyrgopolynices
Loquere et consilium cedo.
Palaestrio
Vin tu illam actutum amovere, a te ut abeat per gratiam?
Pyrgopolynices
980 Cupio.
Palaestrio
980 Tum te hoc facere oportet. tibi divitiarum adfatimst:
iube sibi aurum atque ornamenta, quae illi instruxti mulieri,
dono habere, auferre abs te quo lubeat sibi.
Pyrgopolynices
Placet ut dicis; sed ne et istam amittam et haec mutet fidem
vide modo.
Palaestrio
Vah delicatus esdelicatu's, quae te tamquam oculos amet.
Pyrgopolynices
985 Venus me amat.
Palaestrio
985 St tace, aperitur foris, concede huc clanculum.
haec celox illiust, quae hinc egreditur, internuntia,
Pyrgopolynices
Quae haec celox?
Palaestrio
Ancillula illiust, quae hinc egreditur foras.
quae anulum istunc attulit quem tibi dedi.
Pyrgopolynices
Edepol haec quidem
bellulast.
Palaestrio
Pithecium haec est prae illa et spinturnicium.
990 viden tu illam oculis venaturam facere atque aucupium auribus?
Milphidippa
Iam est ante aedis circus ubi sunt ludi faciundi mihi.
dissimulabo, hos quasi non videam néque esse hic etiamdum sciam.
Pyrgopolynices
Tace, subauscultemus ecquid de me fiat mentio.
Milphidippa
Numquis nam hic própe adest qui rem alienam potius curet quam suam,
995 qui aucupet me quid agam, qui de vesperi vivat suo?
eos nunc homines metuo, mihi ne obsint neve opstent uspiam,
domo si bitat, dum huc transbitat, quae huius cupiens corporist,
quae ámat hunc hominem nimium lepidum et nimia pulchritudine,
militem Pyrgopolynicem.
Pyrgopolynices
Satin haec quoque me deperit?
1000 meam laudat speciem. edepol huius sermo haud cinerem quaeritat.
Palaestrio
Quo argumento?
Pyrgopolynices
Quia enim loquitur laute et minime sordide.
Palaestrio
Quippini? istaec de te loquitur: nihil attrectat sordidi.
Pyrgopolynices
Tum autem illa ipsa est nimium lepida nimisque nitida femina.
hercle vero iam adlubescit primulum, Palaestrio.
Palaestrio
1005 Priusne quam illam oculis tuis videas?
Pyrgopolynices
1005 Video id quod credo tibi.
tum haec celocula autem absentem subigit me ut amem.
Palaestrio
Hercle hanc quidem
nil tu amassis; mi haec desponsast: tibi si illa hodie nupserit,
ego hanc continuo uxorem ducam.
Pyrgopolynices
Quíd ergo hanc dubitas conloqui?
Palaestrio
Sequere hac me ergo.
Pyrgopolynices
Pedisequos tibi sum.
Milphidippa
Vtinam, cuius causa foras
1010 sum egressa, eius conveniundi mihi potestas evenat.
Palaestrio
Erit, ét tibi exoptatum óptinget, bonum habe ánimum, ne formída;
homo quidamst qui scit, quód quaeris ubi sít.
Milphidippa
Quem ego hic audívi?
Palaestrio
Sociúm tuorum concíliorum et partícipem consiliorum.
Milphidippa
Tum pól ego id quod celo haú celo.
Palaestrio
Immo et célas et non célas.
Milphidippa
1015 Quo argúmento?
Palaestrio
1015 Infidós celas: ego súm tibi firme fidus.
Milphidippa
Cedo sígnum, si harunc Báccharum es.
Palaestrio
Amat múlier quaedam quéndam.
Milphidippa
Pol istúc quidem multae.
Palaestrio
At nón multae de dígito donum míttunt.
Milphidippa
Enim cógnovi nunc, fécisti modo mi éx proclivo plánum.
sed hic númquis adest?
Palaestrio
Vel adést vel non.
Milphidippa
Cedo mihi solae sólum.
Palaestrio
1020 Brevin án longinquo sérmoni?
Milphidippa
1020 Tribus vérbis.
Palaestrio
1020 Iam ad te rédeo.
Pyrgopolynices
Quid ego? híc astabo tántisper cum hac fórma et factis frústra?
Palaestrio
Patere átque asta, tibi ego hánc do operam.
Pyrgopolynices
Propera, éxpectando excrúcior.
Palaestrio
Pedetémptim (tu hoc scis) tráctari satiúst hasce huius modi mércis.
Pyrgopolynices
Age age út tibi maxume cóncinnumst.
Palaestrio
Nullúmst hoc stolidius sáxum.
1025 redeo ád te. quid me vóluisti?
Milphidippa
1025 Quo pácto hoc Ilium accédi
velis, út ferrem abs te consilium.
Palaestrio
Quasi hunc dépereat
Milphidippa
Teneo ístuc.
Palaestrio
Conlaúdato formam ét faciem et virtútis commemoráto.
Milphidippa
Ad eám rem habeo omnem aciém, tibi uti dudúm iam demonstrávi.
Palaestrio
Tu cétera cura et cóntempla et de meís venator vérbis.
Pyrgopolynices
1030 Aliquám mihi partem hodie óperae des deníque, tandem ades, remelígo.
Palaestrio
Adsum, ímpera, si quid vís.
Pyrgopolynices
Quid illaec narrát tibi?
Palaestrio
Lamentári
ait íllam, miseram crúciari et lacrimántem se adflictáre,
quia tís egeat, quia careat. ob eám rem huc ad te míssast.
Pyrgopolynices
Iube adíre.
Palaestrio
At scin quid facias? facitó fastidi plénum,
1035 quasi nón lubeat; me inclámato, quia síc te volgo vólgem.
Pyrgopolynices
Memini ét praeceptis párebo.
Palaestrio
Vocon érgo hanc quae te quaérit?
Pyrgopolynices
Adeát, si quid volt.
Palaestrio
quid vis, adi, múlier.
Milphidippa
Pulcher, sálve.
Pyrgopolynices
Meum cógnomentum cómmemoravit. di tíbi dent quaecumque óptes.
Milphidippa
Tecum aétatem exigere út liceat
Pyrgopolynices
Nimium óptas.
Milphidippa
Non me dico,
1040 sed erám meam, quae te démoritur.
Pyrgopolynices
1040 Multae aliae ídem istuc cúpiunt,
quibus cópia non est.
Milphidippa
Écastor haud mírum, si te habes cárum,
hominém tam pulchrum et praéclarum virtute et forma et factis.
deus dígnior fuit quisquam hómo qui esset?
Palaestrio
Non hércle humanust érgo
nam vólturio plus húmani credo ést.
Pyrgopolynices
Magnum me fáciam
1045 nunc quom íllaec me sic cónlaudat.
Palaestrio
1045 Viden tu ígnavum, ut sese ínfert?
quin tu huíc responde, haec íllaec est ab illá quam dudum dixi.
Pyrgopolynices
Qua ab íllarum? nam ita me óccursant multaé: meminisse haud póssum.
Milphidippa
Ab illá quae digitos déspoliat suos ét tuos digitos décorat.
nam hunc ánulum áb tui cupienti huic détuli, hic ad te pórro.
§4.2.1050–4.4.1163
Pyrgopolynices
1050 Quid núnc tibi vis, muliér? memora.
§4.2.1050–4.4.1163
Milphidippa
1050 Vt quae cupit, eam ne spérnas,
quae pér tuam nunc vitám vivit: sit nécne sit, spes in te úno est.
Pyrgopolynices
Quid núnc volt?
Milphidippa
Te compéllare et complécti et contrectáre.
nam nísi tu illi fers súppetias, iam illa ánimum despondébit.
age, Achilles, fiat quód te oro, serva íllam pulchram púlchre,
1055 expróme benignum ex te íngenium, urbícape, occisor régum.
Pyrgopolynices
Eu hercle ódiosas res. quótiens hoc tibi, vérbero, ego interdíxi,
meam sic volgo póllicitere operám?
Palaestrio
Audin tu, múlier?
dixi hóc tibi dudum, et núnc dico: nisi huic vérri adfertur mérces,
non híc suo seminió quemquam porclénam impertitúrust.
Milphidippa
Dabitúr quantum ipsus pretí poscet.
Palaestrio
Talentúm Philippi huic opus aúri est;
minus áb nemine accípiet.
Milphidippa
Eu ecastór nimis vilest tándem.
Pyrgopolynices
Non míhi avaritia umquam ínnatast: satis hábeo divitiárum,
plus mi aúri mille est módiorum Philippí.
Palaestrio
Praeter thensaúros.
1065 tum argénti montes, nón massas habet, Aetna mons non aeque altos. †
Milphidippa
Eu ecástor hominem périurum.
Palaestrio
Vt ludó?
Milphidippa
Quid ego? ut sublécto?
sed amábo, mitte me áctutum.
Palaestrio
Quin tu huíc respondes áliquid,
aut fácturum aut non fácturum?
Milphidippa
Quid illám miseram animi excrúcias,
quae númquam male de meritast?
Pyrgopolynices
Iube eámpse exire huc ád nos.
1070 dic me ómnia quae volt fácturum.
Milphidippa
1070 Facis núnc ut te facere aéquom,
quom, quaé te volt, eandém tu vis,
Palaestrio
Non ínsulsum huic ingénium.
Milphidippa
Quomque me óratricem haud sprévisti sistíque exorare éx te.
quid est? út ludo?
Palaestrio
Nequeo hércle equidem risú meo moderari.
Milphidippa
ob eám causam huc abs te ávorti.
Pyrgopolynices
Non édepol tu scis, múlier,
1075 quantum égo honorem nunc ílli habeo.
Milphidippa
1075 Scio, et ístuc illi dícam.
Palaestrio
Contra aúro alii hanc vendére potuit operám.
Milphidippa
Pol istuc tibi crédo.
Palaestrio
Meri béllatores gígnuntur, quas híc praegnatis fécit,
et púeri annos octíngentos vivónt.
Milphidippa
Vae tibi, nugátor.
Pyrgopolynices
Quin mílle annorum pérpetuo vivónt, ab saeclo ad saéclum.
Palaestrio
1080 Eo mínus dixi, ne haec cénseret me advórsum se mentíri.
Milphidippa
Perií, quot hic ipse annós vivet, cuius fílii tam diu vívont?
Pyrgopolynices
Postríduo natus sum égo, mulier, quam Iúppiter ex Ope nátust.
Palaestrio
Si hic prídie natus forét quam ille est, hic habéret regnum in caélo.
Milphidippa
Iam iám sat, amabo, est. sínite abeam, si póssum, viva a vóbis.
Palaestrio
1085 Quin érgo abis, quando résponsumst?
Milphidippa
1085 Ibo átque illam huc addúcam,
proptér quam opera est mihi. númquid vis?
Pyrgopolynices
Ne mágis sim pulcher quám sum,
Milphidippa
Ábeo.
Pyrgopolynices
ita mea forma habet sóllicitum.
Palaestrio
Quid hic núnc stas? quin abis?
Atque ádeo, audin tu? dicíto docte et cordáte, ut cor ei sáliat
Philocómasio dic, si ést istic, domum ut tránseat: hunc hic ésse.
Milphidippa
1090 Hic cúm mea era est, hinc clám nostrum hunc sermónem sublegérunt.
Palaestrio
Lepidé factumst: iam ex sérmone hoc gubernábunt doctius pórro.
Milphidippa
Remoráre, abeo. —
Palaestrio
Neque remoror neque tángo neque tetáceo.
Pyrgopolynices
Iube máturare illam éxire huc. iam istíc rei praevortémur.
Quid nunc mi es auctor ut faciam, Palaestrio,
1095 de concubina? nam nullo pacto potest
prius haec in aedis recipi quam illam amiserim.
Palaestrio
Quid me consultas quid agas? dixi equidem tibi
quo id pacto fieri possit clementissime.
aurum atque vestem muliebrem omnem habeat sibi,
1100 quae illi instruxisti: sumat, habeat, auferat;
dicasque tempus maxume esse, ut eat domum:
sororem geminam adesse et matrem dicito,
quibus cóncomitata recte deveniat domum.
Pyrgopolynices
Qui tu scis eas adesse?
Palaestrio
Quia oculis meis
1105 vidi hic sororem esse eius.
Pyrgopolynices
1105 Convenitne eam?
Ecquid fortis visast?
Palaestrio
Omnia
Convenit.
vis optinere.
Pyrgopolynices
Vbi matrem esse aiebat soror?
Palaestrio
Cubare in navi lippam atque oculis turgidis
nauclerus dixit, qui illas advexit, mihi.
1110 is ad hos nauclerus hospitio devortitur.
Pyrgopolynices
Quid is? ecquid fortis?
Palaestrio
Abi sis hinc, nam tu quidem
ad equas fuisti scitus admissarius,
qui consectare qua maris qua feminas.
hoc age nunc.
Pyrgopolynices
Istuc quod das consilium mihi,
1115 te cum illa verba facere de ista re volo;
nam cum illa sane congruos sermo tibi.
Palaestrio
Qui potius quam tute adeas, tuam rem tute agas?
dicas uxorem tibi necessum ducere;
cognatos persuadere, amicos cogere.
Pyrgopolynices
1120 Itan tu censes?
Palaestrio
1120 Quid ego ita censeam?
Pyrgopolynices
Ibo igitur intro. tu hic ante aedis interim
speculare, ut, ubi illaec prodeat, me provoces.
Palaestrio
Tu modo istuc cura quod agis.
Pyrgopolynices
Curatum id quidemst.
quin si voluntáte nolet, vi extrudam foras.
Palaestrio
1125 Istuc cave fáxis; quin potius per gratiam
bonam abeat abs te. atque illaec quae dixi dato,
aurum, ornamenta quae illi instruxisti ferat.
Pyrgopolynices
Cupio hercle.
Palaestrio
Credo te facile impetrassere.
sed abi intro. noli stare.
Pyrgopolynices
Tibi sum oboediens. —
Palaestrio
1130 Numquid videtur demutare alio atque uti
dixi esse vobis dudum hunc moechum militem?
nunc ad me ut veniat usust Acroteleutium aut
ancillula eius aut Pleusicles. pro Iuppiter,
satine ut Commoditas usquequaque me adiuvat?
1135 nam quos videre exoptabam me maxume,
una exeuntis video hínc e proxumo.
Acrotelevtivm
Séquimini, simul círcumspicite, quis adsit árbiter.
Milphidippa
Neminem pol video, nísi hunc quem volumus conventum.
Palaestrio
Et ego vos.
Milphidippa
Quid agis, noster architecte?
Palaestrio
Egone architectus? vah.
Milphidippa
Quid est?
Palaestrio
1140 Quia enim non sum dignus prae te, ut figam palum in parietem.
Acrotelevtivm
Heia vero.
Palaestrio
Nimis facete nimisque facunde malast.
ut lepide deruncinavit militem.
Milphidippa
At etiam parum.
Palaestrio
Bono animo es: negotium omne iam succedit sub manus;
vos modo porro, ut occepistis, date operam adiutabilem.
1145 nam ipse miles concubinam intro abiit oratum suam,
ab se ut abeat cum sorore et matre Athenas.
Plevsicles
Eu, probe.
Palaestrio
Quin etiam aurum atque ornamenta, quae ipse instruxit, mulieri
omnia dat dono, a se ut abeat: ita ego consilium dedi.
Plevsicles
Facile istuc quidemst, si et illa volt et ille autem cupit.
Palaestrio
1150 Non tu scis, quom ex alto puteo sursum ad summum escenderis,
maxumum periclum inde esse ab summo ne rusum cadas?
nunc haec res apud súmmum puteum geritur: si praesenserit
miles, nihil ecferri poterit huius: nunc cum maxume
opust dolis: domi esse ad eam rem video silvai satis,
1155 mulieres tres, quartus tute es, quintus ego, sextus senex;
quod apud nos fallaciarum sex situmst, certo scio
oppidum quodvis, si detur, posse expugnari dolis.
date modo operam.
Acrotelevtivm
Id nos ad te, si quid velles, venimus.
Palaestrio
Lepide facitis. nunc hanc tibi ego ímpero provinciam.
Acrotelevtivm
1160 Impetrabis, imperator, quod ego potero, quod voles.
Palaestrio
Militem lepide, et facete et laute ludificarier
volo.
Acrotelevtivm
Voluptatem mecastor mi imperas.
Palaestrio
Scin quem ad modum?
§4.4.1163b–4.6.1274
Acrotelevtivm
Nempe ut adsimulem me amore istius differri.
§4.4.1163b–4.6.1274
Palaestrio
Tenes.
Acrotelevtivm
Quasique istius causa amoris ex hoc matrimonio
1165 abierim, cupiens istius nuptiarum.
Palaestrio
1165 Omne ordine.
nisi modo unum hoc: hasce esse aedis dicas dotalis tuas,
hinc senem aps te abiisse, postquam feceris divortium:
ne ille mox vereatur intro íre in alienam domum.
Acrotelevtivm
Bene mones.
Palaestrio
Sed ubi ille exierit intus, istinc te procul
1170 ita volo adsimulare, prae illius forma quasi spernas tuam
quasique eiús opulentitatem reverearis, et simul
formam, amoenitatem illius, faciem, pulchritudinem
conlaudato. satin praeceptumst?
Acrotelevtivm
Teneo. satinest, si tibi
meum opus ita dabo expolitum, ut improbare non queas?
Palaestrio
1175 Sat habeo. nunc tibi vicissim quae imperabo ea discito.
quom extemplo hoc erit factum, ubi intro haec abierit, ibi tu ilico
facito uti venias ornatu húc ad nos nauclerico;
causeam habeas ferrugineam, et scutulam ob oculos laneam,
palliolum habeas ferrugineum (nam is colos thalassicust),
1180 id conexum in umero laevo, exfafillato bracchio,
praecinctus aliqui: adsimulato quasi gubernator sies;
atque apud hunc senem omnia haec sunt, nam is piscatores habet.
Plevsicles
Quid? ubi ero exornatus quin tu dicis quid facturus sim?
Palaestrio
Huc venito et matris verbis Philocomasium arcessito,
ut, si itura sit Athenas, eat tecum ad portum cito,
atque ut iubeat ferri in navim si quid imponi velit.
nisi eat, te soluturum esse navim: ventum operam dare.
Plevsicles
Satis placet pictura. perge.
Palaestrio
Ille extemplo illam hortabitur
1190 ut eat, ut properet, ne morae sit matri.
Plevsicles
1190 Multimodis sapis.
Palaestrio
Ego illi dicam, ut me adiutorem, qui onus feram ad portum, roget.
ille iubebit me ire cum illa ad portum. ego adeo, ut tu scias,
prorsum Athenas protinus abibo tecum.
Plevsicles
Atque ubi illo veneris,
triduom servire numquam te, quin liber sis, sinam.
Palaestrio
1195 Abi cito atque orna te.
Plevsicles
1195 Numquid aliud?
Palaestrio
1195 Haec ut memineris.
Plevsicles
Abeo. —
Palaestrio
Et vos abite hinc intro actutum; nam illum huc sat scio
iam exiturum esse intus.
Acrotelevtivm
Celebre apud nos imperium tuomst. —
Palaestrio
Agite abscedite ergo. ecce autem commodum aperitur foris.
hilarus exit: impetravit. inhiat quod nusquam est miser.
Pyrgopolinices
1200 Quod volui ut volui impetravi, per amicitiam et gratiam,
Palaestrio
Quid tam intus fuisse te dicam diu?
Pyrgopolinices
a Philocomasio.
Pyrgopolynices
Numquam ego me tam sensi amari quam nunc ab illa muliere.
Palaestrio
Quid iam?
Pyrgopolynices
Vt multa verba feci, ut lenta materies fuit.
verum postremo impetravi ut volui: donavi dedi
1205 quae voluit, quae postulavit; te quoque ei dono dedi.
Palaestrio
Etiam me? quo modo ego vivam sine te?
Pyrgopolynices
Age, animo bono es,
eidem ego te illim liberabo. nam si possem ullo modo
impetrare ut abiret, ne te abduceret, operam dedi;
verum oppressit.
Palaestrio
Deos sperabo teque. postremo tamen
1210 etsi istuc mi acerbumst, quia ero te carendum est optimo,
saltem id volup est, quom ex virtute formae évenit tibi
mea opera super hac vicina, quam ego nunc concilio tibi.
Pyrgopolynices
Quid opust verbis? libertatem tibi ego et divitias dabo,
si impetras.
Palaestrio
Reddam impetratum.
Pyrgopolynices
At gestio.
Palaestrio
At modice decet:
1215 moderare animo, ne sis cupidus. séd eccam ipsam, egreditur foras.
Milphidippa
Era, éccum praesto mílitem.
Acrotelevtivm
Vbi est?
Milphidippa
Ad laevam.
Acrotelevtivm
Video.
Milphidippa
Aspicito limis oculis, ne ille nos se sentiat videre.
Acrotelevtivm
Video. edepol nunc nos tempus est malas peioris fieri.
Milphidippa
Tuomst principium.
Acrotelevtivm
Obsecro, tute ipsum convenisti?
1220 ne parce vocem, ut audiat.
Milphidippa
1220 Cum ipso pol sum locuta,
placide, ipsi dum libitum est mihi, otiose, meo arbitratu ut volui.
Pyrgopolynices
Audin quae loquitur?
Palaestrio
Audio. quam laeta est, quia ted adiit.
Acrotelevtivm
O, fortunata mulier es.
Pyrgopolynices
Vt amari videor.
Palaestrio
dignus esDignu's.
Acrotelevtivm
Permirum ecastor praedicas, te adiisse atque exorasse;
1225 per epistulam aut per nuntium, quasi regem, adiri eum aiunt.
Milphidippa
Namque edepol vix fuit cópia adeundi atque impetrandi.
Palaestrio
Vt tu inclitus esinclitu's apud múlieres.
Pyrgopolynices
Patiar, quando ita Venus volt.
Acrotelevtivm
Veneri pol habeo gratiam, eandémque et oro et quaeso,
ut eius mihi sit copia quem amo quemque expetesso
1230 benignusque erga me ut siet, quod cupiam ne gravetur.
Milphidippa
Spero ita futurum, quamquam illum multae sibi expetessunt:
ille illas spernit segregat ab se omnis, extra te unam.
Acrotelevtivm
Ergo iste metus me macerat, quod ille fastidiosust,
ne óculi eius sententiam mutent, ubi viderit me,
1235 atque eius elegantia meam extémplo speciem spernat.
Milphidippa
Non faciet, bonum animum habe. †
Pyrgopolynices
Vt ipsa se contemnit.
Acrotelevtivm
Metuo, ne praedicatio tua nunc meam formam exsuperet.
Milphidippa
Istuc curavi, ut opínione illius pulchrior sis.
Acrotelevtivm
Si pol me nolet ducere uxórem, genua amplectar
1240 atque obsecrabo; alio modo, si non quibo impetrare,
consciscam letum: vivere sine illó scio me non posse.
Palaestrio
Minime;
Pyrgopolynices
Prohibendam mortem mulieri videó. adibon?
Palaestrio
nam tu te vilem feceris, si te ultro largiere:
sine ultro veniat; quaeritet, desideret, exspectet
1245 sine: perdere istam gloriam vis, quám habes? cave sis faxis.
nam nulli mortali scio obtigisse hoc, nisi duobus,
tibi et Phaoni Lesbio, tam mulier ut amaret.
Acrotelevtivm
Eo íntro, aut tu illum huc evoca foras, mea Milphidippa.
Milphidippa
Immo opperiamur, dum exeat aliquis.
Acrotelevtivm
Durare nequeo,
1250 quin eam intro.
Milphidippa
1250 Occlusae sunt foris.
Acrotelevtivm
1250 Exfringam.
Milphidippa
1250 Sana non es.
Acrotelevtivm
Si amavit umquam aut si parem sapientiam habet ac formam,
per amorem si quid fecero, clementi ánimo ignoscet.
Palaestrio
Vt, quaeso, amore perditast tuo misera.
Pyrgopolynices
Mutuom fit.
Palaestrio
Tace, ne aúdiat.
Milphidippa
Quid astitisti obstupida? cur non pultas?
Acrotelevtivm
1255 Quia non est intus quem ego volo.
Milphidippa
1255 Qui scis?
Acrotelevtivm
1255 Scio pol ego, olfacio;
nam odore nasum sentiat, si intus sit.
Palaestrio
Hariolatur.
Pyrgopolynices
Quia amat, propterea Venus fecit eam ut divinaret.
Acrotelevtivm
Nescio ubi hic prope adest quem expeto videre: olet profecto.
Pyrgopolynices
Naso pol iam haec quidem plús videt quam óculis.
Palaestrio
Caeca amore est.
Acrotelevtivm
1260 Tene me óbsecro.
Milphidippa
1260 Quor?
Acrotelevtivm
1260 Ne cadam.
Milphidippa
1260 Quid ita?
Acrotelevtivm
1260 Quia stare nequeo,
ita animus per oculos meos meus defit.
Milphidippa
Militem pol
tu aspexisti.
Acrotelevtivm
Ita.
Milphidippa
Non video. ubi est?
Acrotelevtivm
Videres pol, si amares.
Milphidippa
Non edepol tu illum magis amas, quam ego amem, si per te liceat.
Palaestrio
Omnes profecto mulieres te amant, ut quaeque aspexit.
Pyrgopolynices
1265 Nescio, tu ex me hoc audiveris an non: nepos sum Veneris.
Acrotelevtivm
Mea Milphidippa, adi obsecro et congredere.
Pyrgopolynices
Vt me veretur.
Palaestrio
Illa ad nos pergit.
Milphidippa
Vos volo.
Pyrgopolynices
Et nos te.
Milphidippa
Vt iussisti,
eram meam eduxi foras.
Pyrgopolynices
Video.
Milphidippa
Iube ergo adire.
Pyrgopolynices
Induxi in animum, ne oderim item ut alias, quando orasti.
Milphidippa
1270 Verbum edepol facere non potis, si accesserit prope ad te.
dum te obtuetur, interim linguam oculi praeciderunt.
Pyrgopolynices
Levandum morbum mulieri video.
Milphidippa
Vt tremit atque extimuit,
postquam te aspexit.
Pyrgopolynices
Víri quoque armáti idem istuc faciunt,
ne tu mirere eius mulierem. sed quid illa volt me facere?
§4.6.1275–4.9.1393
Milphidippa
1275 Ad se ut eas: tecum vivere volt atque aetatem exigere.
Pyrgopolynices
Egon ád illam eam, quae nupta sit? vir eius me deprehendat.
Milphidippa
Quin tua causa exegit virum ab .
Pyrgopolynices
Qui id facere potuit?
Milphidippa
Quia aedís dotalis huius sunt.
Pyrgopolynices
Itane?
Milphidippa
Ita pol.
Pyrgopolynices
Iube domum ire.
iam ego illi ero.
Milphidippa
Vide sies in exspectatione,
1280 ne illam animi excrucies.
Pyrgopolynices
1280 Non ero profecto. abite.
Milphidippa
1280 Abimus. —
Pyrgopolynices
Sed quid ego video?
Palaestrio
Quid vides?
Pyrgopolynices
Nescio quis eccum incedit
ornatu quidem thalassico.
Palaestrio
It ad nos, volt te profecto.
nauclerus hic quidem est.
Pyrgopolynices
Videlicet accersit hanc iam.
Palaestrio
Credo.
Plevsicles
Alium alio pacto propter amorem ni sciam
1285 fecisse multa nequiter, verear magis
me amoris causa hóc ornatu incedere.
verum quom multos multa admisse acceperim
inhonesta propter amorem atque aliena a bonis:
mitto iam, ut occídi Achilles civis passus est
1290 sed eccúm Palaestrionem, stat cum milite:
oratio alio mihi demutandast mea.
mulier profecto natast ex ipsa Mora;
nam quaevis alia quae morast aeque, mora
minor ea videtur quam quae propter mulieremst.
1295 hoc adeo fieri credo consuetudine.
nam ego hanc accerso Philocomasium. sed fores
pultabo. heus, ecquis hic est?
Palaestrio
Adulescens, quid est?
quid vis? quid pultas?
Plevsicles
Philocomasium quaerito.
a matre illius venio. si iturast, eat.
1300 omnis moratur: navim cupimus solvere.
Pyrgopolynices
Iam dudum res paratast. i, Palaestrio,
aurum, ornamenta, vestem, pretiosa omnia
duc adiutores tecum ad navim qui ferant.
omnia conposita sunt quae donavi: auferat.
Palaestrio
1305 . —
Plevsicles
1305 Quaeso hercle propera.
Pyrgopolynices
1305 Non morabitur.
quid istuc, quaeso? quid oculo factumst tuo?
Plevsicles
Habeo equidem hercle oculum.
Pyrgopolynices
At laevom dico.
Plevsicles
Eloquar.
maris causa hercle hoc ego oculo utor minus,
nam si abstinuissem amare, tamquam hoc uterer.
1310 sed nimis morantur me diu.
Pyrgopolynices
1310 Eccos exeunt.
Palaestrio
Quid modi flendó quaeso hodie fácies?
Philocomasivm
Quid ego fleam?
ubi pulcherrume egi aetatem, ábeo.
Palaestrio
Em hominem tibi,
qui a matre et sorore venit.
Philocomasivm
Video.
Pyrgopolynices
Audin, Palaestrio?
Palaestrio
Quid vis?
Pyrgopolynices
Quin tu iubes ecferri ómnia quae isti dedi?
Plevsicles
1315 Philocomasium, salve.
Philocomasivm
1315 Et tu salve.
Plevsicles
1315 Materque et soror
tibi salutem me iusserunt dicere.
Philocomasivm
Salvae sient.
Plevsicles
Orant te, ut eas, ventus operam dum dat, ut velum explicent;
nam matri oculi si valerent, mecum venissent simul.
Philocomasivm
Ibo; quamquam invita facio, impietas sit nisi eam.
Plevsicles
Sapis.
Pyrgopolynices
1320 Si non mecum aetatem egisset, hodie stulta viveret.
Philocomasivm
Istuc crucior, a viro me tali abalienarier,
nam tu quemvis potis es facere ut afluat facetiis;
et quia tecum eram, propterea ánimo eram ferocior:
eam nobilitatem amittendam video.
Pyrgopolynices
Ne fle.
Philocomasivm
Non queo,
1325 quom te video.
Pyrgopolynices
1325 Habe bonum animum.
Philocomasivm
1325 Scio ego quid doleat mihi.
Palaestrio
Nam nil miror, si libenter, Philocomasium, híc eras,
si forma huius, mores, virtus, animum attinuere hic tuom,
quóm ego servos quando aspicio hunc, lacrumo quia diiungimur.
Pyrgopolynices
Licet.
Philocomasivm
Obsecro licet complecti prius quam proficisco?
1330 O mi ócule, o mi ánime.
Palaestrio
1330 Obsecro, tene mulierem,
ne adfligatur.
Pyrgopolynices
Quid istuc quaesost?
Palaestrio
Quia abs te abit, animo male
factum est huic repente miserae.
Pyrgopolynices
Curre intro atque ecferto aquam.
Palaestrio
Nihil aquam moror, quiescat malo. ne interveneris,
quaeso, dum resipiscit.
Pyrgopolynices
Capita inter se nimis nexa hisce habent.
1335 non placet. labra ab labellis aufer, nauta, cave malo.
Plevsicles
Temptabam spiraret an non.
Pyrgopolynices
Aurem admotam oportuit.
Plevsicles
Si magis vís, eam omittam.
Pyrgopolynices
Nolo, retine.
Plevsicles
At ultro misero.
Pyrgopolynices
Exite atque ecferte huc intus omnia quae isti dedi.
Palaestrio
Etiam nunc saluto te, Lar familiaris, prius quam eo.
1340 conservi conservaeque omnis, bene valete et vivite,
bene quaeso inter vos dicatis mi med absenti tamen.
Pyrgopolynices
Age, Palaestrio, bono animo es.
Palaestrio
Eheu, nequeo quin fleam,
quom abs te abeám.
Pyrgopolynices
Fer aequo ánimo.
Palaestrio
Scio ego quid doleat mihi.
Philocomasivm
Sed quid hoc? quae res? quid video? lux, salve
Plevsicles
1345 Iam resipisti?
Philocomasivm
1345 Obsecro, quem amplexa sum
1345 hominem? perii. sumne ego apud me?
Plevsicles
1345 Ne time, voluptas mea.
Pyrgopolynices
Quid istuc est negoti?
Palaestrio
Animus hanc modo hic reliquerat.
metuoque ut timeo, ne hoc tandem propalam fiat nimis.
Pyrgopolynices
Quid id est?
Palaestrio
Nos secundum ferri nunc per urbem haec omnia,
1350 ne quis tibi hoc vítio vortat.
Pyrgopolynices
1350 Mea, non illorum dedi:
parvi ego illos fácio. agite, íte cum dis benevolentibus.
Palaestrio
Tua ego hoc causa dico.
Pyrgopolynices
Credo.
Palaestrio
Iam vale.
Pyrgopolynices
Et tu bene vale.
Palaestrio
Ite cito, iam ego adsequar vos: cúm ero pauca volo loqui. —
quamquam alios fideliores semper habuisti tibi
1355 quam me, tamen tibi habeo magnam gratiam rerum omnium;
et, si íta sententia esset, tibi servire malui
multo, quám alii libertus esse.
Pyrgopolynices
Habe bonum animum.
Palaestrio
Eheu, quom venit mi in mentem, ut mores mutandi sient,
muliebris mores discendi, obliscendi stratiotici.
Pyrgopolynices
1360 Fac sis frugi.
Palaestrio
1360 Iam non possum, amisi omnem lubidinem.
Pyrgopolynices
I, sequere illos, ne morere.
Palaestrio
Bene vale.
Pyrgopolynices
Et tu bene vale.
Palaestrio
Quaeso memineris, si forte liber fieri occeperim
(mittam nuntium ad te), ne me deseras.
Pyrgopolynices
Non est meum.
Palaestrio
Cogitato identidem, tibi quam fidelis fuerim.
1365 si id facies, tum demum scibis, tibi qui bonus sit, qui malus.
Pyrgopolynices
Scio et perspexi saepe.
Palaestrio
Verum cum antehac, hodie maxume
scies: immo hodie me tuom factum faxo post dices magis.
Pyrgopolynices
Vix reprimor quin te manere iubeam.
Palaestrio
Cave istuc feceris:
dicent te mendacem nec verum esse, fide nulla esse te,
1370 dicent servorum praeter me esse hic fidelem neminem.
nam si honeste censeam te facere posse, suadeam;
verum non potest. cave fáxis.
Pyrgopolynices
Abi iam.
Palaestrio
Patiar quidquid est.
Pyrgopolynices
Bene vale igitur.
Palaestrio
Ire meliust strenue. —
Pyrgopolynices
Etiam nunc vale.
ante hoc factum hunc sum arbitratus semper servom pessumum:
1375 eum fidelem mi esse invenio. cum egomet mecum cogito,
stulte feci qui hunc amisi. íbo hinc intro nunciam
ad amores meos. sed, sensi, hinc sonitum fecerunt foris.
Pver
Ne me moneatis, memini ego officium meum,
egonam conveniam illum, ubi ubi est gentium;
1380 investigabo, óperae non parcam meae.
Pyrgopolynices
Me quaerit illic. ibo huic puero obviam.
Pver
Ehem, te quaero. salve, vir lepidissime,
cumulate commoditate, praeter ceteros
duo quem curant.
Pyrgopolynices
Qui duo?
Pver
Mars et Venus.
Pyrgopolynices
1385 Facetum puerum.
Pver
1385 Intro te ut eas obsecrat,
te volt, te quaerit, teque exspectans expetit.
amanti fer opem. quid stas? quin intro is?
Pyrgopolynices
Eo. —
Pver
Ipsus illic sese iam impedivit in plagas;
paratae insidiae sunt: in statu stat senex,
1390 ut adoriatur moechum, qui formast ferox,
qui omnis se amare credit, quaeque aspexerit
mulier: eum oderunt qua viri qua mulieres.
nunc in tumultum ibo: intus clamorem audio. —
Tap any Latin word to look it up
An open-access project
Leo 1896
Leo, Weidmann, 1896 · 1896
The Editor

Friedrich Leo (1851–1914) was one of the greatest Latin scholars of the imperial German university system. Professor at Göttingen from 1889, he combined textual criticism with literary history to an unusual degree. His Geschichte der römischen Literatur (1913) was a landmark work, and his editions of Plautus (1895–1896) and Seneca's tragedies set new standards. Leo's Plautine scholarship was transformative: he was the first to systematically analyse Plautus's metrical practice, using it as a tool for detecting interpolations and establishing the text.

About This Edition

Leo's edition of Plautus, published by Weidmann in Berlin (2 vols., 1895–1896), represented a dramatic advance over previous editions. Leo was the first editor to take full account of the Ambrosian palimpsest (Codex Ambrosianus, 4th–5th century), the oldest witness to Plautus's text, which had been imperfectly read by earlier scholars. His text is characterised by rigorous metrical analysis and a willingness to identify passages he considered interpolated. W. M. Lindsay's OCT (1904–1905) drew heavily on Leo's work while sometimes differing on individual readings.

Tap any Latin word to look it up