Plautus Curculio
EN Lat Orig
Act 4
Choragvs
Edepol nugatorem lepidum lepide hunc nactust Phaedromus.
halapantam an sycophantam mágis esse dicam nescio.
ornamenta quae locavi metuo ut possim recipere;
465 quamquam cum istoc mihi negoti nihil est: ipsi Phaedromo
credidi; tamen asservabo. sed dum hic egreditur foras,
commonstrabo, quo in quemque hominem facile inveniatis loco,
ne nimio opere sumat operam si quem conventum velit,
vel vitiosum vel sine vitio, vel probum vel improbum.
470 qui periurum convenire volt hominem ito in comitium;
qui mendacem et gloriosum, ápud Cloacinae sacrum,
ditis damnosos maritos sub basilica quaerito.
ibidem erunt scorta exoleta quique stipulari solent,
symbolarum collatores apud forum piscarium.
475 in foro infimo boni homines atque dites ambulant,
in medio propter canalem, ibi ostentatores meri;
confidentes garrulique et malevoli supera lacum,
qui alteri de nihilo audacter dicunt contumeliam
et qui ipsi sat habent quod in se possit vere dicier.
480 sub veteribus, ibi sunt qui dant quique accipiunt faenore.
pone aedem Castoris, ibi sunt subito quibus credas male.
in Tusco vico, ibi sunt homines qui ipsi sese venditant,
in Velabro vel pistorem vel lanium vel haruspicem
vel qui ipsi vorsant vel qui aliis ubi vorsentur praebeant.
485 ditis damnosos maritos apud Leucadiam Oppiam.
sed interim fores crepuere: linguae moderandum est mihi.—
Cvrcvlio
I prae, virgo: nón queo quod póne me est serváre.
et aurum et vestem omnem suam esse aiebat quam haec haberet.
Cappadox
Nemo it infitias.
Cvrcvlio
At tamen meliusculum est monere.
Lyco
490 Memento promisisse te, si quisquam hanc liberali
causa manu assereret, mihi omne argentum redditum iri,
minas triginta.
Cappadox
Meminero, de istoc quietus esto.
et nunc idem dico.
Cvrcvlio
Et quidem meminisse ego haec volam te.
Cappadox
Memini, et mancupio tibi dabo.
Cvrcvlio
Egon ab lenone quicquam
495 mancupio accipiam, quibus sui nihil est nisi una lingua,
qui abiurant si quid creditum est? alienos mancupatis,
alienos manu emittitis alienisque imperatis,
nec vobis auctor ullus est nec vosmet estis ulli.
item genus est lenonium inter homines meo quidem animo
500 ut muscae, culices, cimices pedesque pulicesque:
odio et malo et molestiae, bono usui estis nulli,
nec vobiscum quisquam in foro frugi consistere audet;
qui constitit, culpant eum, conspicitur vituperatur,
eum rem fidemque perdere, tam etsi nil fecit, aiunt.
Lyco
505 Edepol lenones meo animo novisti, lusce, lepide.
Cvrcvlio
Eodem hércle vos pono et paro: parissimi estis hibus:
hi saltem in occultis locis prostant, vos in foro ipso;
vos faenore homines, hi male suadendo et lustris lacerant.
rogitationis plurimas propter vos populus scivit,
510 quas vos rogatas rumpitis: aliquam reperitis rimam;
quasi aquam ferventem frigidam esse, ita vos putatis leges.
Cappadox
Hau male meditate maledicax es.
Lyco
Tacuisse mavellem.
Cvrcvlio
Indignis si male dicitur, male dictum id esse dico,
verum si dignis dicitur, bene dictumst meo quidem animo.
515 ego mancupem te nil moror nec lenonem alium quemquam.
Lyco, numquid vis?
Lyco
Bene vale.
Cvrcvlio
Vale.
Cappadox
Heus tu, tibi ego dico.
Cvrcvlio
Eloquere, quid vis?
Cappadox
Quaeso, ut hanc cures, ut bene sit isti.
bene ego istam eduxi meae domi et pudice.
Cvrcvlio
Si huius miseret,
ecquid das qui bene sit?
Cappadox
Malúm.
Cvrcvlio
Opust hóc qui te procures.
Cappadox
520 Quid stulta ploras? ne time, bene hercle vendidi égo te;
fac sis bonae frugi sies, sequere istum bella belle.
Lyco
Summane, numquid nunciam me vis?
Cvrcvlio
Vale atque salve,
nam et operam et pecuniam benigne praebuisti.
Lyco
Salutem multam dicito patrono.
Cvrcvlio
Nuntiabo.—
Lyco
525 Numquid vis, leno?
Cappadox
525 Istas minas decem, qui me procurem,
dum melius sit mihi, des.
Lyco
Dabuntur, cras peti iubeto.—
Cappadox
Quando bene gessi rem, volo hic in fano supplicare.
nam illam minis olim decem puellam parvolam emi,
sed eum qui mi illam vendidit numquam postilla vidi;
530 periisse credo. quíd id mea refert? ego argentum habeo.
quoi hómini di sunt propitii, lucrum ei profecto obiciunt.
nunc rei divinae operam dabo. certumst bene me curare.—
Therapontigonvs
Nón ego nunc medíocri incedo irátus iracúndia,
sed eapse illa qua excidionem facere condidici oppidis.
535 nunc nisi tu mihi propere properas dare iam triginta minas,
quas ego apud te deposivi, vitam propera ponere.
Lyco
Non edepol nunc ego te mediocri macto infortunio,
sed eopse illo quo mactare soleo quoi nil debeo.
Therapontigonvs
Ne te mi facias ferocem aut supplicare censeas.
Lyco
540 Nec tu me quidem umquam subiges, redditum ut reddam tibi,
nec daturus súm.
Therapontigonvs
Idem ego istuc quom credebam credidi,
te nihil esse redditurum.
Lyco
Quor nunc a me igitur petis?
Therapontigonvs
Scire volo quoi reddidisti.
Lyco
Lusco liberto tuo,
is Summanum se vocari dixit, éi reddidi.
545 qui has tabellas obsignatas attulit.
Therapontigonvs
545 Quas tu mihi tabellas?
quos tu mihi luscos libertos, quos Summanos somnias?
nec mihi quidém libertus ullust.
Lyco
Fácis sapientius
quam parslenonum, libertos quí habent et eos deserunt.
Therapontigonvs
Quid feci
Lyco
Quod mandasti feci, túi honoris gratia,
550 tuom qui signum ad me attulisset, nuntium ne spernerem.
Therapontigonvs
Stultior stulto fuisti, qui tabellis crederes.
Lyco
Quis res publica et privata geritur, nonne eis crederem?
ego abeo, tibi res solutast recte. bellator, vale.
Therapontigonvs
Quid valeam?
Lyco
Aut tu aegrota aetatem, si lubet, per me quidem.—
Therapontigonvs
555 Quid ego nunc faciam? quid refert me fecisse regibus
ut mi oboedirent, si hic me hodie umbraticus deriserit?
Cappadox
Quoi homini di sunt propitii, ei non esse iratos puto.
postquam rem divinam feci, venit in mentem mihi,
ne trapezita exulatum abierit, argentum ut petam,
560 ut ego potius comedim quam ille.
Therapontigonvs
560 Iusseram salvere te.
Cappadox
Therapontigone Platagidore, salve; salvos quom advenis
in Epidaurum, hic hodie apud menumquam delinges salem.
Therapontigonvs
Bene vocas, verum locata res estut male sit tibi.
sed quid agit meum mercimonium ápud te?
Cappadox
Nil apud quidem,
565 ne facias testis, neque equidem debeo quicquam.
Therapontigonvs
565 Quid est?
Cappadox
Quod fui iuratus feci.
Therapontigonvs
Reddin an non virginem,
prius quam te huic meae machaerae óbicio, mastigia?
Cappadox
Vapulare ego te vehementer iubeo: ne me territes.
illa abductast, tu auferere hinc a me, si perges mihi
570 male loqui, profecto, cuí ego nisi malum nil debeo.
Therapontigonvs
Mihin malum minitare?
Cappadox
Atque edepol non minitabor, sed dabo,
mihi si perges mólestus esse.
Therapontigonvs
Leno minitatur mihi,
meaeque pugnae proeliares plurimae optritae iacent?
at ita me machaera et clupeus
575 bene iuvent pugnantem in acie: nisi mi virgo redditur,
iam ego te faciam ut hic formicae frustillatim differant.
Cappadox
At ita me volsellae, pecten, speculum, calamistrum meum
bene me amassint meaque axitia linteumque extersui,
ut ego tua magnifica verba néque istas tuas magnas minas
580 non pluris facio quam ancillam meam quae latrinam lavat.
ego illam reddidi qui argentum a te attulit.
Therapontigonvs
Quis is est homo?
Cappadox
Tuom libertum ésse aiebat sese Summanum.
Therapontigonvs
Meum?
attat, Curculio hercle verba mihi dedit, cum cogito.
is mihi anulum subripuit.
Cappadox
Perdidistin tu anulum?
585 miles pulchre centuriatus est expuncto in manipulo.
Therapontigonvs
Vbi nunc Curculionem inveniam?
Cappadox
In tritico facillume,
vel quingentos curculiones pro uno faxo reperias.
ego abeo, vale atque salve.—
Therapontigonvs
Male vale, male sit tibi.
quid ego faciam? maneam an abeam? sicin mi esse os oblitum?
590 cupio dare mercedem qui illunc ubi sit commonstret mihi.
Tap any Latin word to look it up
An open-access project
Leo 1895
Leo, Weidmann, 1895 · 1895
The Editor

Friedrich Leo (1851–1914) was one of the greatest Latin scholars of the imperial German university system. Professor at Göttingen from 1889, he combined textual criticism with literary history to an unusual degree. His Geschichte der römischen Literatur (1913) was a landmark work, and his editions of Plautus (1895–1896) and Seneca's tragedies set new standards. Leo's Plautine scholarship was transformative: he was the first to systematically analyse Plautus's metrical practice, using it as a tool for detecting interpolations and establishing the text.

About This Edition

Leo's edition of Plautus, published by Weidmann in Berlin (2 vols., 1895–1896), represented a dramatic advance over previous editions. Leo was the first editor to take full account of the Ambrosian palimpsest (Codex Ambrosianus, 4th–5th century), the oldest witness to Plautus's text, which had been imperfectly read by earlier scholars. His text is characterised by rigorous metrical analysis and a willingness to identify passages he considered interpolated. W. M. Lindsay's OCT (1904–1905) drew heavily on Leo's work while sometimes differing on individual readings.

Tap any Latin word to look it up