Plautus Curculio
EN Lat Orig
Act 3
Lyco
Beatus videor: subduxi ratiunculam,
quantum aeris mihi sit quantumque alieni siet:
dives sum, si non reddo eis quibus debeo.
si reddo illis quibus debeo, plus alieni est.
375 verum hercle vero cum belle recogito,
si magis me instabunt, ad praetorem sufferam.
habent hunc morem plerique argentarii,
ut alius alium poscant, reddant nemini,
pugnis rem solvant, si quis poscat clarius.
380 qui homo mature quaesivit pecuniam,
nisi eam mature parsit, mature esurit.
cupio aliquem emere puerum, qui usurarius
nunc mihi quaeratur. usus est pecunia.
Cvrcvlio
Nil tu me saturum monueris. memini et scio.
385 ego hoc effectum lepide tibi tradam. tace.
edepol ne ego hic med intus explevi probe,
et quidem reliqui in ventre cellae uni locum,
ubi reliquiarum reliquias reconderem.
quis hic est qui operto capite Aesculapium
390 salutat? attat, quem quaerebam. sequere me.
simulabo quasi non noverim. heus tu, te volo.
Lyco
Vnocule, salve.
Cvrcvlio
Quaeso, deridesne me?
Lyco
De Coclitum prosapia te esse arbitror,
nam ei sunt unoculi.
Cvrcvlio
Catapulta hoc ictum est mihi
395 apud Sicyonem.
Lyco
395 Nam quid id refert mea,
an aula quassa cum cinere effossus siet?
Cvrcvlio
Superstitiosus hic quidem est, véra praedicat;
nam illaec catapultae ád me crebro commeant.
adulescens, ob rem publicam hoc intus mihi
400 quod insigne habeo, quaeso ne me incomities.
Lyco
Licetne ínforare, si incomitiare non licet?
Cvrcvlio
Non inforabis me quidem, nec mihi placet
tuom profecto nec forum nec comitium.
sed hunc, quem quaero, commonstrare si potes,
405 inibis a me solidam et grandem gratiam.
Lyconem quaero tarpezitam.
Lyco
Dic mihi,
quid eum nunc quaeris? aut cuiati'scuiatis es?
Cvrcvlio
Eloquar.
ab Therapontigono Platagidoro milite.
Lyco
Novi edepol nomen, nam mihi istoc nomine,
410 dum scribo, explevi totas ceras quattuor.
sed quid Lyconem quaeris?
Cvrcvlio
Mandatumst mihi,
ut has tabellas ad eum ferrem.
Lyco
Quis tu homo es?
Cvrcvlio
Libertus illius, quem omnes Summanum vocant.
Lyco
Summane, salve. qui Summanu'sSummanus es? fac sciam.
Cvrcvlio
415 Quia vestimenta, ubi obdormivi ebrius,
summano, ob eam rem me omnes Summanum vocant.
Lyco
Alibi te meliust quaerere hospitium tibi:
apud profecto nihil est Summano loci.
sed istúm quem quaeris ego sum.
Cvrcvlio
Quaeso, tune is es,
420 Lyco trapezita?
Lyco
420 Ego sum.
Cvrcvlio
420 Multam me tibi
salutem iussit Therapontigonus dicere,
et has tabellas dare me iussit.
Lyco
Mihin?
Cvrcvlio
Ita.
cape, signum nosce. nostin?
Lyco
Quidni noverim?
clupeatus elephantum ubi machaera dissicit.
Cvrcvlio
425 Quod istic scriptum est, id te orare iusserat
profecto ut faceres, suam si velles gratiam.
Lyco
Concede, inspiciam quid sit scriptum.
Cvrcvlio
Maxime,
tuo arbitratu, dum auferam abs te id quod peto.
Lyco
Miles Lyconi ín Epidauro hospiti
430 suo Thérapontigonus Platagidorus plurimam
salutem dicit.”
Cvrcvlio
Meus hic est, hamum vorat.
Lyco
Tecum oro et quaeso, qui has tabellas adferet
tibi, ut ei detur quam istic emi virginem,
quod te praesente isti egi teque interprete,
435 et aurum et vestem. iam scis ut convenerit:
argentum des lenoni, is huic det virginem.”
ubi ipsus? cur non venit?
Cvrcvlio
Ego dicam tibi:
quia nudiusquartus venimus in Cariam
ex India; ibi nunc statuam volt dare auream
440 solidam faciundam ex auro Philippo, quae siet
septempedalis, factis monumentum suis.
Lyco
Quam ob rem istuc?
Cvrcvlio
Dicam. quia enim Persas, Paphlagones,
Sinopes, Arabes, Cares, Cretanos, Syros,
Rhodiam atque Lyciam, Perediam et Perbibesiam,
445 Centauromachiam et Classiam Vnomammiam,
Libyamque oram omnem Conterebromniam,
dimidiam partem nationum usque omnium
subegit solus intra viginti dies.
Lyco
Vah.
Cvrcvlio
Quid mirare?
Lyco
Quia enim in cavea si forent
450 conclusi, ítidem ut pulli gallinacei,
ita non potuere uno anno circumirier.
credo hercle te esse ab illo, ita nugas blatis.
Cvrcvlio
Immo etiam porro, si vis, dicam.
Lyco
Nil moror.
sequere hac, te absolvam qua advenisti gratia.
Cappadox
455 Di te ament.
Lyco
455 atque eccum video. leno, salve.
Quid hoc quod ad te venio?
Cappadox
Dicas quid velis.
Lyco
Argentum accipias, cum illo mittas virginem.
Cappadox
Quid quod iuratus sum?
Lyco
Quid id refert tua,
dum argentum accipias?
Cappadox
Qui monet quasi adiuvat.
sequimini.
Cvrcvlio
Leno, cave in sit mora mihi.—
Tap any Latin word to look it up
An open-access project
Leo 1895
Leo, Weidmann, 1895 · 1895
The Editor

Friedrich Leo (1851–1914) was one of the greatest Latin scholars of the imperial German university system. Professor at Göttingen from 1889, he combined textual criticism with literary history to an unusual degree. His Geschichte der römischen Literatur (1913) was a landmark work, and his editions of Plautus (1895–1896) and Seneca's tragedies set new standards. Leo's Plautine scholarship was transformative: he was the first to systematically analyse Plautus's metrical practice, using it as a tool for detecting interpolations and establishing the text.

About This Edition

Leo's edition of Plautus, published by Weidmann in Berlin (2 vols., 1895–1896), represented a dramatic advance over previous editions. Leo was the first editor to take full account of the Ambrosian palimpsest (Codex Ambrosianus, 4th–5th century), the oldest witness to Plautus's text, which had been imperfectly read by earlier scholars. His text is characterised by rigorous metrical analysis and a willingness to identify passages he considered interpolated. W. M. Lindsay's OCT (1904–1905) drew heavily on Leo's work while sometimes differing on individual readings.

Tap any Latin word to look it up