Plautus Menaechmi
EN Lat Orig
Act 1
Penicvlvs
Iuventus nomen fecit Peniculo mihi,
ideo quia mensam, quando edo, detergeo.
homines captivos qui catenis vinciunt
80 et qui fugitivis servis indunt compedes,
nimis stúlte faciunt mea quidem sententia.
nam homini misero si ad malum accedit malum,
maior lubido est fugere et facere nequiter.
nam se ex catenis eximunt aliquo modo.
85 tum compediti ánum lima praeterunt
aut lapide excutiunt clavom. nugae sunt eae.
quem tu adservare recte, ne aufugiat, voles,
esca atque potione vinciri decet.
apud ménsam plenam homini rostrum deliges;
90 dum tu illi quod edit et quod potet praebeas,
suo arbitratu ádfatim cottidie,
numquam edepol fugiet, tam etsi capital fecerit,
facile adservabis, dúm eo vinclo vincies.
ita istaéc nimis lenta vincla sunt escaria:
95 quam magis extendas, tanto adstringunt artius.
nam ego ad Menaechmum húnc eo, quo iam diu
sum iudicatus; ultro eo ut me vinciat.
nam illic homo homines non alit, verum educat,
recreatque: nullus melius medicinam facit.
100 ita est adulescens; ipsus escae maxumae
cerialis cenas dat, ita mensas exstruit,
tantas struices concinnat patinarias:
standumst in lecto, si quid de summo petas.
sed mi intervallum iam hos dies multos fuit:
105 domi domítus sum usque cum caris meis.
nam neque edo neque emo nisi quod est carissumum.
id quoque iam, cari qui instruontur deserunt.
nunc ad eum inviso. sed aperitur ostium.
Menaechmum eccum ipsum video, progreditur foras.
Menaechmvs
110 mala, ni stúlta sies, ni índomita impósque animi,
quód viro esse odió videas, túte tibi odio habeas.
praéterhac mihi tále post húnc diem
fáxis, faxó foris vídua visás patrem.
nám quotiens foras íre volo, retines, revocás, rogitas,
115 quó ego eam, quám rem agam, quíd negotí geram,
quíd petam, quid feram, quíd foris egerim.
portitorem domum duxi, ita omnem mihi
rem necesse eloqui est, quidquid egi atque ago.
nímium ego te habui délicatam; núnc adeo ut factúrus dicam.
120 quando égo tibi ancillás, penum,
lanam, aurum, vestem, purpuram bene praebeo nec quicquam eges,
malo cavebis si sapis, virum observare desines.
átque adeo, ne me nequiquam serves, ob eam industriam
hodie ducam scortum ad cenam atque aliquo condicam foras.
Penicvlvs
125 Illic homo se uxori simulat male loqui, loquitur mihi;
nam si foris cenat, profecto me, haud uxorem, ulciscitur.
Menaechmvs
Euax, iurgio hercle tandem uxorem abegi ab ianua.
ubi súnt amatores mariti? dona quid cessant mihi
conférre omnes congratulantes, quia pugnavi fortiter?
130 hánc modo uxori intus pallam surrupui, ad scortum fero.
sic hóc decet, dari facete verba custodi catae.
hoc fácinus pulchrumst, hoc probumst, hoc lepidumst, hoc factumst fabre:
meó malo a mala abstuli hoc, ad damnum deferetur.
avórti praedam ab hostibus nostrum salute socium.
Penicvlvs
135 Heús adulescens, ecqua in istac pars inest praeda mihi?
Menaechmvs
Perii, in insidias deveni.
Penicvlvs
Immo in praesidium, ne time.
Ego sum.
Menaechmvs
Quis homo est?
O mea Commoditas, o mea Opportunitas,
salve.
Penicvlvs
Salve.
Menaechmvs
Quid agis?
Penicvlvs
Teneo dextera genium meum.
Menaechmvs
Non potuisti magis per tempus mi advenire quam advenis.
Penicvlvs
140 Ita ego soleo: commoditatis omnis articulos scio.
Menaechmvs
Vin tu facinus luculentum inspicere?
Penicvlvs
Quis id coxit coquos?
iam sciam, si quid titubatumst, ubi reliquias videro.
Menaechmvs
Dic mi, enumquam tu vidisti tabulam pictam in pariete,
ubi aquila Catameitum raperet aut ubi Venus Adoneum?
Penicvlvs
145 Saepe. sed quid istaé picturae ad me attinent?
Menaechmvs
145 Age me aspice.
ecquid adsimulo similiter?
Penicvlvs
Quis istest ornatus tuos?
Menaechmvs
Dic hominem lepidissimum esse me.
Penicvlvs
Vbi essuri sumus?
Menaechmvs
Dic modo hoc quod ego te iubeo.
Penicvlvs
Dico: homo lepidissime.
Menaechmvs
Ecquid audes de tuo istuc addere?
Penicvlvs
Atque hilarissime.
Menaechmvs
150 Perge porro.
Penicvlvs
150 Non pergo hercle, nisi scio qua gratia.
litigium tibi est cum uxore, eo mi ábs te caveo cautius.
Menaechmvs
Clam uxoremst ubi pulchre habeamus atque hunc comburamus diem.
Penicvlvs
Age sane igitur, quando aequom oras, quam mox incendo rogum?
dies quidem iam ad umbilicum est dimidiatus mortuos.
Menaechmvs
Te morare, mihi quom obloquere.
Penicvlvs
Oculum ecfodito per solum
mihi, Menaechme, si ullum verbum faxo nisi quod iusseris.
Menaechmvs
Etiam concede huc.
Concede huc a foribus.
Penicvlvs
Fiat.
Licet.
Menaechmvs
Etiam nunc concede audacter ab leonino cavo.
Penicvlvs
160 Eu edepol ne tu, ut ego opinor, esses agitator probus.
Menaechmvs
Quidum?
Penicvlvs
Ne te uxor sequatur, respectas identidem.
Menaechmvs
Sed quid ais?
Penicvlvs
Egone? id enim quod tu vis, id aio atque id nego.
Menaechmvs
Ecquid tu de odore possis, si quid forte olfeceris,
facere coniecturam ?
(Penicvlvs)
165 captum sit collegium.
Menaechmvs
Agedum odorare hanc quam ego habeo pallam. quid olet? apstines?
Penicvlvs
Summum ólfactare oportet vestimentum muliebre,
nam ex istoc loco spurcatur nasum odoreinlucido.
Menaechmvs
Olfacta igitur hinc, Penicule. lepide ut fastidis.
Penicvlvs
Decet.
Menaechmvs
170 Quid igitur? quid olet? responde.
Penicvlvs
170 Furtum, scortum, prandium.
tibi fuant
elocutus, nam
nunc ad amicam deferetur hanc meretricem Erotium.
mihi, tibi atque illi iubebo iam adparari prandium.
Eu.
Menaechmvs
175 Inde usque ad diurnam stellam crastinam potabimus.
Penicvlvs
175 Eu,
expedite fabulatu'sfabulatus es. iam fores ferio?
Menaechmvs
Feri.
vel mane etiam.
Penicvlvs
Mille passum commoratu'scommoratus es cantharum.
Menaechmvs
Placide pulta.
Penicvlvs
Metuis, credo, ne fores Samiae sient.
Menaechmvs
Mane, mane obsecro hercle: eapse eccam exit. oh, solem vides
satin ut occaecatust prae huius corporis candoribus?
Erotivm
Anime mi, Menaechme, salve.
Penicvlvs
Quid ego?
Erotivm
Extra numerum es mihi.
Penicvlvs
Idem istuc aliis adscriptivis fieri ad legionem solet.
Menaechmvs
Ego istic mihi hodie adparari iussi apud te proelium.
Erotivm
Hodie id fiet.
Menaechmvs
In eo uterque proelio potabimus;
uter ibi melior bellator erit inventus cantharo,
tuest legio adiudicato, cum utro hanc noctem sies.
ut ego uxorem, mea voluptas, ubi te aspicio, odi male.
Erotivm
190 Interim nequis quin eius aliquid indutus sies.
quid hoc est?
Menaechmvs
Induviae tuae atque uxoris exuviae, rosa.
Erotivm
Superas facile, ut superior sis mihi quam quisquam qui impetrant.
Penicvlvs
Meretrix tantisper blanditur, dum illud quod rapiat videt;
nam si amabas, iám oportebat nasum abreptum mordicus.
Menaechmvs
Sustine hoc, Penicule: exuvias facere quas vovi volo.
Penicvlvs
Cedo; sed obsecro hercle, salta sic cum palla postea.
Menaechmvs
Ego saltabo? sanus hercle non es.
Penicvlvs
Egone an tu magis?
si non saltas, exue igitur.
Menaechmvs
Nimio ego hanc periculo
200 surrupui hodie. meo quidem animo ab Hippolyta subcingulum
Hercules haud aeque magno umquam abstulit periculo.
cape tibi hanc, quando una vivis meis morigera moribus.
Erotivm
Hoc animo decet animatos esse amatores probos.
Penicvlvs
Qui quidem ad mendicitatem se properent detrudere.
Menaechmvs
205 Quattuor minis ego emi istanc anno uxori meae.
Penicvlvs
Quattuor minae perierunt plane, ut ratio redditur.
Menaechmvs
Scin quid volo ego te accurare?
Erotivm
Scio, curabo quae voles.
Menaechmvs
Iube igitur tribus nóbis apud te prandium accurarier
atque aliquid scitamentorum de foro opsonarier,
210 glandionidam suillam, laridum pernonidam,
aut sincipitamenta porcina aut aliquid ad eum modum,
madida quae mi adposita in mensa miluinam suggerant;
atque actutum.
Erotivm
Licet ecastor.
Menaechmvs
Nos prodimus ad forum.
iam hic nos erimus: dum coquetur, interim potabimus.
Erotivm
215 Quando vis veni, parata res erit.
Menaechmvs
215 Propera modo.
sequere tu.—
Penicvlvs
Ego hercle vero te et servabo et te sequar,
neque hodie ut te perdam, meream deorum divitias mihi.—
Erotivm
Evocate intus Culindrum mihi coquom actutum foras.
sportulam cape atque argentum. eccos tris nummos habes.
Cylindrvs
220 Habeo.
Erotivm
220 Abi atque obsonium adfer; tribus vide quod sit satis:
neque defiat neque supersit.
Cylindrvs
Cuius modi homines erunt?
Erotivm
Ego et Menaechmus et parasitus eius.
Cylindrvs
Iam isti sunt decem;
nam parasitus octo hominum munus facile fungitur.
Erotivm
Elocuta sum convivas, ceterum cura.
Cylindrvs
Licet.
225 cocta sunt, iube ire accubitum.
Erotivm
225 Redi cito.
Cylindrvs
225 Iam ego hic ero.—
Tap any Latin word to look it up
An open-access project
Leo 1895
Leo, Weidmann, 1895 · 1895
The Editor

Friedrich Leo (1851–1914) was one of the greatest Latin scholars of the imperial German university system. Professor at Göttingen from 1889, he combined textual criticism with literary history to an unusual degree. His Geschichte der römischen Literatur (1913) was a landmark work, and his editions of Plautus (1895–1896) and Seneca's tragedies set new standards. Leo's Plautine scholarship was transformative: he was the first to systematically analyse Plautus's metrical practice, using it as a tool for detecting interpolations and establishing the text.

About This Edition

Leo's edition of Plautus, published by Weidmann in Berlin (2 vols., 1895–1896), represented a dramatic advance over previous editions. Leo was the first editor to take full account of the Ambrosian palimpsest (Codex Ambrosianus, 4th–5th century), the oldest witness to Plautus's text, which had been imperfectly read by earlier scholars. His text is characterised by rigorous metrical analysis and a willingness to identify passages he considered interpolated. W. M. Lindsay's OCT (1904–1905) drew heavily on Leo's work while sometimes differing on individual readings.

Tap any Latin word to look it up