Plautus Epidicus
EN Lat Orig
Act 1
Epidicvs
Heús, adulescens.
Thesprio
Quís properantem reprehendit pállio?
Epidicvs
Familiaris.
Thesprio
Fateor, nam odio es nimium familiariter.
Epidicvs
Réspice vero, Thésprio.
Thesprio
Oh,
Epidicumne ego conspicor?
Epidicvs
5 Satis recte oculis uteris.
Thesprio
Salve.
Epidicvs
Di dent quae velis.
veníre salvom gaudeo.
Thesprio
Quid ceterum?
Epidicvs
Quod eo adsolet:
cena tibi dabitur.
Thesprio
Spondeo.
Epidicvs
Quid?
Thesprio
Me accepturum, si dabis.
Epidicvs
Quid agis? ut vales? exemplum adesse intellego. euge,
10 córpulentior videre atque habitior.
Thesprio
10 Huic gratia.
Epidicvs
Quám quidem te iam diu
perdidisse oportuit.
Thesprio
Mínus iam furtificus sum quam antehac.
Epidicvs
Quid ita?
Thesprio
Rapio propalam.
Epidicvs
Di immortales te infelicent, ut tu es gradibus grandibus.
nam út apud portum te conspexi, curriculo occepi sequi:
15 vix adipiscendi potestas modo fuit.
Thesprio
15 Scurra es.
Epidicvs
15 Scio
te esse equidem hominem militarem.
Thesprio
Audacter quam vis dicito.
quid ais? perpetuen valuisti?
Epidicvs
Varie.
Thesprio
Qui varie valent,
capreáginum hominum nón placet mihi néque pantherinúm genus.
Epidicvs
Quid tíbi vis dicam nisi quod est? ut illaé res? responde.
Thesprio
Probe.
Epidicvs
20 Quid erílis noster filius?
Thesprio
20 Valet púgilice atque athletice.
Epidicvs
Voluptábilem mihi nuntium tuo advéntu adportas, Thesprio.
sed ubíst is?
Thesprio
Advenit simul.
Epidicvs
Vbi is ergo est? nisi si in vidulo
aut si in mellina attulisti.
Thesprio
Di te perdant.
Epidicvs
Te volo
percóntari: operam da, ópera reddetúr tibi.
Thesprio
25 Ius dícis.
Epidicvs
25 Me decet.
Thesprio
25 Iam tu autem nobis praeturam geris?
Epidicvs
Quem díces digniorem esse hominem hódie Athenis alterum?
Thesprio
At únum a praetura tua,
Epídice, abest.
Epidicvs
Quidnam?
Thesprio
Scies:
lictores duo, duo ulmei
fasces virgarum.
Epidicvs
Vae tibi.
sed quíd ais?
Thesprio
Quid rogas?
Epidicvs
Vbi árma sunt Stratíppocli?
Thesprio
30 Pól illa ad hostis transfugerunt.
Epidicvs
30 Armane?
Thesprio
30 Atque equidem cito.
Epidicvs
30 Sérione dicis tu?
Thesprio
Sério, inquam: hostes habent.
Epidicvs
Édepol facinus improbum.
Thesprio
At iam ante alii fecerunt idem.
erit illi illa res honori.
Epidicvs
Qui?
Thesprio
Quia ante aliis fuit.
Mulciber, credo, arma fecit quaé habuit Stratippocles:
35 travolaverunt ad hostis.
Epidicvs
35 Tum ille prognatus Theti
sine perdat: alia apportabunt éi Nerei filiae.
id módo videndum est, ut materies suppetat scutariis,
si in singulis stipendiis is ad hostis exuvias dabit.
Thesprio
Supersede istis rebus iam.
Epidicvs
Tu ipse, ubi lubet, finem face.
Thesprio
40 Desiste percontarier.
Epidicvs
40 Loquere ipse: ubist Stratippocles?
Thesprio
Est causa qua causa simul mecum ire veritust.
Epidicvs
Quidnam id est?
Thesprio
Patrem videre se nevolt etiam nunc.
Epidicvs
Quapropter?
Thesprio
Scies.
quia forma lepida et liberali captivam adulescentulam
praeda mercatust.
Epidicvs
Quid ego ex te audio?
Thesprio
Hoc quod fabulor.
Epidicvs
45 Cúr eam emit?
Thesprio
45 Animi causa.
Epidicvs
45 Quót illic homo animos habet?
nam cérto, prius quam hinc ád legionem abiít domo,
ipsús mandavit mi, áb lenone ut fídicina,
quam amábat, emeretúr sibi. id ei ímpetratum réddidi.
Thesprio
Vtcúmque in alto ventust, Epidice, exim velum vortitur.
Epidicvs
50 Vaé misero mihí, male perdidit me.
Thesprio
50 Quíd istuc? quidnam est?
Epidicvs
Quid istanc quam emit, quanti eam emit?
Thesprio
Vili.
Epidicvs
Haud istuc te rogo.
Thesprio
Quid ígitur?
Epidicvs
Quot minis?
Thesprio
Tot: quadraginta minis.
íd adeo argentum ab danista apud Thébas sumpsit faenore,
in dies minasque argenti singulas nummis.
Epidicvs
Papae.
Thesprio
55 Ét is danista advenit una cúm eo, qui argentum petit.
Epidicvs
Di immortales, ut ego interii basilice.
Thesprio
Quid iam? aut quid est,
Epídice?
Epidicvs
Perdidit me.
Thesprio
Quís?
Epidicvs
Ille qui arma pérdidit.
Thesprio
Nam quíd ita?
Epidicvs
Quia cottidie ipse ad me ab legione epistulas
mittebatsed taceam optumum est,
60 plus scire satiust quam loqui servom hominem. ea sapientia est.
Thesprio
Néscio edepol quid tu timidus es, trepidas, Epidice, ita voltum tuom
videór videre commeruisse hic me absente in te aliquid mali.
Epidicvs
Potin út molestus ne sies?
Asta, abire hinc non sinam.
Thesprio
Abeo.
Quíd nunc me retinés?
Epidicvs
Amatne ístam quam emit de praeda?
Thesprio
Rogas?
65 deperit.
Epidicvs
65 Detegetur corium de tergo meo. †
Thesprio
Plusque amat quam te umquam amavit.
Epidicvs
Iuppiter te perduit.
Thesprio
Mítte nunciam, nam ílle me vetuit domum
venire, ad Chaeribulum iussit huc in proxumum;
íbi manere iussit, eo venturust ipsus.
Epidicvs
Quid ita?
Thesprio
Dicam:
70 quía patrem prius convenire se non volt neque conspicari,
quám id argentum, quod debetur pro illa, denumeraverit.
Epidicvs
edepol res turbulentas.
Thesprio
Mitte me ut eam nunciam.
Epidicvs
Haécine ubi scibit senex,
púppis pereunda est probe.
Thesprio
75 Quíd istuc ad me attinet,
quó tu intereas modo?
Epidicvs
Quía perire solus nolo, te cupio perire mecum,
benevolens cum benevolente.
Thesprio
Abi ín malam rem maxumam a me
cum ístac condicione.
Epidicvs
I sane, siquidem festinas magis.
Thesprio
80 Numquam hominem quemquam conveni, unde abierim lubentius.—
Epidicvs
Illic hinc abiit. solus nunc es. quo in loco haec res sit vides,
Epidice: nisi quid tibi in tete auxili est, absumptus es.
tantae in te impendent ruinae: nisi suffulcis firmiter,
non potes subsistere, itaque in te inruont montes mali.
85 néque ego nunc quó modo
me éxpeditum ex impedito faciam, consilium placet.
égo miser pérpuli
meís dolis senem, ut censeret suam sese emere filiam:
ís suo fílio
90 fídicinam emit, quam ipse amat, quam ábiens mandavit mihi.
sibi nunc álteram
áb legione adduxit animi causa, corium perdidi.
nam úbi senex sénserit
síbi data esse verba, virgis dorsum despoliet meum.
át enim tu praecave.
95 át enimbat enim, nihil est istuc. plane hoc corruptumst caput.
néquam homo es, Epidice.
quí lubidost male loqui?
quía tu tete deseris.
quíd faciam? mén rogas?
tu quidem antehac aliis solebas dare consilia mutua.
100 aliquid aliqua reperiundumst. sed ego cesso ire obviam
adulescenti, ut quid negoti sit sciam. atque ipse illic est.
tristis est. cum Chaeribulo incedit aequali suo.
huc concedam, orationem unde horum placide persequar.
Stratippocles
Rem tibi sum elocutus omnem, Chaeribule, atque admodum
105 meorum maerorum atque amorum summam edictavi tibi.
Chaeribvlvs
Praeter aetatem et virtutem stultus es, Stratippocles.
idne pudet te, quia captivam genere prognatam bono
de praeda es mercatus? quis erit, vitio qui id vortat tibi?
Stratippocles
Qui invident omnes inimicos mi illoc facto repperi;
110 at pudicitiae eius numquam nec vim nec vitium attuli.
Chaeribvlvs
Iam istoc probior es meo quidem animo, cúm in amore temperes.
Stratippocles
Nihil agit qui diffidentem verbis solatur suis;
is est amicus, qui in re dubia re iuvat, ubi rest opus.
Chaeribvlvs
Quid tibi me vis facere?
Stratippocles
Argenti dare quadraginta minas,
115 quod danistae detur, unde ego illud sumpsi faenore.
Chaeribvlvs
Si hercle haberem
Stratippocles
Nam quid te igitur retulit
beneficum esse oratione, si ad rem auxilium emortuom est?
Chaeribvlvs
Quin edepol egomet clamore differor, difflagitor.
Stratippocles
Malim istius modi mihi amicos furno mersos quam foro.
120 sed operam Epidici nunc me emere pretio pretioso velim.
quem quidem égo hominem irrigatum plagis pistori dabo,
nisi hodie prius comparassit mihi quadraginta minas,
quam argenti fuero elocutus ei postremam syllabam.
Epidicvs
Salva res est: bene promittit, spero servabit fidem.
125 sine meo sumptu paratae iam sunt scapulis symbolae.
aggrediar hominem. advenientem péregre erum suom Stratippoclem
impertit salute servos Epidicus.
Stratippocles
Vbi is est?
Epidicvs
Adest.
salvom huc advenisse
Stratippocles
Tam tibi istuc credo quam mihi.
Epidicvs
Benene usque valuisti?
Stratippocles
A morbo valui, ab animo aeger fui.
Epidicvs
130 Quod ad me attinuit, ego curavi: quod mandavisti mihi
impetratum est, empta ancilla, quod tute ad me litteras
missiculabas.
Stratippocles
Perdidisti omnem operam.
Epidicvs
Nam qui perdidi?
Stratippocles
Quia meo neque cara est cordi neque placet.
Epidicvs
Quid retulit
mihi tanto opere te mandare et mittere ad me epistulas?
Stratippocles
135 Illam amabam olím, nunc iam alia cura impendet pectori.
Epidicvs
Hercle miserum est ingratum esse hómini id quod facias bene.
ego quod bene feci male feci, quia amor mutavit locum.
Stratippocles
Desipiebam mentis, cum illa scripta mittebam tibi.
Epidicvs
Men piacularem oportet fieri ob stultitiam tuam,
140 ut meum tergum tuae stultitiae subdas succidaneum?
Stratippocles
Quid istic? verba facimus. huic homini ópust quadraginta minis
celeriter calidis, danistae quas resolvat, et cito.
Epidicvs
Dic modo unde auferre me vis. a quo trápezita peto?
Stratippocles
Vnde libet. nam ni ante solem occasum elo
145 meam domum ne inbitas: tu te in pistrinum
Epidicvs
Facile tu istuc sine periclo et cura, corde libero
fabulare; novi ego nostros: mihi dolet cum ego vapulo.
Stratippocles
Quid tu nunc? patierin ut ego me interimam?
Epidicvs
Ne feceris.
ego istuc accedam periclum potius atque audaciam.
Stratippocles
150 Nunc places, nunc ego te laudo.
Epidicvs
150 Patiar ego istuc quod lubet.
Stratippocles
Quid illa fiet fidicina igitur?
Epidicvs
Aliqua res reperibitur,
aliqua ope exsólvar, extricabor aliqua.
Stratippocles
Plenus consili es.
novi ego te.
Epidicvs
Est Euboicus miles locuples, multo auro potens,
qui úbi tibi istam emptam esse scibit atque hanc adductam alteram,
155 continuo te orabit ultro ut illam tramittas sibi.
sed ubi illa est quam tu adduxisti tecum?
Stratippocles
Iam faxo hic erit.
Chaeribvlvs
Quid hic nunc agimus?
Stratippocles
Eamus intro huc ad te, ut hunc hodie diem
luculentum habeamus.—
Epidicvs
Ite intro, ego de re argentaria
iam senatum convocabo in corde consiliarium,
160 quoi potissimum indicatur bellum unde argentum auferam.
Epidice, vide quid agas, ita res subito haec obiectast tibi;
non enim núnc tibi dormitandi neque cunctandi copia est:
adeundumst. senem oppugnare certumst consilium mihi.
i ábi intro atque ádulescenti dic iam nostro erili filio,
165 ne hinc foras ámbulet neve usquam óbviam veniat seni.—
Tap any Latin word to look it up
An open-access project
Leo 1895
Leo, Weidmann, 1895 · 1895
The Editor

Friedrich Leo (1851–1914) was one of the greatest Latin scholars of the imperial German university system. Professor at Göttingen from 1889, he combined textual criticism with literary history to an unusual degree. His Geschichte der römischen Literatur (1913) was a landmark work, and his editions of Plautus (1895–1896) and Seneca's tragedies set new standards. Leo's Plautine scholarship was transformative: he was the first to systematically analyse Plautus's metrical practice, using it as a tool for detecting interpolations and establishing the text.

About This Edition

Leo's edition of Plautus, published by Weidmann in Berlin (2 vols., 1895–1896), represented a dramatic advance over previous editions. Leo was the first editor to take full account of the Ambrosian palimpsest (Codex Ambrosianus, 4th–5th century), the oldest witness to Plautus's text, which had been imperfectly read by earlier scholars. His text is characterised by rigorous metrical analysis and a willingness to identify passages he considered interpolated. W. M. Lindsay's OCT (1904–1905) drew heavily on Leo's work while sometimes differing on individual readings.

Tap any Latin word to look it up