Plautus Mercator
EN Lat Orig
Act 5
Charinvs
830 Límen superum ínferumque, salve, simul autem vale:
hunc hodie postremum extollo mea domo patria pedem.
usus, fructus, victus, cultus iam mihi harunc aedium
interemptust, interfectust, alienatust. occidi.
di penates meum parentum, familiai Lar pater,
835 vobis mando, meum parentum rem bene ut tutemini.
ego mihi alios deos penatis persequar, alium Larem,
aliam urbem, aliam civitatem: ab Atticis abhorreo;
nám ubi mores deteriores increbrescunt in dies,
ubi qui amici, qui infideles sint nequeas pernoscere
840 ubique id eripiatur, animo tuo quod placeat maxume,
ibi quidem si regnum detur, non cupita est civitas.
Evtychvs
Divom atque hominum quae spectatrix atque era eadem es hominibus,
spem speratam quom obtulisti hanc mihi, tibi grates ago.
ecquisnam deus est, qui mea nunc laetus laetitia fuat?
845 domi erát quod quaeritabam: sex sodales repperi,
vitam, amícitiam, civitátem, laetitiam, ludum, iocum;
eorum inventu res simitu pessumas pessum dedi,
iram, inimicitiam, maerorem, lacrumas, exilium, inopiam
solitudinem, stultitiam, exitium, pertinaciam.
850 date, di, quaeso conveniundi mi eius celerem copiam.
Charinvs
Apparatus sum ut videtis: abicio superbiam;
egomet mihi comes, calator, equos, agaso, ármiger,
egomet sum mihi imperator, idem egomet mihi oboedio,
egomet mihi fero quod usust. o Cupido, quantus es.
855 nam tu quemvis confidentem facile tuis factis facis,
eundem ex confidente actutum diffidentem denuo.
Evtychvs
Cogito quonam égo illum curram quaeritatum.
Charinvs
Certa res
me usque quaerere illam, quoquo hínc abductast gentium;
neque mihi ulla obsistet amnis nec mons neque adeo mare,
860 nec calor nec frigus metuo neque ventum neque grandinem;
imbrem perpetiar, laborem sufferam, solem, sitim;
non concedam neque quiescam úsquam noctu neque dius
prius profecto quam aut amicam aut mortem investigavero.
Evtychvs
Nescio quóia vox ad aures mi advolavit.
Charinvs
Invoco
865 vos, Lares viales, ut me bene tutetis.
Evtychvs
865 Iuppiter,
estne illic Charinus?
Charinvs
Cives, bene valete.
Evtychvs
Ilico
sta, Charine.
Charinvs
Qui me revocat?
Evtychvs
Spes, Salus, Victoria.
Charinvs
Quid me voltis?
Evtychvs
Ire tecum.
Charinvs
Alium comitem quaerite,
non amittunt hi me comites qui tenent.
Evtychvs
Qui sunt ei?
Charinvs
870 Cura, miseria, aegritudo, lacrumae, lamentatio.
Evtychvs
Repudia istos comites atque hoc respice et revortere.
Charinvs
Siquidem mecum fabulari vis, subsequere.
Evtychvs
Sta ilico.
Charinvs
Male facis, properantem qui me commorare. sol abit.
Evtychvs
Si huc item properes ut istuc properas, facias rectius:
875 huc secundus ventus nunc est; cape modo vorsoriam:
hic favonius serenust, istic auster imbricus;
hic facit tranquillitatem, iste omnis fluctus conciet.
recipe te ad terram, Charine, huc. nonne ex advorso vides,
nubis atra imberque ut instat? aspice ad sinisteram,
880 caelum ut est splendore plenum atque ut dei istuc vorti iubent?
Charinvs
Religionem illic mi obiecit: recipiam me illuc.
Evtychvs
Sapis.
o Charine, contra pariter fer gradum et confer pedem,
porge bracchium.
Charinvs
Prehende. iam tenes?
Evtychvs
Teneo.
Charinvs
Tene.
Evtychvs
Quo nunc ibas?
Charinvs
Exulatum.
Evtychvs
Quid ibi faceres?
Charinvs
Quod miser.
Evtychvs
885 Ne pave, restituam iam ego te in gaudio antiquo ut sies.
maxime quod vis audire, id audies, quod gaudeas
sta ilico, amicus aduenio multum beneuolens.
tuam amicam
Charinvs
Quid eam?
Evtychvs
Vbi sit ego scio.
Charinvs
Tune, obsecro?
Evtychvs
Sanam et salvam.
Charinvs
Vbi eam salvam?
Evtychvs
Ego scio.
Charinvs
Ego me mavelim.
Evtychvs
890 Potin ut animo sis tranquillo?
Charinvs
890 Quid si mi animus fluctuat?
Evtychvs
Ego istum in tranquillo quieto tuto sistam: ne time.
Charinvs
Obsecro te, loquere propere ubi sit, ubi eam videris.
quid taces? dic. enicas me miserum tua reticentia.
Evtychvs
Non longe hinc abest a nobis.
Charinvs
Quin ergo commostras, si vides?†
Evtychvs
895 Non video hercle nunc, sed vidi modo.
Charinvs
895 Quin égo videam facis?
Evtychvs
Faciam.
Charinvs
Longum istuc amantist.
Evtychvs
Etiam metuis? omnia
commonstrabo. amicior mihi nullus vivit atque is est
qui illam habet, neque est quoi magis me vélle melius aequóm siet.
Charinvs
Non curo istunc, de illa quaero.
Evtychvs
De illa ergo ego dico tibi.
900 sane hoc non in mentem venit dudum, ut ubi sit dicerem.
Charinvs
Dic igitur, ubi illa est?
Evtychvs
In nostris aedibus.
Charinvs
Aedis probas,
si tu vera dicis; pulchre aédificatas arbitro.
sed qui ego istúc credam? vidistin an de audito nuntias?
Evtychvs
Egomet vidi.
Charinvs
Quis eam adduxit ad vos?
Evtychvs
Vt inique rogas.
Charinvs
905 vera dicis?
Evtychvs
905 Nil, Charine, te quidem quicquam pudet;
quid tua refert, qui cum istac venerit?
Charinvs
Dum istic siet.
Evtychvs
est profecto.
Charinvs
Opta ergo ob istunc nuntium quid vis tibi.
Evtychvs
Quid si optabo?
Charinvs
Deos orato ut eius faciant copiam.
Evtychvs
Derides.
Charinvs
Servata res est demum, si illam videro.
910 sed quin ornatum hunc reicio? heus, aliquis actutum huc foras
exite illinc, pallium mi ecferte.
Evtychvs
Em, nunc tu mihi places.
Charinvs
Optume advenis, pueré, cape chlamydem atque istic sta ilico,
ut, si haec non sint vera, inceptum hoc itiner perficere exsequar.
Evtychvs
Non mihi credis?
Charinvs
Omnia equidem credo quae dicis mihi.
915 sed quin intro ducis me ad eam, ut videam?
Evtychvs
915 Paulisper mane.
Charinvs
Quid, manebo?
Evtychvs
Tempus non est intro eundi.
Charinvs
Enicas.
Evtychvs
Non opus est, inquam, nunc intro te ire.
Charinvs
Responde mihi,
qua causa?
Cur?
Evtychvs
Quia non est illi commodum.
Operae non est.
Charinvs
Itane? commodum illi non est, quae me amat, quam ego contra amo?
920 omnibus hic ludificatur me modis. ego stultior,
qui isti credam. commoratur. chlamydem sumam denuo.
Evtychvs
Mane parumper atque haec audi.
Charinvs
Cape sis, puere, hoc pallium.
Evtychvs
Mater irata est patri vehementer, quia scortum sibi
ob oculos adduxerit in aedis, dum ruri ipsa abest:
925 suspicatur illam amicam esse illi.
Charinvs
925 Sonam sustuli.
Evtychvs
Eam rem nunc exquirit intus.
Charinvs
Iam machaerast in manu.
Evtychvs
Nam si eo ted intro ducam
Charinvs
Tollo ampullam atque hinc eo.
Evtychvs
Mane, mane, Charine.
Charinvs
Erras, me decipere haud potes.
Evtychvs
Neque edepol volo.
Charinvs
Quín tu ergo itiner exsequi meum me sinis?
Evtychvs
930 Non sino.
Charinvs
930 Egomet me moror. tu puere, abi hinc intro ocius.
iam in currum escendi, iam lora ín manus cepi meas.
Evtychvs
Sanus non es.
Charinvs
Quin, pedes, vos in curriculum conicitis
in Cyprum recta, quandoquidem pater mihi exilium parat?
Evtychvs
Stultus es, noli istuc quaeso dicere.
Charinvs
Certum exsequist,
935 operam ut sumam ad pervestigandum, ubi sit illaec.
Evtychvs
935 Quin domist.
Charinvs
Nam hic quod dixit, id mentitust.
Evtychvs
Vera dixi equidem tibi.
Charinvs
Iam Cyprum veni.
Evtychvs
Quin sequere, ut illam videas quam expetis.
Charinvs
Percontatus non inveni.
Evtychvs
Matris iam iram neglego.
Charinvs
Porro proficiscor quaesitum. nunc perveni Chalcidem;
940 video ibi hospitem Zacyntho, dico quid eo advenerim,
rogito quis eam vexerit, quis habeat si íbi indaudiverit.
Evtychvs
Quin tu istas omittis nugas ac mecum huc intro ambulas?
Charinvs
Hospes respondit, Zacynthi ficos fieri non malas.
Evtychvs
Nil mentitust.
Charinvs
Sed de amica se indaudivisse autumat,
945 hic Athenis esse.
Evtychvs
945 Calchas iste quidem Zacynthiust.
Charinvs
Navem conscendo, proficiscor ilico. iam sum domi,
iam redii ex exilio. salve, mi sodalis Eutyche:
ut valuisti? quid parentes mei? valent mater pater?
bene vocas, benigne dicis: cras apud te, nunc domi.
950 sic decet, sic fieri oportet.
Evtychvs
950 Eloque ni somnias.
hic homo non sanust.
Charinvs
Medicari amicus quin properas mihi?
Evtychvs
Sequere sis.
Charinvs
Sequor.
Evtychvs
Clementer quaeso, calces deteris.
audin tu?
Charinvs
Iam dudum audivi.
Evtychvs
Pacem componi volo
meo patri cum matre: nam nunc est irata
Charinvs
I modo.
Evtychvs
955 Propter istanc.
Charinvs
955 I modo.
Evtychvs
955 Ergo cura.
Charinvs
955 Quin tu ergo i modo.
tam propitiam reddam, quam quom propitiast Iuno Iovi.—
Demipho
Quasi tu numquam quicquam adsimile húius facti feceris.
Lysimachvs
Edepol numquam; cavi ne quid facerem. vix vivo miser.
nam mea uxor propter illam tota in fermento iacet.
Demipho
960 At ego expurigationem habebo, ut ne suscenseat.
Lysimachvs
Sequere me. sed exeuntem filium video meum.
Evtychvs
Ad patrem ibo, ut matris iram sibi esse sedatam sciat.
iam redeo.
Lysimachvs
Placet principium. quid agis? quid fit, Eutyche?
Evtychvs
Optima opportunitate ambo advenistis.
Lysimachvs
Quid rei est?
Evtychvs
965 Vxor tíbi placida ét placatast. cette dextras nunciam.
Lysimachvs
Di me servant.
Evtychvs
Tibi amicam ésse nullam nuntio.
Eloquar.
Demipho
Di te perdant. quid negotist nam, quaeso, istuc?
Evtychvs
animum advortite igitur ambo.
Demipho
Quin tibi ambo operam damus.
Evtychvs
Qui bono sunt genere nati, si sunt ingenio malo,
970 suapte culpa genere sapiunt, genus ingenio ímprobant.
Demipho
Verum hic dicit.
Lysimachvs
Tibi ergo dicit.
Evtychvs
Eo illud est verum magis.
nam te istac aetate haud aequom filio fuerat tuo
adulescenti amanti amicam eripere emptam argento suo.
Demipho
Quid tu ais? Charini amicast illa?
Evtychvs
Vt dissimulat malus.
Demipho
975 Ille quidem illam sese ancillam matri emisse dixerat.
Evtychvs
Propterea igitur tu mercatu'smercatus es, novos amator, vetus puer?
Lysimachvs
Optume hercle, perge , ego ádsistam hinc altrinsecus.
quibus est dictis dignus, usque oneremus ambo.
Demipho
Nullus sum.
Lysimachvs
Filio suo qui innocenti fecit tantam iniuriam.
Evtychvs
980 Quem quidem hercle ego, in exilium cum iret, redduxi domum;
nam ibat exulatum.
Demipho
An abiit?
Lysimachvs
Etiam loquere, larua?
temperare istac aetate istis decebat artibus.
Demipho
Fateor, deliqui profecto.
Evtychvs
Etiam loquere, larua?
vacuom esse istac ted aetate hís decebat noxiis.
itidem ut tempus anni, aetatem aliam áliud factum condecet;
985 nam si istuc ius est, senecta aetate scortari senes,
ubi locist res summa nostra publica?
Demipho
Ei, perii miser.
Lysimachvs
Adulescentes rei agendae isti magis solent operam dare.
Demipho
Iam obsecro hercle vobis habete cum porcis, cum fiscina.
Evtychvs
Redde illi.
Demipho
Sibi habeat, iam ut volt per me sibi habeat licet.
Evtychvs
990 Temperi edepol, quoniam ut aliter facias non est copia.
Demipho
Supplici sibi sumat quid volt ipse ob hanc iniuriam,
modo pacem faciatis oro, ut ne mihi iratus siet.
si hercle scivissem sive adeo ioculo dixisset mihi,
se illam amare, numquam facerem ut illam amanti abducerem.
995 Eutyche, ted oro, sodalis eius es, sérva et subveni:
hunc senem para me clientem; memorem dices benefici.
Lysimachvs
Ora ut ignoscat delictis tuis atque adulescentiae.
Demipho
Pergin tu autem? heia, superbe invehere. spero ego mihi quoque
tempus tale eventurum, ut tibi gratiam referam parem.
Lysimachvs
1000 Missas iam égo istas artis feci.
Demipho
1000 Et quidem ego dehinc iam.
Evtychvs
1000 Nihil agis:
consuetudine animus rursus te huc inducet.
Demipho
Obsecro,
satis iam ut habeatís. quin loris caedite etiam, si lubet.
Lysimachvs
Recte dicis. sed istuc uxor faciet, quom hoc resciverit.
Demipho
Nihil opust resciscat.
Evtychvs
Quid istic? non resciscet, ne time.
1005 eamus intro, non utibilest hic locus, factis tuis,
dum memoramus, arbitri ut sint qui praetereant per vias.
Demipho
Hercle qui tu recte dicis: eadem brevior fabula
erit. eamus.
Evtychvs
Hic est intus filius apud nos tuos.
Demipho
Optumest. illac per hortum nos domum transibimus.
Lysimachvs
1010 Eutyche, hanc volo prius rém agi, quam meum intró refero pedem.
Evtychvs
Quid istuc est?
Lysimachvs
Suam quisque homo rem meminit. responde mihi:
certon scis non suscensere mihi tuam matrem?
Evtychvs
Scio.
Lysimachvs
Vide.
Evtychvs
Mea fide.
Lysimachvs
Satis habeo. sed quaeso hercle, etiam vide.
Evtychvs
Non mihi credis?
Lysimachvs
Immo credo, sed tamen metuo miser.
Demipho
1015 Eamus intro.
Evtychvs
1015 Immo dicamus senibus legem censeo,
prius quam abeámus, qua se lege teneant contentique sint.
annos gnatus sexaginta quí erit, si quem scibimus
si maritum sive hercle adeo caelibem scortarier,
cúm eo nos hac lege agemus: inscitum arbitrabimur,
1020 et per nos quidem hercle egebit qui suom prodegerit.
neu quisquam posthac prohibeto ádulescentem filium
quin amet et scortum ducat, quod bono fiat modo;
siquis prohibuerit, plus perdet clam quasi praehibuerit palam.
haec adeó ut ex hac nocte primum lex teneat senes.
1025 bene valete; atque, adulescentes, haec si vobis lex placet,
ob senum hercle industriam vos aequom est clare plaudere.
Tap any Latin word to look it up
An open-access project
Leo 1895
Leo, Weidmann, 1895 · 1895
The Editor

Friedrich Leo (1851–1914) was one of the greatest Latin scholars of the imperial German university system. Professor at Göttingen from 1889, he combined textual criticism with literary history to an unusual degree. His Geschichte der römischen Literatur (1913) was a landmark work, and his editions of Plautus (1895–1896) and Seneca's tragedies set new standards. Leo's Plautine scholarship was transformative: he was the first to systematically analyse Plautus's metrical practice, using it as a tool for detecting interpolations and establishing the text.

About This Edition

Leo's edition of Plautus, published by Weidmann in Berlin (2 vols., 1895–1896), represented a dramatic advance over previous editions. Leo was the first editor to take full account of the Ambrosian palimpsest (Codex Ambrosianus, 4th–5th century), the oldest witness to Plautus's text, which had been imperfectly read by earlier scholars. His text is characterised by rigorous metrical analysis and a willingness to identify passages he considered interpolated. W. M. Lindsay's OCT (1904–1905) drew heavily on Leo's work while sometimes differing on individual readings.

Tap any Latin word to look it up