Plautus Menaechmi
EN Lat Orig
Act 2
Menaechmvs
Voluptas nullast navitis, Messenio,
maior meo animo, quam quom ex alto procul
terram conspiciunt.
Messenio
Maior, non dicam dolo,
quam si adveniens terram videas quae fuerit tua.
230 sed quaeso, quam ob rem nunc Epidamnum venimus?
an quasi mare omnis circumimus insulas?
Menaechmvs
Fratrem quaesitum geminum germanum meum.
Messenio
Nam quid modi futurum est illum quaerere?
hic annus sextust postquam ei reí operam damus.
235 Histros, Hispanos, Massiliensis, Hilurios,
mare superum omne Graeciamque exoticam
orasque Italicas omnis, qua adgreditur mare,
sumus círcumvecti. acum, credo, quaereres,
acum invenisses, si appareret, iam diu.
240 hominem inter vivos quaeritamus mortuom;
nam invenissemus iam diu, si viveret.
Menaechmvs
Ergo istuc quaero certum qui faciat mihi,
qui sese dicat scire eum esse emortuom:
operam praeterea numquam sumam quaerere.
245 verum aliter vivos numquam desistam exsequi.
ego illúm scio quam cordi sit carus meo.
Messenio
In scirpo nodum quaeris. quin nos hinc domum
redimus, nisi si historiam scripturi sumus?
Menaechmvs
Dictum facessas, datum edis, caveas malo.
Messenio
250 Em
Menaechmvs
250 molestus ne sis, non tuo hoc fiet modo.
Messenio
illoc enim vérbo esse me servom scio.
non potuit paucis plura plane proloqui.
verum tamen néqueo contineri quin loquar.
audin, Menaechme? quom inspicio marsuppium,
255 viaticati hercle admodum aestive sumus.
ne tu hercle, opinor, nisi domum revorteris,
ubi nihil habebis, geminum dum quaeres, gemes.
nam ita est haec hominum natio: in Epidamnieis
voluptárii atque potatores maxumi;
260 tum sycophantae et palpatores plurumi
in urbe hac habitant; tum meretrices mulieres
nusquam perhibentur blandiores gentium.
propterea huic urbi nomen Epidamno inditumst,
quia nemo ferme huc sine damno devortitur.
Menaechmvs
265 Ego istúc cavebo. cedo dum huc mihi marsuppium.
Messenio
Quid eo vis?
Menaechmvs
Iam aps te metuo de verbis tuis.
Messenio
Quid metuis?
Menaechmvs
Ne mihi damnum in Epidamno duis.
tu magnus amator mulierum es, Messenio,
ego autem homo iracundus, animi perditi;
270 id utrumque, argentum quando habebo, cavero,
ne tu delinquas neve ego irascar tibi.
Messenio
Cape atque serva. me lubente feceris.
Cylindrvs
Bene opsonavi atque ex mea sententia,
bonum anteponam prandium pransoribus.
275 sed eccúm Menaechmum video. vae tergo meo,
prius iám convivae ambulant ante ostium,
quam ego opsonatu redeo. adibo atque alloquar.
Menaechme, salve.
Menaechmvs
Di te amabunt quisquis es.
Cylindrvs
Quisquis quis ego sim?
Menaechmvs
280 Non hercle vero.
Cylindrvs
280 Vbi convivae ceteri?
Menaechmvs
Quos tu convivas quaeris?
Cylindrvs
Parasitum tuom.
Menaechmvs
Meum parasitum? certe hic insanust homo.
Messenio
Dixin tibi esse hic sycophantas plurumos?
Menaechmvs
285 Quem tu parasitum quaeris, adulescens, meum?
Messenio
Peniculum éccum in vidulo salvom fero.
Cylindrvs
Menaechme, numero huc advenis ad prandium.
Menaechmvs
Responde mihi,
Cylindrvs
nunc opsonatu redeo.
Menaechmvs
adulescens: quibus hic pretiis porci veneunt
290 sacres sinceri?
Cylindrvs
290 Nummis.
Menaechmvs
290 Nummum a me accipe:
iube piari de mea pecunia.
nam équidem insanum esse te certo scio,
qui mihi molestu'smolestus es homini ignoto, quisquis es.
Cylindrvs
Cylindrus ego sum: non nosti nomen meum?
Menaechmvs
295 Si tu Cylindrus seu Coriendrus, perieris.
ego te non novi, neque novisse adeo volo.
Cylindrvs
Est tibi Menaechmo nomen, tantum quod sciam.
Menaechmvs
Pro sano loqueris quom me appellas nomine.
sed ubi novisti me?
Cylindrvs
Vbi ego te noverim,
300 qui amicam habes eram meam hanc Erotium?
Menaechmvs
Neque hercle ego habeo, neque te quis homo sis scio.
Cylindrvs
Non scis quis ego sim, qui tibi saepissime
cyathisso apud nos, quando potas?
Messenio
Ei mihi,
quom nihil est qui illi homini diminuam caput.
Menaechmvs
305 Tun cyathissare mihi soles, qui ante hunc diem
Epidamnum numquam vidi neque veni?
Cylindrvs
Negas?
Menaechmvs
Nego hercle vero.
Cylindrvs
Non tu in illisce aedibus
habitas?
Menaechmvs
Di illos homines, qui illic habitant, perduint.
Cylindrvs
Insanit hic quidem, qui ipse male dicit sibi.
310 audin, Menaechme?
Menaechmvs
310 Quid vis?
Cylindrvs
310 Si me consulas,
nummum illum quem mihi dudum pollicitu'spollicitus es dare
nam tu quidem hercle certo non sanu'ssanus es satis,
Menaechme, qui nunc ipsus male dicas tibi
iubeas, si sapias, porculum adferri tibi.
Messenio
Eu hercle hominem multum, et odiosum mihi.
Cylindrvs
Solet iocari saepe mecum illoc modo.
quam vis ridiculus est, ubi uxor non adest.
quid ais tu?
Menaechmvs
Quid vis, inquam.
Cylindrvs
Satin hoc quod vides
320 tribus vóbis opsonatumst, an opsono amplius,
tibi et parasito et mulieri?
Menaechmvs
Quas tu mulieres,
quos tu parasitos loquere?
Messenio
Quod te urget scelus,
qui huic sis molestus?
Cylindrvs
Quid tibi mecum est rei?
ego te non novi: cum hoc quem novi fabulor.
Messenio
325 Non edepol homo sanus es, certo scio.
Cylindrvs
Iam ergo haec madebunt faxo, nil morabitur.
proin tu ne quo abeas longius ab aedibus.
numquid vis?
Menaechmvs
Vt eas maximam malam crucem.
Cylindrvs
Ire hercle meliust te interim atque accumbere,
330 dum ego haec appono ad Volcani violentiam.
ibo intro et dicam te hic adstare Erotio,
ut te hinc abducat potius quam hic adstes foris.—
Menaechmvs
Iamne abiit illic? edepol haud mendacia
tua verba experior esse.
Messenio
Observato modo:
335 nam istic meretricem credo habitare mulierem,
ut quidem ille insanus dixit, qui hinc abiit modo.
Menaechmvs
Sed miror qui ille noverit nomen meum.
Messenio
Minime hercle mirum. morem hunc meretrices habent:
ad portum mittunt servolos, ancillulas;
340 si quae peregrina navis in portum advenit,
rogitant cuiatis sit, quid ei nomen siet,
postilla extemplo se applicant, agglutinant:
si pellexerunt, perditum amittunt domum.
nunc ín istoc portu stát navis praedatoria,
345 aps qua cavendum nobis sane censeo.
Menaechmvs
Mones quidem hercle recte.
Messenio
Tum demum sciam
recte monuisse, si tu recte caveris.
Menaechmvs
Tace dúm parumper, nam concrepuit ostium:
videamus qui hinc egreditur.
Messenio
Hoc ponam interim.
350 asservatote haec sultis, navales pedes.
Erotivm
Sine fóres sic, abi, nolo óperiri.
intús para, curá, vide, quod opúst fiat:
sterníte lectos, incéndite odores; múnditia
inlécebra animost amántium.
amánti amoenitás malost, nobís lucrost.
sed ubi ílle est, quem coquos ánte aedis esse áit? atque eccum video,
qui mi ést usui et plurímum prodest.
item hinc últro fit, ut méret, potissimus nostraé domi ut sit;
360 nunc éum adibo, adloquar ultro.
animúle mi, mihi mirá videntur,
te hic stáre foris, fores quoí pateant,
magis quám domus tua domus quom haéc tua sit.
omné paratumst, ut iússisti
365 atque út voluisti, néque tibi
ullá morast intus.
prandium, út iussisti, hic cúratumst:
ubi lúbet, ire licet áccubitum.
Menaechmvs
Quícum haec mulier loquitur?
Erotivm
Equidem tecum.
Menaechmvs
Quid mecum tibi
370 fuit umquam aut nunc est negoti?
Erotivm
370 Quia pol te unum ex omnibus
Venus me voluit magnificare, neque id haud immerito tuo.
nam ecastor solus benefactis tuis me florentem facis.
Menaechmvs
Certo haec mulier aut insana aut ebria est, Messenio,
quaé hominem ignotum compellet me tam familiariter.
Messenio
375 Dixin égo istaec hic solere fieri? folia nunc cadunt,
praeut si triduom hoc hic erimus: tum arbores in te cadent.
nam ita sunt hic meretrices: omnes elecebrae argentariae.
sed sine me dum hanc compellare. heus mulier, tibi dico.
Erotivm
Quid est?
Messenio
Vbi tu húnc hominem novisti?
Erotivm
Ibidem ubi hic me iam diu,
380 in Epidamno.
Messenio
380 In Epidamno? qui huc in hanc urbem pedem,
nisi hodie, numquam intro tetulit?
Erotivm
Heia, delicias facis.
mi Menaechme, quin, amabo, is intro? hic tibi erit rectius.
Menaechmvs
Haec quidem edepol recte appellat meo me mulier nomine.
nimis miror, quid hoc sít negoti.
Messenio
Oboluit marsuppium
385 huic istuc quod habes.
Menaechmvs
385 Atque edepol tu me monuisti probe.
accipe dum hoc. iam scibo, utrum haec me mage amet an marsuppium.
Erotivm
Eamus intro, ut prandeamus.
Menaechmvs
Bene vocas: tam gratiast.
Erotivm
Cur igitur me tibi iussisti coquere dudum prandium?
Menaechmvs
Egon te iussi coquere?
Erotivm
Certo, tibi et parasito tuo.
Menaechmvs
390 Cui, malum, parasito? certo haec mulier non sanast satis.
Erotivm
Peniculo.
Menaechmvs
Quis iste ést Peniculus? qui extergentur baxeae?
Erotivm
Scilicet qui dudum tecum venit, quom pallam mihi
detulisti, quám ab uxore tua surrupuisti.
Menaechmvs
Quid est?
tibi pallam dedi, quam uxori meae surrupui? sanan es?
395 certe haec mulier cantherino ritu ástans somniat.
Erotivm
Qui lubet ludibrio habere me atque ire infitias mihi
facta quae sunt?
Menaechmvs
Dic quid est id quod negem quod fecerim?
Erotivm
Pallam te hodie mihi dedisse uxoris.
Menaechmvs
Etiam nunc nego.
ego quidem neque umquam uxorem hábui neque habeo, neque huc
400 umquam, postquam natus sum, intra portam penetravi pedem.
prandi in navi, inde huc sum egressus, te conveni.
Erotivm
Eccere,
perii misera, quam tu mihi nunc navem narras?
Menaechmvs
Ligneam,
saepe tritam, saepe fixam, saepe excussam malleo;
quasi supellex pellionis, palus palo proxumust.
Erotivm
405 Iám, amabo, desiste ludos facere atque i hac mecum semul.
Menaechmvs
Nescio quem, mulier, alium hóminem, non me quaeritas.
Erotivm
Non ego te novi Menaechmum, Moscho prognatum patre,
qui Syracusis perhibere natus esse in Sicilia,
ubi rex Agathocles regnator fuit et iterum Phintia,
tertium Liparo, qui in morte regnum Hieroni tradidit,
nunc Hiero est?
Menaechmvs
Haud falsa, mulier, praedicas.
Messenio
Pro Iuppiter,
num istaec mulier illinc venit, quae te novit tam cate?
Menaechmvs
Hercle opinor, pernegari non potest.
Messenio
Ne feceris. periisti, si intrassis intra limen.
Menaechmvs
Quin tu tace modo.
bene res geritur. adsentabor quidquid dicet mulieri,
si possum hospitium nancisci. iam dudum, mulier, tibi
non imprudens advorsabar: hunc metuebam, ne meae
uxori renuntiaret de palla et de prandio.
nunc, quando vis, eamus intro.
Erotivm
Etiam parasitum manes?
Menaechmvs
Neque ego illum maneo, neque flocci facio, neque, si venerit,
eum volo intromitti.
Erotivm
Ecastor haud invita fecero.
425 sed scin quid te amabo ut facias?
Menaechmvs
425 Impera quid vis modo.
Erotivm
Pallam illam, quam dudum dederas, ad phrygionem ut deferas,
ut reconcinnetur atque ut opera addantur quae volo.
Menaechmvs
Hercle qui tu recte dicis: eádem ignorabitur,
ne uxor cognoscat te habere, si in via conspexerit.
Erotivm
430 Ergo mox auferto tecum, quando abibis.
Menaechmvs
430 Maxime.
Erotivm
Eamus intro
Menaechmvs
Iam sequar te. húnc volo etiam conloqui.
eho Messenio, accede huc.
Messenio
Quid negoti est?
Menaechmvs
sussciri.
Messenio
Quid eo opust?
Menaechmvs
Opus est. scio ut me dices.
Messenio
Tanto nequior.
Menaechmvs
Habeo praedam: tantum incepi óperis. ei quantum potes,
abduc istos in tabernam actutum devorsoriam.
tum facito ante solem occasum ut venias advorsum mihi.
Messenio
Non tu istas meretrices novisti, ere.
Menaechmvs
Tace, inquam
mihi dolebit, non tibi, si quid ego stulte fecero.
440 mulier haec stulta atque inscita est; quantum perspexi modo,
est hic praeda nobis.—
Messenio
Perii, iamne abis? periit probe:
ducit lembum dierectum navis praedatoria.
sed ego inscitus qui domino me postulem moderarier:
dicto me emit audientem, haud imperatorem sibi.
445 sequimini, ut, quod imperatum est, veniam advorsum temperi.—
Tap any Latin word to look it up
An open-access project
Leo 1895
Leo, Weidmann, 1895 · 1895
The Editor

Friedrich Leo (1851–1914) was one of the greatest Latin scholars of the imperial German university system. Professor at Göttingen from 1889, he combined textual criticism with literary history to an unusual degree. His Geschichte der römischen Literatur (1913) was a landmark work, and his editions of Plautus (1895–1896) and Seneca's tragedies set new standards. Leo's Plautine scholarship was transformative: he was the first to systematically analyse Plautus's metrical practice, using it as a tool for detecting interpolations and establishing the text.

About This Edition

Leo's edition of Plautus, published by Weidmann in Berlin (2 vols., 1895–1896), represented a dramatic advance over previous editions. Leo was the first editor to take full account of the Ambrosian palimpsest (Codex Ambrosianus, 4th–5th century), the oldest witness to Plautus's text, which had been imperfectly read by earlier scholars. His text is characterised by rigorous metrical analysis and a willingness to identify passages he considered interpolated. W. M. Lindsay's OCT (1904–1905) drew heavily on Leo's work while sometimes differing on individual readings.

Tap any Latin word to look it up