Plautus Curculio
EN Lat Orig
Act 1
Palinvrvs
Quo ted hoc noctis dicam proficisci foras
Cum istoc ornatu cumque hac pompa, Phaedrome?
Phaedromvs
Quo Venus Cupidoque imperat, suadet Amor:
si media nox est sive est prima vespera,
5 si status condictus cum hoste intercedit dies,
tamen est eundum quo imperant ingratiis.
Palinvrvs
At tandem, tandem
Phaedromvs
Tandem es odiosus mihi.
Palinvrvs
Istuc quidem nec bellum est nec memorabile:
tute tibi puer es, lautus luces cereum.
Phaedromvs
10 Egon apicularum congestum opera non feram,
ex dulci oriundum melculo dulci meo?
Palinvrvs
Nam quo te dicam ego ire?
Phaedromvs
Si tu me roges,
dicam ut scias.
Palinvrvs
Si rogitem, quid respondeas?
Phaedromvs
Hoc Aesculapi fanum est.
Palinvrvs
Plus iam anno scio.
Phaedromvs
15 Huic proxumum illud ostiumst oculissimum.
salve, valuistin?
Palinvrvs
Ostium occlusissimum,
caruitne febris te herí vel nudiustertius
et heri cenavistine?
Phaedromvs
Deridesne me?
Palinvrvs
Quid tu ergo, insane, rogitas valeatne ostium?
Phaedromvs
20 Bellissimum hercle vidi et taciturnissimum,
numquam ullum verbum muttit: cum aperitur tacet,
cum ílla noctu clanculum ad me exit, tacet.
Palinvrvs
Numquid tu quod te aut genere indignum sit tuo
facis aut inceptas facinus facere, Phaedrome?
25 num tu pudicae cuipiam insidias locas
aut quam pudicam ésse oportet?
Phaedromvs
Nemini,
nec me ille sirit Iuppiter.
Palinvrvs
Ego item volo.
ita tuom conferto amare semper, si sapis,
ne id quod ames populus si sciat, tibi sit probro.
30 semper curato ne sis intestabilis.
quod amas amato testibus praesentibus.
Phaedromvs
Quid istúc est verbi?
Palinvrvs
Caute ut incedas via:
Phaedromvs
Quin leno hic habitat.
Palinvrvs
Nemo hinc prohibet nec vetat,
quin quod palam est venale, si argentum est, emas.
35 nemo ire quemquam publica prohibet via;
dum ne per fundum saeptum facias semitam,
dum ted abstineas nupta, vidua, virgine,
iuventúte et pueris liberis, ama quid lubet.
Phaedromvs
Lenonis hae sunt aedes.
Palinvrvs
Male istis evenat.
Phaedromvs
40 Qui?
Palinvrvs
40 Quia scelestam servitutem serviunt.
Phaedromvs
Obloquere.
Palinvrvs
Fiat maxume.
Phaedromvs
Etiam taces?
Palinvrvs
Nempe obloqui me iusseras.
Phaedromvs
At nunc veto.
sed ita uti occepi dicere: ei ancillula est.
Palinvrvs
Nempe huic lenoni qui hic habitat?
Phaedromvs
Recte tenes.
Palinvrvs
45 Minus fórmidabo, ne excidat.
Phaedromvs
45 Odiosus es.
eam vólt meretricem facere. éa me deperit,
ego autem cum illa facere nolo mutuom.
Palinvrvs
Quid ita?
Phaedromvs
Quia proprium facio: amo pariter simul.
Palinvrvs
Malus clándestinus est amor, damnumst merum.
Phaedromvs
50 Est hercle ita ut tu dicis.
Palinvrvs
50 Iamne ea fert iugum?
Phaedromvs
Tam a me pudica est quasi soror mea sit, nisi
si est osculando quippiam impudicior.
Palinvrvs
Semper tu scito, flamma fumo est proxima;
fumo comburi nil potest, flamma potest.
55 qui é nuce nuculeum esse volt, frangit nucem:
qui volt cubare, pandit saltum saviis.
Phaedromvs
At illa ést pudica neque dum cubitat cum viris.
Palinvrvs
Credam, pudor si cuiquam lenoni siet.
Phaedromvs
Immo ut illam censes? ut quaeque illi occasiost,
60 subripere se ad me; ubi savium oppegit, fugit.
id eo fit, quia hic leno, hic qui aegrotus incubat
in Aesculapi fano, is me excruciat.
Palinvrvs
Quid est?
Phaedromvs
Alias me poscit pro illa triginta minas,
alias talentum magnum; neque quicquam queo
65 aequi bonique ab eo impetrare.
Palinvrvs
65 Iniuriu'siniurius es,
qui quod lenoni nulli est id ab eo petas.
Phaedromvs
Nunc hinc parasitum in Cariam misi meum
petitum argentum a meo sodali mutuom.
quod si non affert, quo me vortam nescio.
Palinvrvs
70 Si deos salutas, dextrovorsum censeo.
Phaedromvs
Nunc ara Veneris haec est ante horunc fores;
me inferre Veneri vovi ieientaculum.
Palinvrvs
Quid? tu te pones Veneri ieientaculo?
Phaedromvs
Me, te atque hosce omnis.
Palinvrvs
Tum tu Venerem vomere vis.
Phaedromvs
75 Cedo, puere, sinum.
Palinvrvs
75 Quid facturu'sfacturus es?
Phaedromvs
75 Iam scies.
anus hic solet cubitare custos ianitrix,
nomen Leaenae est, multibiba atque merobiba.
Palinvrvs
Quasi tu lagoenam dicas, ubi vinum Chium
solet ésse.
Phaedromvs
Quid opust verbis? vinosissima est;
80 eaque extemplo ubi ego vino has conspersi fores,
de odore adesse me scit, aperit ilico.
Palinvrvs
Eine hic cum vino sinus fertur?
Phaedromvs
Nisi nevis.
Palinvrvs
Nolo hercle, nam istunc qui fert afflictum velim;
ego nobis afferri cénsui.
Phaedromvs
Quin tu taces?
85 si quid super illi fuerit, id nobis sat est.
Palinvrvs
Quisnam istic fluviust, quem non recipiat mare?
Phaedromvs
Sequere hac, Palinure, me ad fores, fi mi obsequens.
Palinvrvs
Ita faciam.
Phaedromvs
Agite bibite, festivae fores;
potate, fite mihi volentes propitiae.
Palinvrvs
90 Voltisne olivas aut pulpamentum aut capparim?
Phaedromvs
Exsuscitate vostram huc custodem mihi.
Palinvrvs
Profundis vinum: quae te res agitant?
Phaedromvs
Sine.
viden út aperiuntur aedes festivissumae?
num muttit cardo? est lepidus.
Palinvrvs
Quin das savium?
Phaedromvs
95 Tace, occultemus lumen et vocem.
Palinvrvs
95 Licet.
Leaena
Flós veteris vini meis náribus obiectust,
éius amor cupidam me huc prólicit per tenebras.
ubi ubi ést, prope me est. euáx, habeo.
salve, ánime mi, Líberi lepos.
100 ut véteris vetus tui cúpida sum.
nam ómnium unguéntum odor praé tuo naútea est,
mihi stácta, tu cínnamum, rosa,
crocinum et casia es, tu télinum,
nam ubi profusu'sprofusus es, íbi ego me pérvelim sepultam.
105 séd quom adhuc náso odos óbsecutúst meo,
da vicissim meo gutturi gaudium.
nil ago tecum: ubi est ipsus? ipsum expeto
tangere, invergere in me liquores tuos,
sine, ductim. sed hac abiit, hac persequar.
Phaedromvs
110 Sitit haéc anus.
Palinvrvs
110 Quantillúm sitit?
Phaedromvs
110 Modica ést, capit quadrántal.
Palinvrvs
Pol ut praédicas, vindémia haec huic ánui non sat est sóli.
canem esse hánc quidem magis pár fuit: sagax násum habet.
Leaena
cúia vox sonát procul?
Amábo,
Phaedromvs
Cénseo hanc áppellandam anum.
adíbo. redi ét respice ád me, Leaéna.
Leaena
115 Imperatór quis est?
Phaedromvs
Vínipollens lépidus Liber,
tibí qui screánti, siccaé, semisómnae
adfért potiónem et sitím iam sedátum it.
Leaena
Quám longe a me abest?
Phaedromvs
Lúmen hoc vide.
Leaena
120 Grándiorém gradum ergó fac ad me, óbsecro.
Phaedromvs
Sálve.
Leaena
Egon sálva sim, quaé siti sícca sum?
Phaedromvs
At iám bibes.
Leaena
Diu fit.
Phaedromvs
Ém tibi anus lepida.
Leaena
Sálve, oculissime homo.
Palinvrvs
Age, effúnde hoc cito in barathrúm, propere
prolúe cloacam.
Phaedromvs
Tace. Nólo huic male dicí.
Palinvrvs
Faciam igitur mále potius.
Leaena
125 Venús, de paulo paúlulum hoc tíbi dabo haud lubénter.
nam tíbi amantes própitiantes vínum potantés danunt
omnés, mihi haud saepe évenunt talés hereditátes.
Palinvrvs
Hoc víde ut ingurgitat ímpura in se mérum avariter, faucíbus plenis.
Phaedromvs
Perii hércle, huic quid primúm dicam nesció.
Palinvrvs
Em istuc, quod míhi dixti.
Phaedromvs
130 Quid id ést?
Palinvrvs
130 Periisse ut dicas.
Phaedromvs
130 Male tibi di faciant.
Palinvrvs
130 Díc isti.
Leaena
Ah.
Palinvrvs
Quíd est? ecquid lubet?
Leaena
Lúbet.
Palinvrvs
Etiam mihi quóque stimulo foderé lubet te.
Phaedromvs
Tace,
Palinvrvs
Noli, taceo. écce autem bibit árcus, pluet credo hércle hodie.
Phaedromvs
Iamne égo huic dico?
Palinvrvs
Quid díces?
Phaedromvs
Me periísse.
Palinvrvs
Age dice.
Phaedromvs
Anus, aúdi.
hóc volo scíre te: pérditus súm miser.
Leaena
135 At pól ego oppidó servata.
séd quid est? quid lubet pérditum dícere
te essé?
Phaedromvs
Quia id quod amo cáreo.
Leaena
Phaedrome mi, ne plora amabo.
tu curato sitiam, ego tibi quód amas iam huc addúcam.—
Phaedromvs
140 Tibine égo, si fidem servás mecum, vineám pro aurea statuá statuam,
140 quae tuó gutturí sit monumentum.
qui me ín terra aeque fórtunatus erít, si illa ad me bítet,
Palinúre?
Palinvrvs
Edepol qui amát, si eget, misera ádficitur, ere, aerúmna.
Phaedromvs
Non íta res est, nam cónfido parasítum hodie adventúrum
cum argénto ad me.
Palinvrvs
Magnum ínceptas, si id éxpectas quod núsquamst.
Phaedromvs
145 Quid si ádeam ad fores atque óccentem?
Palinvrvs
145 Si lúbet, neque veto neque iúbeo,
quando égo te video immútatis moribus esse, ere, atque ingénio.
Phaedromvs
Péssuli, heus péssuli, vós salutó lubens,
vos amo, vos volo, vos peto atque obsecro,
gérite amantí mihi mórem, amoeníssumi,
150 fite causa mea ludii barbari,
sussilite, obsecro, et mittite istanc foras,
quae mihi misero amanti ebibit sanguinem.
hoc vide ut dormiunt pessuli pessumi
nec mea gratia commovent se ocius.
155 re spicio, nihili meam vos gratiam facere.
st tace, tace.
Palinvrvs
Taceo hercle equidem.
Phaedromvs
Sentio sonitum.
tandem edepol mihi morigeri pessuli fiunt.
Leaena
Plácide egredere et sónitum prohibe fórium et crepitum cárdinum,
ne quod hic agimus erus percipiat fieri, mea Planesium.
160 mane, suffundam aquolam.
Palinvrvs
160 Viden ut anus tremula medicinam facit?
eapse merum condidicit bibere, foribus dat aquam quam bibant.
Planesivm
Vbi tu es, qui me convadatu'sconvadatus es Veneriis vadimoniis?
sisto ego tibi me et mihi contra itidem tu te ut sistas suadeo.
Phaedromvs
Assum; nam si absim, haud recusem quin mihi male sit, mel meum.
Planesivm
165 Anime mi, me procul amantem abesse haud consentaneumst.
Phaedromvs
Palinure, Palinure.
Palinvrvs
Eloquere, quid est quod Palinurum voces?
Phaedromvs
Est lepida.
Palinvrvs
Nimis lepida.
Phaedromvs
Sum deus.
Palinvrvs
Immo homo haud magni preti.
Phaedromvs
Quid vidisti aut quid videbis magis dis aequiparabile?
Palinvrvs
Male valere te, quod mi aegrest.
Phaedromvs
Male mi morigeru'smorigerus es, tace.
Palinvrvs
170 Ipsus se excruciat qui homo quod amat videt nec potitur dum licet.
Phaedromvs
Recte obiurgat. sane haud quicquamst, magis quod cupiam iam diu.
Planesivm
Tene me, amplectere ergo.
Phaedromvs
Hoc etiam est quam ob rem cupiam vivere.
quia te prohibet erus, clam ero potior.
Planesivm
Prohibet? nec prohibere quit,
nec prohibebit nisi mors méum animum aps te abalienaverit.
Palinvrvs
175 Enim vero nequeo durare quin ego erum accusem meum:
nam bonum est pauxillum amare sane, insane non bonum est;
verum totum insanum amare, hóc est quod meus erus facit.
Phaedromvs
Sibi sua habeant regna reges, sibi divitias divites,
sibi honores, sibí virtutes, sibi pugnas, sibi proelia:
180 dum mi abstineant invidere, sibi quisque habeant quod suom est.
Palinvrvs
Quid tu? Venerin pervigilare te vovisti, Phaedrome?
nam hoc quidem edepol haud multo post luce lucebit.
Phaedromvs
Tace.
Palinvrvs
Quid, taceam? quin tu is dormitum?
Phaedromvs
Dormio, ne occlamites.
Palinvrvs
Tu quidem vígilas.
Phaedromvs
At meo more dormio: hic somnust mihi.
Palinvrvs
185 Heus tu, mulier, male mereri de inmerente inscitia est.
Planesivm
Irascere, si te edentem hic a cibo abigat.
Palinvrvs
Ilicet,
pariter hos perire amando video, uterque insaniunt.
viden ut misere moliuntur? nequeunt complecti satis.
etiam dispertimini?
Planesivm
Nullum homini est perpetuom bonum:
190 iam huic voluptati hoc adiunctum est odium.
Palinvrvs
190 Quid ais, propudium?
tun etiam cum noctuinis oculis odium me vocas?
ebrióla, persollae nugae.
Phaedromvs
Tun meam Venerem vituperas?
quod quidem mihi polluctus virgis servos sermonem serat?
at ne tu hercle cum cruciatu magno dixisti id tuo.
195 em tibi male dictis pro istis, dictis moderari ut queas.
Palinvrvs
Tuam fidem, Venus noctuvigila.
Phaedromvs
Pergin etiam, verbero?
Planesivm
Noli, amabo, verberare lapidem, ne perdas manum.
Palinvrvs
Flagitium probrumque magnum, Phaedrome, expergefacis:
bene monstrantem pugnis caedis, hanc amas, nugas meras.
200 hocine fieri, ut inmodestis hic te moderes moribus?
Phaedromvs
Auro contra cedo modestum amatorem: a me aurum accipe.
Palinvrvs
Cedo mihi contra aurichalco cui ego sano serviam.
Planesivm
Bene vale, ocule mi, nam sonitum et crepitum claustrorum audio,
aeditumum aperire fanum quo usque, quaeso, ad hunc modum
205 inter nos amore utemur semper surrepticio?
Phaedromvs
Minime, nam parasitum misi nudiusquartus Cariam
petere argentum, is hodie hic aderit.
Planesivm
Nimium consultas diu.
Phaedromvs
Ita me Venus amet, ut ego te hoc triduom numquam sinam
in domo esse istac, quin ego te liberalem liberem.
Planesivm
210 Facito ut memineris. tene etiam, prius quam hinc abeo, savium.
Phaedromvs
Siquidem herclé mihi regnum detur, numquam id potius persequar.
quando ego te videbo?
Planesivm
Em istoc verbo vindictam para:
amas, eme, ne rogites, facito ut pretio pervincas tuo.
bene vale.
Phaedromvs
Iamne ego relinquor? pulcre, Palinure, occidi.
Palinvrvs
215 Ego quidem, qui et vapulando et somno pereo.
Phaedromvs
215 Sequere me.—
Tap any Latin word to look it up
An open-access project
Leo 1895
Leo, Weidmann, 1895 · 1895
The Editor

Friedrich Leo (1851–1914) was one of the greatest Latin scholars of the imperial German university system. Professor at Göttingen from 1889, he combined textual criticism with literary history to an unusual degree. His Geschichte der römischen Literatur (1913) was a landmark work, and his editions of Plautus (1895–1896) and Seneca's tragedies set new standards. Leo's Plautine scholarship was transformative: he was the first to systematically analyse Plautus's metrical practice, using it as a tool for detecting interpolations and establishing the text.

About This Edition

Leo's edition of Plautus, published by Weidmann in Berlin (2 vols., 1895–1896), represented a dramatic advance over previous editions. Leo was the first editor to take full account of the Ambrosian palimpsest (Codex Ambrosianus, 4th–5th century), the oldest witness to Plautus's text, which had been imperfectly read by earlier scholars. His text is characterised by rigorous metrical analysis and a willingness to identify passages he considered interpolated. W. M. Lindsay's OCT (1904–1905) drew heavily on Leo's work while sometimes differing on individual readings.

Tap any Latin word to look it up