Plautus Curculio
EN Lat Orig
Act 2
Cappadox
Migrare certumst iam nunc e fano foras,
quando Aesculapi ita sentio sententiam,
ut qui me nihili faciat nec salvom velit.
valetudo decrescit, adcrescit labor;
220 nam iam quasi zona liene cinctus ambulo,
geminos in ventre habere videor filios.
nil metuo nisi ne medius disrumpar miser.
Palinvrvs
Si recte facias, Phaedrome, auscultes mihi
atque istam exturbes ex animo aegritudinem.
225 paves, parasitus quia non rediit Caria:
adferre argentum credo; nam si non ferat,
tormento non retineri potuit ferreo,
quin reciperet se huc esum ad praesepem suam.
Cappadox
Quis hic est qui loquitur?
Palinvrvs
Quoiam vocem ego audio?
Cappadox
230 Estne hic Palinurus Phaedromi?
Palinvrvs
230 Quis hic est homo
cum collativo ventre atque oculis herbeis?
de forma novi, de colore non queo
novisse. iam iam novi: leno est Cappadox.
Cappadox
Salve, Palinure.
Palinvrvs
congrediar.
O scelerum caput,
235 salveto. quid agis?
Cappadox
235 Vivo.
Palinvrvs
235 Nempe ut dignus es.
sed quid tibi est?
Cappadox
Lien enecat, renes dolent,
pulmones distrahuntur, cruciatur iecur,
radices cordis pereunt, hirae omnes dolent.
Palinvrvs
Tum te igitur morbus agitat hepatiarius.
240 Quin tu aliquot dies
Cappadox
240 Facile est miserum inridere.
Palinvrvs
perdura, dum intestina exputescunt tibi,
nunc dum salsura sat bonast: si id feceris,
venire poteris intestinis vilius.
Cappadox
Lien díerectust.
Palinvrvs
Ambula, id lieni optumumst.
Cappadox
245 Aufér istaec, quaeso, atque hoc responde quod rogo.
potin cóniecturam facere, si narrem tibi
hac nocte quod ego somniavi dormiens?
Palinvrvs
Vah, solus hic homost qui sciat divinitus.
quin coniectores a me consilium petunt:
250 quod eis respondi, ea omnes stant sententia.
Cocvs
Palinure, quid stas? quin depromuntur mihi
quae opus súnt, parasito ut sit paratum prandium,
quom veniat?
Palinvrvs
Mane sis, dum huic conicio somnium.
Cocvs
Tute ipse, si quid somniasti, ad me refers.
Palinvrvs
255 Fateór.
Cocvs
255 Abi, déprome.
Palinvrvs
255 Age tu interea huic somnium
narra, meliorem quam ego sum suppono tibi.
nam quod scio omne ex hoc scio.
Cappadox
Operam ut det.
Palinvrvs
Dabit.—
Cappadox
Facit hic quod pauci, ut sit magistro óbsequens.
da mi igitur operam.
Cocvs
Tam etsi non novi, dabo.
Cappadox
260 Hac nocte in somnis visus sum viderier
procul sedere longe a me Aesculapium,
neque eum ad me adire neque me magni pendere
visumst.
Cocvs
Item alios deos facturos scilicet:
sane illi inter se congruont concorditer.
265 nihil est mirandum, melius si nil fit tibi,
namque incubare satius te fuerat Iovi,
qui tibi auxilio in iure iurando fuit.
Cappadox
Siquidem íncubare vélint qui periuraverint,
locus nón praeberi potis est in Capitolio.
Cocvs
270 Hoc animum advorte: pacem ab Aesculapio
petas, ne forte tibi évenat magnum malum,
quod in quiete tibi portentumst.
Cappadox
Bene facis.
ibo atque orabo.—
Cocvs
Quae res male vortat tibi.—
Palinvrvs
Pro di immortales, quem conspicio? quis illic est?
275 estne hic parasitus qui missust in Cariam?
heus Phaedrome, exi, exi, exi, inquam, ocius.
Phaedromvs
Quid istíc clamorem tollis?
Palinvrvs
Parasitum tuom
video currentem ellum usque in plátea ultima.
hinc auscultemus quid agat.
Phaedromvs
Sane censeo.
Cvrcvlio
280 Dáte viam mihi, nóti atque ignoti, dúm ego hic officiúm meum
facio: fugite omnes, abite et de via decedite,
ne quem in cursu capite aut cubito aut pectore offendam aut genu.
ita nunc subito, propere et celere obiectumst mihi negotium,
nec homo quisquamst tám opulentus, qui mi obsistat in via,
285 nec strategus nec tyrannus quisquam, nec agoranomus,
nec demarchus nec comarchus, nec cum tanta gloria,
quin cadat, quin capite sistat in via de semita.
tum isti Graeci palliati, capite operto qui ambulant,
qui incedunt suffarcinati cum libris, cum sportulis,
290 constant, conferunt sermones inter sese drapetae,
obstant, obsistunt, incedunt cum suis sententiis,
quos semper videas bibentes esse in thermipolio,
ubi quid subripuere: operto capitulo calidum bibunt,
tristes atque ebrioli incedunt: eos ego si offendero,
295 ex unoquoque eorum exciam crépitum polentarium.
tum isti qui ludunt datatim servi scurrarum in via,
et datores et factores omnis subdam sub solum.
proin se domi contineant , vitent infortunio.
Phaedromvs
Recte hic monstrat, si imperare possit. nam ita nunc mos viget,
300 ita nunc servitiumst: profecto modus haberi non potest.
Cvrcvlio
Ecquis est qui mihi commonstret Phaedromum genium meum?
ita res subita est, celeriter mihi hoc hómine convento est opus.
Palinvrvs
Te ille quaerit.
Phaedromvs
Quid si adeamus? heus, Curculio, te volo.
Cvrcvlio
Quis vocat? quis nominat me?
Phaedromvs
Qui te conventum cupit.
Cvrcvlio
305 Haud magis me cupis quam ego te cupio.
Phaedromvs
305 O mea opportunitas,
Curculio exoptate, salve.
Cvrcvlio
Salve.
Phaedromvs
Salvom gaudeo
te advenire. cedo tuam mi dexteram. ubi sunt spes meae?
eloquere, obsecro hércle.
Cvrcvlio
Eloquere, te óbsecro, ubi súnt meae?
Phaedromvs
Quid tibist?
Cvrcvlio
Tenebrae oboriuntur, genua inedia succidunt.
310 Retine, retine me, obsecro.
Phaedromvs
310 Lassitudine hercle credo.
Viden ut expálluit? datin isti sellam, ubi assidat, cito
et aqualem cum aqua? properatin ocius?
Cvrcvlio
Animo male est.
Palinvrvs
Vin aquam?
Cvrcvlio
Si frustulenta est, da, obsecro hercle, obsorbeam.
Palinvrvs
Vae capiti tuo.
Cvrcvlio
Obsecro hercle, facite ventum ut gaudeam.
Palinvrvs
315 Maxume.
Cvrcvlio
315 Quid facitis, quaeso?
Palinvrvs
315 Ventum.
Cvrcvlio
315 Nolo equidem mihi
fieri ventulum.
Phaedromvs
Quid igitur vis?
Cvrcvlio
Esse, ut ventum gaudeam.
Palinvrvs
Iuppiter te dique perdant.
Cvrcvlio
Perii, prospicio parum,
gramarum habeo dentes plenos, lippiunt fauces fame,
ita cibi vacivitate venio lassis lactibus.
Phaedromvs
320 Iám edes aliquid.
Cvrcvlio
320 Nolo hercle aliquid: certum quam aliquid mavolo.
Scire nímis lubet
Palinvrvs
Immo si scias, reliquiae quae sint.
Cvrcvlio
ubi sient, nam illis conventis sane opus est meis dentibus.
Phaedromvs
Pernam, abdomen, sumen sueris, glandium
Cvrcvlio
Ain tu omnia haec?
in carnario fortasse dicis.
Phaedromvs
Immo in lancibus,
325 quae tibi sunt parata, postquam scimus venturum.
Cvrcvlio
325 Vide
ne me ludas.
Phaedromvs
Ita me amabit quám ego amo, ut ego haud mentior.
sed quod te misi, nihilo sum certior.
Cvrcvlio
Nihil attuli.
Phaedromvs
Perdidisti me.
Cvrcvlio
Invenire possum, si mi operam datis.
postquam tuo iussu profectus sum, perveni in Cariam,
330 video tuom sodalem, argenti rogo uti faciat copiam.
scires velle gratiam tuam, noluit frustrarier,
ut decet velle hominem amicum amico, atque opitularier:
respondit mihi paucis verbis, atque adeo fideliter,
quod tibi est item sibi esse, magnam argenti ínopiam.
Phaedromvs
335 Perdis me tuis dictis.
Cvrcvlio
335 Immo servo et servatum volo.
postquam mihi responsum est, abeo ab illo maestus ad forum
med illo frustra advenisse. forte aspicio militem.
aggredior hominem, saluto adveniens. salve inquit mihi,
prendit dexteram, seducit, rogat quid veniam Cariam;
340 dico me illo advenisse animi causa. ibi me interrogat,
ecquem in Epidauro Lyconem tarpezitam noverim.
dico me novisse. quid? lenonem Cappadocem? annuo
visitasse. sed quid eum vis? “quia de illo emi virginem
triginta minis, vestem, aurum; et pro ís decem coáccedunt minae.”
345 dédisti tu argentum? inquam. “ímmo ápud trapezitam situm est
illum quem dixi Lyconem, atque ei mandavi, qui anulo
meo tabellas obsignatas attulisset, ut daret
operam, ut mulierem a lenone cum auro et veste abduceret.”
postquam hoc mihi narravit, abeo ab illo. revocat me ilico,
350 vocat me ad cenam; religio fuit, denegare nolui.
quid si abeamus ac décumbamus? inquit. consilium placet:
neque diem decet morari, neque nocti nocerier.
omnis res paratast. et nos, quibus paratum est, assumus.
postquam cenati atque appoti, talos poscit síbi in manum,
355 provocat me in aleam, ut ego ludam: pono pallium;
ille suom amiculum opposivit, invocat Planesium.
Phaedromvs
Meosne amores?
Cvrcvlio
Tace parumper. iacit volturios quattuor.
talos arripio, invoco almam meam nutricem Hérculem,
iacto basilicum; propino magnum poclum: ille ebibit,
360 caput deponit, condormiscit. ego ei subduco anulum,
deduco pedes de lecto clam, ne miles sentiat.
rogant me servi quó eam: dico me ire quo saturi solent.
ostium ubi conspexi, exinde me ilico protinam dedi.
Phaedromvs
Laudo.
Cvrcvlio
Laudato quando illud quod cupis effecero.
365 eamus nunc intro, ut tabellas consignemus.
Phaedromvs
365 Num moror?
Cvrcvlio
Atque aliquid prius obstrudamus, pernam, sumen, glandium,
haec sunt ventris stabilimenta, pane et assa bubula,
poculum grande, aula magna, ut satis consilia suppetant.
tu tabellas consignato, híc ministrabit, égo edam.
370 dicam quem ad modum conscribas. sequere me hac intro.
Phaedromvs
370 Sequor.—
Tap any Latin word to look it up
An open-access project
Leo 1895
Leo, Weidmann, 1895 · 1895
The Editor

Friedrich Leo (1851–1914) was one of the greatest Latin scholars of the imperial German university system. Professor at Göttingen from 1889, he combined textual criticism with literary history to an unusual degree. His Geschichte der römischen Literatur (1913) was a landmark work, and his editions of Plautus (1895–1896) and Seneca's tragedies set new standards. Leo's Plautine scholarship was transformative: he was the first to systematically analyse Plautus's metrical practice, using it as a tool for detecting interpolations and establishing the text.

About This Edition

Leo's edition of Plautus, published by Weidmann in Berlin (2 vols., 1895–1896), represented a dramatic advance over previous editions. Leo was the first editor to take full account of the Ambrosian palimpsest (Codex Ambrosianus, 4th–5th century), the oldest witness to Plautus's text, which had been imperfectly read by earlier scholars. His text is characterised by rigorous metrical analysis and a willingness to identify passages he considered interpolated. W. M. Lindsay's OCT (1904–1905) drew heavily on Leo's work while sometimes differing on individual readings.

Tap any Latin word to look it up